Articulus 17
De supernaturali dignitate et admirabili puritate corporis sacratissimæ Virginis; et quod per illud dignificata sunt corpora omnium nostrum.
GLORIFICATE et portate Deum in corpore vestro.1 Corpus humanum quamvis in sua natura sit multipliciter defectuosum, fragile, indigens ac mortale, tamen, quemadmodum anima rationalis præ ceteris formis substantialibus magnæ est dignitatis, sic corpus ejus præ corporibus ceteris mixtis est dignius ac nobilioris complexionis, atque ad ampliorem elementarium qualitatum temperaturam et æqualitatem redactum. Sed ex primorum transgressione parentum, fomite est infectum, pronum ad vitia, ac rebelle animæ factum: hinc moriendi necessitatem incurrit. Porro, per gloriosæ Mariæ sanctissimæ salutiferum partum ac uteri ejus virginei fructum salvificum, liberatum est corpus nostrum et reformatum in spe, merito Christi reformandum in re et glorificandum in resurrectione futura.
Mundatum est quoque a reatu fomitis in Baptismo.
Insuper, sicut corpus humanum vehementer vilificatur animæ repugnando, concupiscentiis ac vitiis serviendo, atque ad Creatoris injuriam vilissimis turpissimisque sceleribus gulæ ac luxuriæ inhærendo, per quod fit cloaca fœdissima, meretricia massa, volutabrum dæmonum, spurcitia ac putredo iniquitatum; sic ipsum corpus præclare nobilitatur rationi obediendo, virtuosisque actibus insistendo, sanctæ sobrietati ac fragrantissimæ castitati vacando, sicque præbendo se instrumentum cultui ac honorificentiæ Dei in omni exercitio virtuoso. Quod quam gratum ac placitum sit Regi omnipotenti, ipse frequenter ac evidenter ostendit in Sanctorum corporibus quæ post separationem ab animabus præservavit in monumentis, per plurima annorum curricula, a resolutione et putrefactione atque fœtore: imo hæc honoravit fragrantissimo sæpe odore, et per præclara atque innumera mirificavit ea miracula, in tantum quod ex eorum contactu revixerunt defuncti, mundati fuerunt leprosi, liberati obsessi. Quantis demum miraculis honoravit beatissimorum martyrum corpora, tam in eorum martyriis quam postea, longum est recitare. Videmus quoque in quanto honore habeantur Sanctorum reliquiæ, imo et materiæ in se viles, quæ Sanctorum corpora tetigerunt, et ad ea aliquo modo pertinuerunt, ut vestes, baculi et capilli ipsorum.
Itaque innotescit, quod quanto incomparabilis Virginis sacratissimum corpus fuit ab omni labe peccati, etiam venialis, magis immune, rationi quoque ac legi divinæ magis subjectum, et excellentissima castitate amplius decoratum, in quo nunquam fuit ne minimus quidem motus inordinatus aut stimulus, atque in summa sobrietate omnique exercitio sancto incessabilius ac eminentius exercitatum, eo nobilius ac dignius est effectum. Et certum est quod in his omnibus inclytissimæ et in æternum benedictæ Mariæ corpus ineffabilis excellentiæ fuit. Ideo acceptissimum exstitit Creatori; et quanto per naturam erat declivius, tanto per gratiam et virtutes factum est sublimius, dignius atque nobilius.
Præterea, aliunde inæstimabiliter dignificatum est præstantissimum Mariæ piissimæ corpus. Primo, ex eo quod ex ejus portione ac substantia sumptum et formatum est corpus illud deificativum quod in unitate personæ sibi assumpsit Verbum æternum. O prorsus incomparabilis Domina, pretiosissima virgo Maria, cujus portio modica a Verbo æterno assumpta, ad redimendum totum genus humanum fuit idonea! Secundo, quoniam in castissimo utero ejus quievit et commoratus est mensibus novem Dei Unigenitus, homo factus et nutritus mundis ipsius sanguinibus. Si virtus exivit de Christo inter homines conversante, et sanavit omnes:2 quanta virtus intra tot menses emanavit ex eo in vas illud mundissimum in quo ipsemet sic personaliter habitavit? Si quis per horam teneat in manu rem odoriferam, pretiosam, suavem: nonne manus ejus contrahit inde fragrantiam et virtutem? Quantam ergo suavitatem, dignitatem, munditiam contraxerunt immaculatissima viscera benedictæ Mariæ ex tam diuturna habitantis in ea præsentia, ejus scilicet qui est essentialiter et incircumscriptibiliter ac superplenissime sanctus, dignus, suavis ac virtuosus? Tertio, quoniam verum Deum ex se vere et corporaliter natum, hæc optima et benignissima virgo Maria suo felicissimo corpore quotidie cum summa caritate, reverentia et humilitate honoravit, nutrivit, lactavit, circumferebat, amplectebatur, deosculabatur et contrectabat, impendens adorando Infantulo quod infantibus solent impendere genitrices.
Quis in horum consideratione satis miretur, et non prorsus deficiat? Quis electissimæ Virginis dignificationem capere queat? Quis non totis præcordiis tantæ dignitati, excellentiæ ac beatitudini ejus singularissimæ congratuletur? Certe, o præamabilissima Virgo, tam dignificata est ex prætactis tua illustrissima caro, ut nullius puræ creaturæ corpus, nec cœlorum, nec planetarum, nec siderum, ei valeat in nobilitate et dignitate æquari.
Footnotes
Chapter 19 of 118