Skip to the text

Articulus 23

Commendatio sacratissimorum uberum Virginis gloriosæ.

MELIORA sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.1 Quemadmodum speciosissimæ Virginis uterus est omnibus nobis specialiter honorandus, sincere ac fervide diligendus ac devotissime commendandus, eo quod Filius Patris æterni factus sit fructus et filius uteri ejus, et ipse virgineus venter factus sit thronus ac thalamus Unigeniti Dei Patris ; ita post purissimum hunc virginalem uterum, divinissimæ Mariæ ubera sunt sincerissime diligenda, reverentissime collaudanda, puroque mentis intuitu contemplanda.

Intueamur pro viribus, quantum deificata sunt ubera illa virginea, quæ Deus incarnatus proprio ore sanctissimo toties suxit, et puerilibus ac tenellis manibus suis tam frequenter apprehendit, tetigit, contrectavit. O quam ineffabiliter dignificata sunt ubera illa ex tam amoroso, immediato assiduoque contactu unigeniti Filii Dei ! amplius tamen ex suctione, lactatione et educatione ipsius ex illis. O felicissima illorum fecunditas uberum, quæ universorum pastorem ac provisorem paverunt ; quæ illi alimoniam præbuerunt in quo oculi omnium sperant, datque illis escam in tempore opportuno, qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione2, qui et angelicas reficit mentes, sine cujus provisione omnis mox aresceret atque deficeret creatura ! Nonne, o benedictissima et prorsus præamabilissima Virgo Mater, Domina et Salvatrix, nonne ipse est qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam, quam si subtraheret, cuncta hæc fame deficerent ?3 Hic talis ac tantus, Deus æternus, immensus nulliusque indigens, ex te, o Maria clarissima, infans unius diei effectus, ex tuis sanctissimis uberibus est nutritus. O suavissima et superdignissima virginea ubera, quæ illum sustentare electa sunt sine cujus conservatione nulla creatura ad momentum posset subsistere !

Bene in Canticis sponsus munditiæ ait ad te : Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea, sponsa ! Certe meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis :45 quoniam ab omni terrena et sensuali concupiscentia, labe et contactu immunissima erant, atque totius auctorem dulcedinis refecerunt. Quemadmodum etiam exuberantia interni fulgoris sacratissimæ Puerperæ in venustissimo ejus vultu aliquo modo fertur resplenduisse, eo quod Sol sapientiæ in purissimo ipsius manserit corde ac ventre; sic benedicta ubera ejus pie credi possunt dulci fragrasse odore ex plenitudine suavitatis suæ internæ, assiduoque contactu oris et manuum Prolis divinæ ac adorandæ.

O admirabile et præclarum jucundissimumque spectaculum, oculis fidei intueri Christum Dominum, regem Messiam, gloriosum Infantulum, unigenitum Dei Filium uberibus Matris virgineæ applicatum et ea sugentem, suisque infantilibus tenerrimis manibus ipsa tangentem! Quid mentis, quid gloriæ tibi tunc ... pudicissima turtur, o devotissima ac speciosissima Virgo, dum illis tuis virgineis ac maternis, columbinis et clementissimis oculis cernebas puerulum illum speciosum forma præ filiis hominum, rubicundum et candidum, præ millibus electum, imo creatorem universorum, sic tuis uberibus appendentem? Opinor, o Domina, non eum tot stillicidia materni virginalisque lactis ex sacris uberum tuorum fontibus emulsisse, quot jaculis caritatis, quot sancti amoris ardoribus beatissimam tuam inflammavit vulneravitque animam: nisi, quod absit, qui dat omnibus affluenter, tibi dumtaxat exstiterit parcus. Quantum, o delectabilis gracilisque Maria, liberrimus Deus nulli penitus obligatus, tibi se obligavit, cujus carnem induit, cujus ubera suxit!

Intueamur oculis fidei ac devotionis, puerum Jesum nunc brachiola delicata ad collum Matris extendere, nunc blandienti nutu ubera Matris deposcere, nunc oscula suavissima Matri porrigere. Contemplemur Matrem lætitiæ brachiis virgineis suum Filium sustentantem, nunc osculum imprimere oculis Christi sidereis, nunc genis purpureis, nunc labiis roseis, nunc niveæ fronti, nunc lacteo collo. Quæ mater, quæ virgo unquam in sæculo isto usa est tali solatio, tali spectaculo et objecto?

Hinc congrue dixit quidam devotus: O oculi virginales Mariæ nimio fulgore micantes, o genæ rubentes, o crines aureo splendore nitentes! Felicissima labia tua crebris osculis Filii Dei deificata. Et licet totum quod in te est, circino divinæ sapientiæ prudentissime sit formatum ac decentissime perornatum, singulariter tamen miseris nobis ubera tua, quæ regem Dominum lactaverunt, dulcius sapiunt, quoniam ab eorum ubertate atque uberrima fecunditate cœligenæ ac terrigenæ jucundantur, ac dulcibus eorum recreantur ex fructibus. Hæc sunt velut hinnuli capreæ gemelli qui pascuntur in liliis. En conditor orbis cœlos ornavit sideribus, elementa animantibus variis, nemora foliis, prata floribus; sed super hæc omnia corpus tuum sanctissimis decoravit uberibus. Hæc sunt duæ olivæ speciosæ, uberrime liquorem gratiæ, lactis ac mellis, superis ac inferis propinantes; nivei pomella candoris, quæ a Spiritu Sancto fecundata, fructum immortalitatis conferunt degustata. Hæc sunt malogranata aurea, sphærulæ ac lilia templum veri adornantia Salomonis. In his plena concupiscentiæ carnalis exstinctio, et cœlestis ac supernaturalis delectatio. Novit qui gustavit, quam citissime ac perfectissime omnis carnalis evanuit affectio et voluptas, quum de lacte gratiarum tuarum fuerit degustatum.

Footnotes

  1. Cant. I, 1, 2. ↩

  2. Ps. cxliv, 15, 16. ↩

  3. Ps. cxlvi, 8. ↩

  4. Cant. IV, 10. ↩

  5. Cant. I, 1, 2. ↩

Chapter 25 of 118