Skip to the text

Articulus 3

Quam formidolose ac reverenter, quam amorose atque hilariter ad contemplandum, laudandum ac invocandum sacratissimam virginem Mariam debeamus semper procedere.

In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias illius;1 et continens factus, ne derelinquas eam : invenies enim requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.2 Si rite intueamur nostras defectuositates, impuritates et vitia, excellentias quoque Virginis gloriosæ in omni dignitate, sanctitate et gloria; non sine ingenti rubore, humilitate, reverentia ac pavore ad ipsius laudem, cultum et invocationem progrediemur, recognoscentes nostram indignitatem, atque cum tantis fœditatibus et peccatis coram illius præsentia apparere erubescentes. Porro, si beatissimæ Virginis viscerosissimam pietatem, maternam dulcedinem, clementissimam caritatem recte pensemus, cum omni affectu et hilaritate ac grandi fiducia ad ipsius laudem et implorationem corda nostra aperiemus et ora.

Idcirco, ut omnibus modis his ipsam laudemus ac deprecemur, sapienter consideremus universam felicissimæ Dominæ nostræ sublimitatem in omni auctoritate, potentia, sanctitate, justitia, spiritualitate et gloria, nostras quoque fæces, pravitates, dignitas propria; sed me delectat laus spurcitias; sicque formidolose, humiliter, verecunde et reverenter accedamus ad ejus obsequia. Intueamur cum quali et quanta reverentia oporteat nos servire Matri incircumscriptibilis et superdignissimi Dei, Reginæ ac Imperatrici totius mundi. Rursus, ne horum consideratione ab ejus præconio atque obsequio retrahamur, ponderemus intente quam inæstimabilis sit bonitas, pietas caritasque ipsius. Et tanto major est ejus ad inferiores miseros ac infirmos dignatio, quanto major est dignitas ejus et altitudo. Sicque cum omni caritate, promptitudine, jucunditate ad ipsius laudes ac honorificentias consurgamus, in apprehensione et contemplatu tam optimæ, amabilissimæ, speciosissimæ ac benignissimæ Matris ac Dominæ præcordialissimæ gloriantes, quum ex unione potentiæ ad objectum conveniens, gaudium oriatur.

Sed forsan idcirco beatissimam hanc laudare et exorare minus veremur, quoniam ipsa tota piissima, ad ignoscendum exstat pronissima, et suas non solet dire ulcisci injurias. Verum qui cogitat hoc, perpendat justitiam Filii ejus, judicis summi, pro sua Matre zelantis: qui Matris suæ piissimæ injurias et offensas tanto ægrius accipit, et tanto severius vindicat, quanto ipsa exsistit benignior. Nonne videmus quam ægre boni filii suorum ferant parentum injurias, et qualiter ulciscantur easdem?

Ex horum consideratione etiam sancti viri divinissimam Virginem cum ingenti laudaverunt formidine. Unde in sermone de Assumptione Virginis benedictæ, beatus ait Hieronymus: Talem ac tantam Virginem laudare indignum me fateor, et vereor ne sicut indignus ita et reprobus laudator inveniar; hinc laudes ejus depromere pertimesco. Sanctus quoque Bernardus: Nihil est, inquit, quod tantum me terreat, nec aliquid quod tantum me delectet, sicut de beatissima Virgine sermonem habere. Terret me, inquam, in-

Virginis sanctæ et excellentia ejus. Itaque, si viri tam sancti gloriosissimam Virginem collaudare timuerunt tam vehementer, quantum nos pusillos ac defectuosos vereri oportet, atque cum omni reverentia nobis possibili dignissimam commendare Mariam, cujus irreverentia, Dei injuria est, qui propriam tolerabiliorem arbitratur injuriam quam suæ dulcissimæ Genitricis offensam?

Totis itaque viribus laudemus ac veremur, diligamus ac vereamur præstantissimam Dei Matrem. Quumque hoc ipsum egerimus, recognoscamus nos nihil egisse condignum, nec beneficiis ejus posse idoneam rependere vicem, cum S. Augustino dicentes: Quid nos tantilli, quid actione pusilli in ejus laudibus referimus, quum etiam si omnium nostrum membra vertentur in linguas, eam tamen laudare nullus sufficeret?

Footnotes

  1. Eccl. vi, 27-29. ↩

  2. Eccli. vi, 27-29. ↩

Chapter 5 of 118