Articulus 10
De comparatione Virginis summæ ad parentes S. Joannis Baptistæ.
BEATAM me dicent mulieres.1 Quum Lia uxor Jacob patriarchæ peperisset filios quatuor, et per ancillam suam, quam marito suo dederat conjugem, acquisisset adhuc filios duos, lætata est vehementer: Beatam me (inquiens) dicent mulieres. Quanto magis sancta Anna, sciens se genuisse filiam futuram regis Messiæ matrem, potuit dicere, Beatam me dicent mulieres?
Videmus quod filii ac filiæ valde specialiter ac naturaliter diligunt avos suos et avias, et econverso. Credendum est ergo, quod Christus non mediocria gratiarum ac virtutum charismata contulerit parentibus suæ dilectissimæ Matris, a quibus et ipse tam tenerrime amabatur, etiamsi ante ipsius incarnationem obisse dicantur. Hinc quod in libro apocrypho de Ortu summæ et benedictæ Mariæ narratur, verum apparet, quum dicitur : Vita Joachim et Annæ conjugis suæ erat simplex, recta et pia; omnemque substantiam suam trifarie diviserunt, unam partem templo ac templi ministris, aliam pauperibus et peregrinis, tertiam sibi ac suæ familiæ deputantes. Quod et aliqui demum in evangelica lege fecisse leguntur. Itaque quod de parentibus B. Joannis Baptistæ Lucas evangelista refert, parentibus quoque gloriosissimæ Mariæ excellenter creditur convenire, quum dicitur : Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Sic demum Joachim similis fuit beato Job, de quo ait Scriptura : Erat Job vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
Hinc ait Honorius anachoreta : Beata Anna, pro gloriosæ filiæ suæ reverentia, inter omnes matres mulieres vere beata et benedicta est appellanda; in qua, nominis sui redundante gratia (siquidem Anna gratia interpretatur), accelerata sunt divini et antiqui consilii sacra mysteria, quoniam in sacratissima ejus filia aperiri cœperunt universa sacramenti cœlestis sacra signacula, quæ a sæculis clausa fuerunt et signata. Etenim beatitudo omnium beatitudinum et benedictio omnium benedictionum, in beatissimam Virginem in plenitudine caritatis divinæ copiosissime redundaverunt, ex qua fons vivus benedictionis æternæ, stillicidiis gratiæ affluentis humano generi largissime atque dulcissime emanavit. Benedictum est in æternum beati Joachim genitoris sincerissimæ Virginis honorabile meritum, omnipotenti Deo multa dignatione beneplacitum et acceptum :2 cujus præcelsa gloria meretur esse in æterna præclaræ laudis memoria.
Footnotes
Chapter 12 of 118