Skip to the text

Articulus 4

Quod ad contemplandum gloriosam incomparabilemque Mariam sit deiformiter procedendum.

SICUT sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus suæ.1 Domus bonæ mulieris est sancta Ecclesia, tam militans, Virgini gloriosæ commissa, quam triumphans, ex angelis atque hominibus constituta. Itaque, sicut sol materialis suo splendore totum illuminat et perornat hemisphærium nostrum, sic felicissima Virgo, omnium optima mulierum, universam decorat, illustrat, lætificat militantem ac triumphantem Ecclesiam.

Denique tanta est excellentia perfectionis Deiferæ Virginis, quod sicut ex creaturarum notitia ad Creatoris est procedendum agnitionem, ita ex mulierum consideratione ad beatissimæ contemplationem Mariæ est consurgendum.

Igitur, sicut ex creaturis ad Creatoris cognitionem ascenditur primo per viam positionis, prout divinus Dionysius docet, utputa omnium rerum creatarum perfectiones Deo attribuendo tanquam fontali et exemplari universorum principio (quidquid enim perfectionis inest causatis, procedit ex causis, et eis principaliter convenit); sic quidquid perfectionis, gratiositatis, amabilitatis, dulcedinis, virtutis et gloriæ in mulieribus reperitur, totum Mariæ convenire et inesse nequaquam ambigitur, et ipsa in cunctis primatum sortitur, nec aliqua invenitur ei æqualis : imo in omni virtute theologica, intellectuali atque morali, in omni dono, fructu et beatitudine, excellentissima fuit. Denique in quibusdam feminis et puellis commendatur virginitas. Et hæc eminentissime fuit in benedicta ac dulci Maria, quæ antonomastice Virgo virginum prædicatur.2 In quibusdam feminis laudatur fecunditas. Et hæc quoque incomparabiliter in Maria gloriosa præfulget, cujus partu cunctæ matres cum sobole sua salvantur : quippe quæ peperit illum a quo omnis procedit causalitas, omnis derivatur fecunditas. Porro in quibusdam feminis commendatur in ipso conjugio conservata virginalis integritas : quod eximiæ est virtutis, et admiratione prædignum. Quod utique in Maria primo ac præclarissime est inventum, ac ejus exemplo a quibusdam electissimis imitatum. Ceterum in nonnullis feminis collaudatur castimonia vidualis, quæ post primum connubium cælibem vitam duxerunt, ut venerabilis Judith. Et hanc quoque puritatem gloriosissima feminarum, omnium decus et gloria mulierum, dulcissima virgo Maria præexcellenter possedit :3 etenim primo sponso defuncto, non alium est sortita.

Præterea, dum rerum creatarum perfectiones primo universitatis causali attribuuntur principio, per modum superexcellentiæ adscribuntur eidem, utputa removendo ab eis quidquid imperfectionis eis annexum est, imo per modum infinite et incomprehensibiliter altiorem quam creatis conveniant rebus. Sic virginum et mulierum perfectiones attribuendæ sunt summæ præamabilique Mariæ cum excellentia grandi, seclusa omni imperfectione culpabili, imo et remota quodammodo perfectione minori.

Sunt equidem quædam utriusque sexus personæ virtutibus decoratæ, non tamen tantumdem ut merito essent : ita quod minoratio seu imperfectio virtutis earum, rationem culpæ obtinet venialis. Hoc autem longe a præstantissima fuit Maria, quæ in termino excellentiæ virtuosissima fuit, absque admixtione totius mortalis venialisque culpæ.

Præterea, in nonnullis puellis et feminis invenitur virginitas, sed infecunda ac sterilis; in aliis exstat fecunditas, sed corruptioni obnoxia aut libidini mixta. Sed in suavissima hac Maria dumtaxat fuit virginalis fecunditas atque fecunda virginitas; neque id tantum, imo incomparanda fecunditas ac beatissima quædam maternitas, omnem ceterarum virginitatem ac fecunditatem ineffabili dignitate transcendentes, sunt ac præfulgent in ea, quæ comparentalis est Patri æterno, eumdem cum illo Filium habens : quod est dignitas quodammodo infinita. Itaque, sicut Creator omnipotens causa est productiva universorum, sic bona et deificata Maria causa est reparativa cunctorum, et omnium mater fidelium. Ideo, sicut superessentiali et incomprehensibili Deo probatur ratione suæ causalitatis convenire omnis rerum creatarum perfectio excellentissimo modo, sic Mariæ dignissimæ demonstratur inesse omnis feminarum ac virginum virtuositas, perfectio, sapientia et honestas, per modum tam eminentem ut ejus comparatione reliquæ virgines ac feminæ, quantumlibet virtuosæ, sanctæ et perfectæ, imperfectæ consistant, et occumbere atque deficere videantur, secundum quod sanctus dixit Hieronymus, quod sicut comparatione Dei nemo bonus, sic comparatione Matris Dei nulla invenitur perfecta, quamvis eximia comprobetur.

Denique, quæ et quantæ sint personarum feminei sexus defectuositates et imperfectiones, non latet : quæ omnes non solum a divinissima Virgine sunt penitus removendæ, verum etiam perfectiones et excellentiæ illis contrariæ, sunt eidem cum ineffabili excellentia adscribendæ.

O quam præclarissime convenit celeberrimæ, sacrosanctæ Mariæ, quod devota illa Sara protestatur, Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui;4 et item quod sanctus asserit Jeremias, Non sedi in concilio ludentium, et diem hominis non desideravi!56 Si verum est illud Ecclesiastici, Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata et tacita : quam gratiosissima ac pretiosissima est hæc persona, hæc benedictissima Virgo, virtuosissima hæc Maria, Sancta Sanctarum, imo omnium mater Sanctorum, quæ nunquam indecentem habuit motum, nunquam impudicum experta est stimulum, nunquam illicitum locuta est verbum ?

Footnotes

  1. Eccl. xxvi, 21. ↩

  2. De Theol. myst. c. 1. ↩

  3. Judith xvi, 26. ↩

  4. Tob. III, 17. ↩

  5. Jer. XV, 17; XVII, 16. ↩

  6. Eccl. XXV, 19, 18. ↩

Chapter 6 of 118