Skip to the text

Articulus 20

Commendatio uteri virginei ac materni.

BENEDICTUS fructus ventris tui.1 Quam excellenter, supernaturaliter ac singulariter honoraverit Deus omnipotens Virginem benedictam, quam inæstimabiliter sublimaverit suavissimam, admirabilem divinissimamque Mariam, nulla mens penetrare, nulla potest lingua effari. Certe in præamabilissima hac Maria, optima vehementer, copiosissime adimplevit quod primo Regum effatur:2 Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. Etenim, quoniam beatissima et in æternum venerandissima virgo Maria Creatorem suum totis viribus honoravit, ipse quoque adorandus Creator, Deus incircumscriptibilis majestatis, ipsam tanto sublimavit honore etiam in hac vita, quod personæ creatæ non potuit major honor ac dignitas exhiberi, faciendo eam sui ipsius genitricem verissimam, tanta quoque plenitudine gratiæ ac virtutum, donorum et fructuum, beatitudinum ac meritorum hic ipsam ornando ac superimplendo, quod puræ creaturæ in esse creato subsistenti non decuit plus conferri.

Denique, nonne ista est dignitas serenissimæ Virginis quasi immensa, quod is qui est Verbum æternum, naturalis, incircumscriptus adorandusque Filius Dei Patris, appellatur et est fructus ventris præstantissimæ Virginis hujus? O gloriosissima Domina, superexaltata Maria, quanta est excellentia ista, quod fructus et unica Proles mentis paternæ Genitoris altissimi et immensi, factus est et vocari dignatur fructus uteri tui! Ecce unigenitus Filius, qui est in sinu Patris3, qui æternaliter manet et conquiescit in luce paternæ mentis, descendit, o Domina gratiosa, o Regina dignissima, in uterum tuum per Incarnationis mysterium, et in eo conclusit se ipsum, efficiens se filium tuum et uteri tui mundissimi fructum.

Non immerito locutus est devotus tuus Bernardus: O venter cœlis diffusior, orbe terrarum capacior! Nonne cellula illa uteri virginalis, in qua continebatur et circumscriptus erat in natura assumpta is quem nec capere potest nec circumscribere machina universi, facta est per effectum hunc cœlo diffusior totoque mundo capacior? O desuper honoratissima et ineffabiliter præelecta Maria, quam totam, cujusque singula membra, specialiter quoque uterum prorsus castissimum, taliter honoravit et dignificavit Altissimus! Nempe venter tuus Dei Filio consecratus, tam vere et eminenter factus est thronus Dei, ut nec aliquis angelorum, nec aliquis cœlestium orbium, nec cœlum empyreum, nec anima ulla justorum tam appropriate ac vere dicatur thronus Dei ut sacratissimus uterus tuus. Nec enim in aliquo illorum commoratus est unquam aut resedit vel requievit Deus majestatis incircumscriptæ, per commensurationem realem, per circumscriptam inclusionem, per continentiam filialem, sed dumtaxat in te atque in medio ventris tui dignissimi ita commoratus est, resedit et requievit Dei Filius, Deus verus, o summa et benedicta Maria, virgo purissima. Denique ex hoc privilegio tuo appellationes dignissimæ tuo sacro conveniunt ventri, o omnium decus et ornamentum creaturarum. Hinc namque tu ipsa et virginalis ac fecundissimus uterus tuus verissime commendatur et appellatur thalamus Dei, cubiculum sponsi cœlestis, domus et mansio Creatoris, tabernaculum Salvatoris, sacrarium Spiritus Sancti, templum Altissimi, hortus deliciarum, paradisus cœlestium gaudiorum, mysticarum secretarium nuptiarum, quibus unita est Verbo æterno natura humana et ipsa quoque Ecclesia.

O quam convenienter, quam devote locutus est tibi fidelis Bernardus! Jam igitur uterum tuum tanquam sacratissimum

Dei templum totus mundus veneretur, quia in eo salus mundi est initiata. Ibi decorem indutus est Filius Dei, et præelectæ suæ Ecclesiæ formosus in stola candida exsultanter occurrit, desideratum diu osculum porrigens, et Ecclesiam sibi desponsans. Hortus deliciarum est nobis sacratissimus tuus uterus, Maria, quia ex eo multiplicis gaudii flores colligimus, quoties mente recolimus quam magna multitudo dulcedinis universo orbi inde profluxerit.

Footnotes

  1. Luc. 1, 42. ↩

  2. 1 Reg. 11, 30. ↩

  3. Joann. 1, 18. ↩

Chapter 22 of 118