Skip to the text

Articulus 29

Adhuc de mirabili excellentia benedictæ et glorificandæ Mariæ; testimonium quoque astrologi cujusdam de ea; et qualiter ipsa adhuc in carne mortali vivente, viri sancti profundi sensus eam videre optabant ac festinabant.

Nihil inquinatum in eam incurrit. De Aristotele ait in Regula sua S. Hieronymus:1 Audi et tu, princeps fatuorum, quamvis procul dubio fueris grande miraculum in tota natura, quoniam quidquid naturaliter sciri potest, tibi infusum fuisse videtur. Itaque, si Aristoteles per eminentiam suæ naturalis scientiæ vocatur grande miraculum: quanto eminentius sacrosanta Maria, quæ Fontem totius supernaturalis ac naturalis sapientiæ ac scientiæ, Sapientiam increatam, Filium Patris æterni essentialiter et incircumscriptibiliter sapientem concepit et peperit, mente et corpore tulit, appellanda est grande miraculum, summum prodigium et præclarissimus Dei effectus, quæ et incomparabiliter amplius abundavit in sapientia supernaturali infusa, quam Aristoteles in naturali scientia? Denique, tot et tanta supernaturalia, mirabilia, incomprehensibilia et divina in sincerissima ac unica hac Maria sunt facta, et ipsa super omnem naturam, cursum, legem et ordinem entium naturalem tam eminenter est sublimata, ut præcedenti articulo et ante jam sæpe ostensum est, quod præclarissime potest vocari grande miraculum.2

Præterea, libro de Civitate Dei asserit Augustinus: Omni miraculo quod in mundo fieri potest, majus miraculum est ipse mundus. Et rursus: Omni (inquit) miraculo quod fieri potest per hominem, majus miraculum est ipse homo. Quod dictum videtur propter mirabilia et incomprehensibilia quæ circa mundi productionem, consistentiam, ordinem, collocationem ac consimilia ad eum naturaliter pertinentia attenduntur. Et simili modo de homine intelligendum censetur. Quanto magis omni miraculo quod per gloriosam amabilissimamque Mariam in creaturis peractum est, mirabilius excellentiusque miraculum est ipsa serenissima et illustrissima Virgo, in qua et per quam tam incomparabiliter sublimia, supernaturalia ac divina sunt facta, et convenerunt ac juncta sunt, prout præcedenti est tactum articulo? Hinc a laudibus ejus deficit omnis lingua, non hominum tantum, sed etiam angelorum: quia nec ipsi satis queunt mirari et penetrare quanta sit dignitas ista, esse Matrem veri Dei et comparentalem æterno Patri, et quanta sit excellentia ejus. Hinc omnes Sancti in cœlo inæstimabili reverentia afficiuntur ad ipsam.

Denique, istud totum quidam præclarissimi viri in primitiva Ecclesia ex Judaismo aut paganismo conversi, ipsa benedictissima Maria adhuc in sæculo isto degente, profunde quantum valebant considerantes, miro modo ejus excellentiam attendebant, stupebant, amabant, venerabantur; et tam sublimem personam corporaliter ac præsentialiter cernere cupiebant, satagebant, ac proficiscebantur ad eam videndam. Quemadmodum fertur de magno et divino illo Dionysio, quod a Græcia intravit Judæam, et S. Joannem evangelistam accessit, ut beatissimam sibi demonstraret Mariam: quo acquiescente, vidit eamdem in tanta pulchritudine, excellentia et decore, quod præ admiratione et vehementi jucunditate ubertim plorans, corruit tanquam mortuus; et reversus ad se, dixit quod nisi per rationem ac fidem agnosceret aliam Deitatem, non crederet quid aliud altius virgine tanta, atque vix posset de cetero aliud ea jucundius cogitare, addens quod non quicumque deberet eam videre, propter venerabilitatem ipsius.

Præterea, egregius ille Ignatius, martyr et pontifex pretiosus, in quadam epistola glorioso Joanni apostolo missa, inter cetera scribit: Sunt hic multæ de nostris mulieribus Mariam Jesu cupientes videre, et a nobis quotidie volentes discurrere, ut eam contingant, et ubera ejus tractent, quæ Dominum Jesum lactaverunt, et etiam ut quædam ejus secretiora percontentur. Et sicut nobis a fide dignis narratur, in Maria Jesu humanæ naturæ excellentia sanctitati angelicæ sociatur. Et hæc talia excitaverunt desideria mea, et cogunt valde desiderare adspectum hujus (si fas est sic fari) prodigii atque sanctissimi monstri. In alia quoque sic ait epistola: Joanni sancto suus Ignatius. Si licitum mihi est apud te, ad Jerosolymæ partes volo ascendere et videre fideles sanctos qui ibi sunt, præcipue Mariam Jesu, quam dicunt universis mirandam et cunctis desiderabilem. Quem vero non delectet eam videre et alloqui, quæ peperit Deum deorum, si nostræ sit religionis amicus? Heu! quid moror? Quare detineor? Bone præceptor, properare me jubeas. Insuper, quam præcordialiter conversi ad fidem cupiebant ex beatissimæ ac divinissimæ adspectu et affatu Mariæ consolari, edoceri ac roborari, elucescit ex epistola S. Ignatii ad Dominam mundi, in qua ait: Christiferæ Mariæ suus Ignatius. Me neophytum Joannisque tui discipulum consolari et confortare debueras: de Jesu etenim tuo percepi mira dictu, et stupefactus sum ex auditu.

A te autem, quæ semper familiarius ei fuisti conjuncta et secretorum ejus conscia, desidero ex animo fieri certior de auditis. Valeas, et neophyti qui mecum sunt, ex te et per te et in te confortentur.

Amplius, in epistola illa notabili de martyrio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quæ Dionysio sancto adscribitur, inter cetera fertur quemadmodum conversi ad fidem inter se dicere consueverunt: Eamus Romam videre magistros et principes nostros Petrum et Paulum. Quanto magis profundiores ex illis frequenter collocuti credendi sunt, Eamus in Judæam videre gloriosissimam Dei et Salvatoris nostri Matrem? At vero ipsemet Paulus, vas electionis, de se ipso fatetur : Veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim.3 Si tantæ reputationis et eminentiæ exstitit archiapostolus Petrus, ut coapostolus ejus Paulus, desiderio videndi tantum Christi vicarium, a remotis locis venerit Jerosolymam : quanto magis credendum est, tam Paulum apostolum quam alias quamplurimas utriusque sexus sanctas et contemplativas personas ad locum præsentiæ Virginis benedictæ multoties advenisse, desiderio conspiciendi eamdem ?

Postremo, ad beatissimæ prædilectæ Mariæ spectat præconium, quod Ptolemæus libro septimo Almagesti, Albumasar quoque astrologus in Introductorio majori, libro sexto, testantur (quod et astronomi Ægyptii ac Chaldæi communiter sunt effati), dicentes quod in prima facie signi Virginis oritur in terra virgo munda, puella immaculata, corpore speciosa, vultu venusta habituque modesta, crine prolixo, habens in manu spicas ; et ipsa sedet super sedem stratam, nutriens puerum et pascens in terra Judæa. Vocantque puerum quidam gentium Jesum, quem nos (ait Albumasar) Græci dicimus Christum. Verumtamen circa hæc multa verba difficilia possent moveri, quæ hic locum non habent.

Footnotes

  1. Sap. VII, 25. ↩

  2. art. IV, VII, XIV et s. ↩

  3. Galat. 1, 18. ↩

Chapter 31 of 118