Skip to the text

Articulus 25

In quo actu et loco et quali situ fuit gloriosa et præclarissima virgo Maria, dum ei fiebat annuntiatio de conceptione Filii Dei.

MARIA optimam partem elegit.1 Verba hæc ad litteram de electa et sancta Maria Magdalene a Christo prolata, de felicissima virgine Maria Christifera multo excellentius possunt proferri. Ipsa enim præ ceteris ineffabiliter contemplativam, quietissimam ac internissimam duxit vitam, etiam in suo sancto connubio, et nec minus in domo habitationis suæ in Nazareth quam in templo Jerusalem. Imo in exercitiis vitæ contemplativæ profecit assidue, et tantæ fuit perfectionis, quod per exercitia vitæ activæ ab exercitiis vitæ contemplativæ non impediebatur; et si forsan interdum ad horulam suspendebatur actus contemplationis in ea per exercitium vitæ activæ, mox cum majori fervore ad contemplationem redibat. Itaque pie atque communiter creditur, quod Virgo dignissima tunc fuit in contemplatione sublimi et in loco secreto.

Nec obstat, quod aliqui pie existimant quod in actu orationis tunc erat: quod et satis credendum censetur. Imo putant nonnulli, quod tunc Deum devotissime et affectuosissime exoravit pro communi generis humani salute, et pro adventu regis Messiæ: quod verum opinor. Et hoc ex ordinatione et inspiratione fiebat divina: quoniam per hujusmodi actus præcipue disponebatur et aptabatur ad recipiendum revelationem, apparitionem et annuntiationem illam dominicam de Christi conceptione et incarnatione ex ipsa. Talis autem oratio benedictæ atque dulcissimæ Virginis, contemplationem et laudem Dei includebat: quum oratio dicatur mentis ascensus in Deum, quod certum est et contemplationi competere. Orans namque perfecte, tota mente in Deum suspenditur, et ejus excellentiam depromit ac fatetur, juxta quod sanctus vir loquitur: Laudans invocabo Dominum.2 Denique, sollicitis et ferventer orantibus pro communi salute, fieri solent visiones et consolationes divinæ. Unde Daniel ait propheta: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari. Quumque adhuc orarem et prosternerem preces meas in conspectu Domini Dei mei pro monte sancto ejus, ecce Gabriel cito volans tetigit me, dixitque:3 Nunc egressus sum ut docerem te et indicarem tibi, quia vir desideriorum es.4

Communiter quoque revelationes divinæ factæ sunt Sanctis Dei dum erant abstracti ab aliis, et circa divina ac spiritualia occupati. Hinc Patres communiter dicunt, quod præamanda ac verecundissima virgo Maria tunc erat in secreto cubiculi; et forsan genibus flexis oravit, apparentique angelo sancto reverentiam humiliter exhibuit, assurgendo ei, aut alio modo. Et quamvis angelus in assumpto corpore apparebat, perfacile tamen exstitit ei clauso introire cubiculo, quum et Actuum quinto legatur angelus Apostolos eduxisse de carcere, clauso carcere remanente. Missi enim nuntii ad adducendum Apostolos coram concilio Judæorum, redeuntes dixerunt: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ad januas; aperientes autem, neminem intus invenimus.5 Nempe virtute divina fit penetratio dimensionum.

Postremo, si inquiratur, cur incarnatio Altissimi non annuntiabatur Mariæ piissimæ per angelum summi chori, aut certe per multa millia supernorum spirituum, sed per Gabrielem archangelum, qui et in veteri Testamento apparuit Danieli, et Zachariæ nativitatem denuntiavit S. Joannis Baptistæ;6 præsertim quum asserat Isaias:7 Volavit ad me unus de Seraphim. Respondendum, quod Filius Dei in primo suo adventu venit in mundum hunc in omni humilitate et paupertate, ut humilitatis et paupertatis nobis conferret exempla. Idcirco ad denuntiandum suam conceptionem ex Maria dulcissima, contentus fuit communi solitoque legato : qui, ut sanctus ait Bernardus, intravit ad serenissimam Virginem in secretum thalami ejus, ubi ipsa oravit Patrem in abscondito.8

Footnotes

  1. Ic. x, 42. ↩

  2. Ps. xvii, 4. ↩

  3. Dan. ix, 21; ↩

  4. Dan. ix, 3, 20-23. ↩

  5. Act. v, 21-23. ↩

  6. Luc. 1, 11. ↩

  7. Is. vi, 6. ↩

  8. Matth. vi, 6. ↩

Chapter 27 of 118