Articulus 13
Cur Filius Dei non elegit nasci ex virgine opulenta, potenti, temporaliterque regnante.
INFIRMA et ignobilia mundi elegit Deus. Dictum est, quod totius nobilitatis fontem Unigenitum Dei, Regem regum, præsulem summum, Dominum Jesum Christum decuit ex illustri et regia, patriarchali pontificalique stirpe nasci:1 unde conveniens fuisse videtur ut ex immediata filia regis, regina potenti, temporaliter præsidente ac divite nasceretur. Cur ergo ex puella fabro desponsata voluit gigni?
Et respondendum, quod Sapientia Dei, Verbum æternum, Unigenitus Patris, cuncta sapienter disponens ac decentissime faciens, atque in numero, pondere ac mensura constituens universa, sic elegit ex illustrissima nasci adolescentula, ut tamen proximi et propinqui parentes illius non essent excellenter potentes, locupletes aut nobiles secundum reputationem humanam, seu juxta sæculi hujus cursum. Cujus rei causæ rationabiles assignantur. Prima est, ne promulgatio evangelicæ legis posset adscribi potestati, nobilitati aut opulentiæ Genitricis Christi, aut cognatorum et propinquorum ipsius. Eadem causa noluit in Jerusalem urbe metropoli gigni, sed in Nazareth modico oppidulo concipi, atque in Bethlehem civitate parva generari. Hinc quoque idiotas, plebeios, impotentes et pauperes elegit constituitque apostolos, ne omni miraculo mirabilior conversio mundi ad arduissimam legem et incomprehensibilem fidem catholicam, adscriberetur sapientiæ, eloquentiæ, versutiæ, potentiæ aut dignitati prædicatorum legis ac fidei christianæ; sed in omnibus agnosceretur operata Divinitas, quæ non per aliquid prædictorum, sed per signa, prodigia, miracula ac varia Spiritus Sancti charismata, non solum vulgus ignobile, sed philosophos quoque et oratores, reges et principes, Scribas sacerdotesque Mosaicæ legis, legi ac fidei Christi subjecit.
Secunda hujus rei ratio assignatur, quoniam Filius Dei descendit in mundum hunc, quatenus verbo et exemplo ostenderet universa mundi hujus magnalia, nobilitatem, potestatem, divitias, delicias et honores, desiderio futuræ, cœlestis ac sempiternæ felicitatis esse parvi pendenda ac relinquenda: propter quod in maxima paupertate, humilitate abjectioneque vixit in sæculo isto; atque in omnibus quod carni molestius est elegit, ut ipsum in talibus efficaciter imitentur qui veraciter appellari cupiunt Christiani et per gratiam Christi salvari.
Tertia causa est, quoniam primus Christi adventus fuit prænuntiatus in omni paupertate et humilitate futurus, juxta illud Zachariæ: Ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam. — Quarta, ne Filius Dei videretur mundanam prosperitatem beatificare, et magnos sæculi hujus pauperibus humilibusque præferre. Hinc ait Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos. Hinc super Lucam ait Ambrosius (circa illud: Angelus ad pastores ait): Non gymnasia, non rhetores eliguntur, sed simplicem Deus plebem assumpsit, quæ audita phalerare nescivit. — Quinta, ut merito paupertatis humilitatisque Christi spiritualiter per dona gratiæ locupletemur, et æternaliter per dona gloriæ felicitemur. Unde de Christo ait Apostolus: Propter nos egenus factus est, ut illius inopia nos divites essemus.
Footnotes
-
1 Cor. I, 27. 28. art. VI. ↩
Chapter 15 of 118