Skip to the text

Articulus 15

Quod dignitas et gratia, puritas et excellentia Mariæ dulcissimæ sit quodammodo infinita.

ADSTITIT regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Dignitas creaturæ est assimilari suo

Creatori pro posse; et quo Creatori excellentius conformatur, eo deiformior digniorque efficitur. Quum ergo beatissima virgo Maria eumdem conceperit, pepererit et indefectibiliter habeat Filium quem Pater æternus, constat quod ei comparentalis exsistat atque simillima. Nempe quem ille genuit ab æterno sine matre, ipsa optima Virgo genuit in tempore absque patre, id est, viro ad ejus fecundationem non concurrente. O quam incomprehensibilis est dignitas et excellentia ista, illum habere Filium quem tota indesinenter adorat sublimitas angelicorum spirituum, omnisque civium exercitus supernorum; quem polus, tellus pontusque contremunt, ac ipsa numina perhorrescunt; a quo totum universum incessanter dependet! Intuere pro viribus quanta sit gloriosissimæ hujus Mariæ auctoritas et potestas, excellentia et dignitas, quæ mater est ejus et maternam habet auctoritatem in illum a quo omnis profluxit potentia, omnis processit auctoritas et dignitas universa, imo cujus comparatione totus mundus est tanquam pulvis exiguus, qui universis ac singulis penitus infinite et prorsus incomparabiliter major, perfectior, dignior feliciorque censetur.1 O quam inæstimabilis est hujus honorabilitas Matris, quam incomparabilis excellentia hujus felicissimæ Genitricis!

Denique, secundum philosophica documenta, res illæ sunt nobiliores, quæ majoris et altioris exstant fecunditatis et causalitatis: imo, juxta Philosophum, unumquodque tunc in sua specie et natura perhibetur perfectum, dum potest sibi simile generare. Nonne igitur nobilissima ac perfectissima rite asseritur, et quodammodo infinitæ excellentiæ esse convincitur, quæ concepit et genuit Deum deorum, germen majestatis omnino immensæ, quæ mater et causa est ejus a quo omnis causalitas, cujus fructus ac Filius omnem effectum et fructum ac filium excellentia simpliciter infinita transcendit?

Insuper, sicut virginea Mater Deo Filio ex se nato propinquissima est, ita quoque eidem exstat simillima. Quum igitur non ad mensuram datus sit Spiritus Sanctus et omnis gratia ejus Filio Virginis, secundum humanam naturam ipsius;2 innotescit quod plenitudini ac suo modo infinitati gratiæ atque internæ munditiæ Christi, gratiositas puritasque Mariæ sanctissimæ præ cunctis vehementissime appropinquet.

Amplius, sicut ait Philosophus, diis, magistris atque parentibus non potest reddi æquivalens: a qua lege ac regula quamvis ille excipiatur qui propriam condidit Matrem, cui multo plus contulit quam ab ea suscepit; nihilo minus certum est quod tantum contulit ac retribuit suæ Matri, quantum tali genitrici, tam fidelissimæ, affectuosissimæ, obsequiosissimæ atque humillimæ matri a tali ac tanto filio decuit condonari. Verum quæ mens queat concipere, quæ lingua exprimere, quid et quantum decuerit Filium bonitatis ac majestatis immensæ, caritatis ac munificentiæ infinitæ et superabundantissimæ liberalitatis, suæ tam dilectissimæ et amorosissimæ dare et rependere Matri?3 præsertim quum ipse det omnibus affluenter, neque improperet: imo quum ipse quærat occasionem præstandi, miserendi, ac infinitas indeficientesque suas divitias communicandi; cui generale et proprium, delectabile et innatum est se ipsum communicare, opulentiam suam immensam undique exuberanter diffundere, gratiarum charismata impertiri, subvenire, mederi, salvare ac jugiter misereri.

Postremo, quamvis maternitas Dei secundum se sumpta, dicatur donum gratiæ gratis datæ, propter quod bene disseruit Augustinus, quod excellentissima virgo Maria fuit felicior concipiendo Christum per fidem mente, quam concipiendo eum corporaliter ventre; attamen, quia maternitas ista fuit in benedicta et præamanda Maria eo modo quo decuit, puta cum comproportionata et correspondente plenitudine virtutum ac donorum gratiæ gratum facientis, patet quod ipsa dignissima sit tam ex parte donorum gratiæ gratis datæ quam gratiæ gratificantis. Atque ex hac dignitate et excellentia qua ipsa est Mater Dei, insunt et competunt ei aliæ plurimæ prærogativæ, excellentiæ ac privilegia, de quibus dicendum est infra.

Footnotes

  1. Is. xl, 15. ↩

  2. Joann. III, 34. ↩

  3. Jacob. I, 5. ↩

Chapter 17 of 118