Skip to the text

Articulus 8

An glorificanda et benedicta virgo Maria Deifera ex angelica nuntiatione ac miraculose concepta sit; et quid veritatis contineat liber ille apocryphus reputatus, de Ortu et vita Mariæ intitulatus.

UNA est columba mea, perfecta mea. Quemadmodum ait Fulbertus, Carnotensis episcopus, in solennitate de Nativitate sacratissimæ Virginis legendus esset libellus de Ortu et vita sanctæ Mariæ inscriptus, nisi esset inter apocrypha a sapientibus viris ac Patribus reputatus.1 Verumtamen multa in illo habentur libello quæ probabiliter vera censentur, quia a viris sanctis et eruditis vera feruntur: utputa quod Joachim pater Virginis gloriosæ, et Anna mater ejusdem ac Joachim uxor, fuerunt de tribu Juda, ita quod Joachim fuit natus ex Nazareth, Anna ex Bethlehem. Insuper fertur ibi, quod multis annis sine sobolis procreatione simul vixerunt: ideo Dominum assidue rogaverunt ut eis concederet prolem; quod si facere dignaretur, voverunt eam divinis mancipare obsequiis. Sicque tandem angelus eis seorsum denuntiavit, quod filiam generarent, quæ suo tempore Messiam pareret regem, ipsamque filiam Deo offerrent servituram eidem in templo. Hæc autem vera videntur. Nempe, si (ut ait Maximus episcopus in sermone de beatissimo Joanne Baptista) decentissimum fuit ut ipse Joannes Christi præcursor miraculose nasceretur de sterili matre, quatenus mirabiliter natus, mirabilius nasciturum Dominum Christum suo exordio designaret;2 sic decentissimum fuisse videtur ut præelecta Genitrix Christi ex sterilibus gigneretur parentibus, quatenus mirabiliter nata, mirabilius conciperet ac pareret Dominum Salvatorem, et suæ nativitatis miraculositate præsignaretur miraculosissime conceptura ac paritura totius naturæ auctorem, Unigenitum Dei, tam ex Patre quam ex Matre incomprehensibiliter natum.

Præterea, in veteri Testamento leguntur quidam præcipui ex sterilibus matribus geniti, ad insinuandum quod futuri erant filii gratiæ potius quam naturæ:3 ut constat de Isaac, Samsone et Samuele.4 Ideo verisimile est hoc quoque gratiosissimæ convenire Mariæ, quæ Fontem gratiæ, reparatorem naturæ fuerat conceptura, quæ (ut asserit Damascenus) a nullo illustrium vincitur, imo cunctis illustribus Sanctis ineffabiliter fuit illustrior, ita quod privilegia dignitatum, ornamenta gratiarum aliis concessa illustribus Sanctis, ei sublimius sunt concessa.5 Ista quoque Damascenus evidenter fatetur: Joachim, inquiens, honestam et laude dignam in matrimonium duxit Annam. Sed sicut venter Annæ prioris, videlicet conjugis Elcanæ, sterilis exsistens, per votum et repromissionem peperit Samuelem;6 ita et Anna hæc per preces et repromissionem divinam, Dei protulit Genitricem.

Præterea, quo sancti quidam veteris Testamenti fuerunt Christo propinquiores, eo eorum conceptio et sanctificatio major ac mirabilior fuit: ut patet de beatissimis Joanne ac Jeremia.78 Quum igitur unica virgo electissima Maria fuerit excellentissime Deo Filio suo propinquior, tenendum censetur quod ejus conceptio fuit per angelum prænuntiata divinitusque promissa, et miraculose impleta. Et ipsa quoque concepta, mox præ Jeremia et glorioso Joanne multo excellentius fuit sancta, et Spiritu Sancto in materno utero adimpleta.

Amplius, figuræ hujus benedictæ ac summæ Mariæ prorsus dulcissimæ, fuerunt supernaturaliter exhibitæ et miraculose ostensæ: ut patet de rubo sine læsione ardente, de virga Aaron fructificante, de sede sapphirina super firmamentum Ezechieli monstrata, et de porta clausa eidem ostensa, de vellere Gedeonis, et consimilibus multis.910111213 Figuratum autem, figuris suis ac signis multo præstantius esse cognoscitur. Maria ergo dignissima, supernaturaliter et per angelicam præsnuntiationem atque divinam promissionem, est concepta sancta et nata, præsertim quum ejus conceptio ac nativitas ab Ecclesia tam solenniter (ut dignum est) celebrentur. Istud quoque, ut allegatum est supra, felicissima virgo Maria legitur S. Brigittæ revelasse. Hinc sanctus ait Bernardus: Ego puto quod copiosior sanctificationis benedictio in sacratissimam Mariam descendit, quæ non tantum ipsius sanctificaverit ortum, sed et vitam ipsius deinceps ab omni peccato servaverit immunem: quod nulli alteri in natis mulierum creditur esse collatum.

Footnotes

  1. Cant. vi, 8. ↩

  2. Luc. I, 7. ↩

  3. Gen. xI, 30; xxi, 2; ↩

  4. Judic. xiii, 2, 24; ↩

  5. I Reg. 1, 2, 30. ↩

  6. I Reg. 1, 11, 20. ↩

  7. Jer. 1, 5. ↩

  8. Luc. 1, 15; ↩

  9. Luc. XLIV, 2. ↩

  10. Num. XVII, 8. ↩

  11. Exod. III, 2. ↩

  12. Judic. 1, 37-40. ↩

  13. Ezech. 1, 26. ↩

Chapter 10 of 118