Articulus 19
Quod præfatæ jucunditati benedictæ ac virgineæ Matris admixtus fuit frequenter dolor et mæror multiplex et amarus.
FILII matris meæ pugnaverunt contra me.1 Filii matris beatissimæ Virginis fuerunt Judæi, filii Synagogæ, qui Christum persequendo, ejus quoque Genitricem graviter afflixerunt. Itaque sancta et gloriosa virgo Maria excepta non fuit a lege et regula illa communi:2 Multæ tribulationes justorum. Imo, quo justior, perfectior atque in caritate Dei ac proximorum erat ferventior, eo in vita hac plures et acerbiores habuit afflictiones.
Primo autem fuit pia compassione afficta, dum Christo ex se nato, statim vidit eum frigore affici, ejusque vagitum ac ploratum audivit, et dum eum in duro reclinavit præsepio. Secundo et gravius condolebat, dum Puer sanctus circumcidebatur, non sine gravi dolore, quum esset complexionis tenerrimæ, et uteretur plenarie ratione. Tertio, dum justi Simeonis prophetiam audivit, dicentis: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur;3 et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Ex quibus verbis consideravit dilectissimum Filium suum a multis Judæis spernendum ac crucifigendum: quod et ante cognovit.
Quarto, quando percepit Filium suum in Ægyptum esse transferendum ad fugiendum persecutionem Herodis, et quod impius ille inquisiturus esset innocentissimum Infantem ad occidendum.4 Quinto, quando audivit, occasione Filii sui trucidatos esse a crudeli et ambitiosissimo illo tyranno plurimos pueros innocentes:5 quorum parentibus et amicis, potissime matribus, piissima Virgo condoluit vehementer.
Sexto, dum unicum Filium suum carissimum natum pannis involvendo, ac deinde assidue intuendo, audiendo et juxta se collocando, meditabatur quam crudeliter esset ab impiis crucifigendus, perforandus et occidendus: ex qua meditatione, in sacratissima atque mitissima et affectuosissima Matre, tenerrima prorsus, piissima, fuit frequens et nimis amara compassio, afflictio, angustia, interdum pene usque ad ecstasim et defectum. Veruntamen, ex Spiritus Sancti dispositione, talis consideratio et afflictio in benedictissima Matre moderamen habebant, et ex intuitione copiosissimi ac saluberrimi fructus passionis dominicæ, relevamen et consolationem sortiebantur. Septimo, quando quæsivit eum, et post triduum quæsitum invenit in templo.6
Octavo, quando advertit quemadmodum Judæi increduli et ingrati Christum persequebantur detrahendo, murmurando, irridendo, blasphemando, observando; et quando eduxerunt eum ad præcipitandum, atque dum eum lapidare volebant.7 Nono, dum eum audivit passionem suam præ-8
Marc. xiv, 3 et seq.
Joann. xii, 1 et seq. dicere, præsertim in domo Simonis leprosi, fuso super eum pretioso unguento, ac deinde clarissime in domo Marthæ. Decimo, quando in die Cœnæ recessit ab eo, sciens eum in die sequenti crucifigendum.
Undecimo, quando audivit eum jam esse captum. Duodecimo, dum primitus vidit eum in manibus hostium lamentabiliter immutatum; et exinde in tota Filii sui passione, ei fidelissime, indesinenter ac vehementissime fuit compatiens. In gravissimo quoque mansit dolore, quousque Filius suus a morte resurgens, ei primo apparuisse credendus est; et tanto suavius eam alloquebatur et consolabatur, quanto noverat eam præ ceteris cordialius sibi condoluisse. Attamen, Christo sepulto, benignissima Virgo ex consideratione gloriæ Filii sui ex mox futura resurrectione ipsius, atque ex contemplatione multiplicis fructus passionis Christi, quoddam habuit consolatorium relevamen. Tertiodecimo, quando loca passionum sui Filii visitabat: tunc enim diligentissime ad memoriam revocavit ea quæ Christus in illis sustinuit locis.
Quartodecimo, quando attendit ea quæ fideles sustinuerunt pro Christo, quibus condoluit piissima Domina: quemadmodum etiam fertur in Actibus, quod viri timorati qui Stephanum sepelierunt, fecerunt planctum magnum super eum.9 Insuper, sacratissima virgo Maria omni spirituali amore plenissima, de infidelium Judæorum excæcatione, obduratione, ingratitudine, damnatione, maxime tristabatur: sicut et apud Marcum legitur, quod contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum.10 Hinc ipsa verissime dicere potuit illud apostoli Pauli:11 Tristitia mihi est magna et dolor continuus cordi meo pro Judæis.
Denique his concordant quæ in Revelationibus S. Brigittæ recitantur. In quarum una legitur excellentissima Virgo S. Brigittæ retulisse:12 Quando considerabam in manibus et pedibus Filii mei loca in quibus erat clavis perforandus, quem secundum Prophetas scivi crucifigendum, tunc oculi mei lacrimis replebantur, et cor meum quasi præ tristitia scindebatur;1314 et dum Filius meus inspexit oculos meos lacrimantes, condoluit mihi, et tristabatur quasi ad mortem. Quum vero considerabam potentiam deitatis ejus, iterum consolabar, sciens quod ipse sic vellet, et taliter expediret: ideo omnem voluntatem meam conformavi voluntati ipsius, et sic semper lætitia mea mixta exstitit cum dolore.
In alia quoque revelatione dulcissima virgo Maria ait ad Brigittam: Licet ex inspiratione divina sciebam Filium meum passurum, tamen ex verbis Simeonis quibus dixit, gladium pertransiturum animam meam, et Filium meum positum in signum cui contradiceretur, gravius perforavit dolor iste cor meum: qui quousque assumpta fui in corpore et anima, non a meo defuit corde, licet ex consolatione Spiritus Sancti temperabatur.15 Nam quoties adspiciebam Filium meum, quoties eum pannis involvi, quoties manus ejus ac pedes inspexi, toties animus meus quasi novo dolore absorptus est, quoniam cogitavi qualiter crucifigeretur. Insuper, quoties audivi opprobria Filii mei, et mendacia contra eum prolata atque insidias ei positas, toties animus meus motus est dolore, ita quod vix potuit se tenere; sed virtute Dei dolor meus modum honestatemque habuit, ne levitas et impatientia in me notarentur. Patiebar quoque dolorem ex tribulatione Apostolorum et aliorum discipulorum: ideo non discedat dolor iste ab anima tua, quoniam nisi essent tribulationes, paucissimi salvarentur.
Quum autem quodam tempore, cogitante me de passione Filii mei, videret me mœstissimam, dixit: Non credis, Mater, quod ego in Patre sum, et Pater in me est? Numquid tu polluta es in ingressu meo, aut in egressu meo tribulata? Cur mœrore contraheris? Voluntas enim Patris mei est me pati mortem: imo voluntas mea est cum Patre. Quod autem habeo de Patre, pati non potest;16 sed caro quam sumpsi de te, patietur, ut caro aliorum redimatur, et spiritus salventur.
Footnotes
Chapter 21 of 118