Proœmium
DE PRÆCONIIS AD SACRATISSIMUM PRÆCLARISSIMÆ VIRGINIS CORPUS POTISSIME SPECTANTIBUS.
QUÆ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Cant. vi, 9.
Deus majestatis immensæ non solum incomprehensibilis nobis est in hac vita, secundum quod in se ipso æternaliter invariabiliterque subsistit, sed in suis quoque operibus tam gloriosus est et præclarus, ut nec excellentiam sapientiæ ac omnipotentiæ ejus in illis satis admirari aut comprehendere valeamus, nec ipsa opera ejus ac creaturas plene intelligere aut satis possimus mirari. Ideo Salomon dixit : Cunctæ res difficiles, nec potest eas homo explicare sermone;1 itemque : Mundum tradidit Deus disputationi hominum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque in finem.2 Hinc ait Scriptura : Difficile æstimamus quæ in terra sunt ; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore :3 quæ autem in cœlis sunt quis investigabit? Quod quum ita se habeat in operibus naturæ, quanto magis in operibus gratiæ, maxime vero in operibus gloriæ ?
Porro, inter universa gratiæ opera excellentissimum est hoc quod Deus excelsus et sanctus operatus est in gloriosissima Virgine, in qua ipsemet auctor naturæ, fons gratiæ distributorque gloriæ, naturam assumpsit humanam, suoque esse personali increato, æterno et incircumscripto immediate univit eamdem, unione utique hypostatica, incomprehensibili omni menti creatæ. Hoc est summum mysterium, omni admiratione, incessabili gratiarum actione, ardentissima dilectione dignissimum, in electissimæ ac sacratissimæ Virginis utero prorsus mundissimo celebratum.
Denique, post præstantissima ac excellentissima gratiæ dona et opera assumptæ humanitati a Verbo æterno ac adorando collata, primum excellentiæ gradum sortita sunt munera gratiarum sacrosanctæ Virgini desuper condonata : quæ tam in donis gratiæ gratis datæ quam in muneribus, habitibus atque operibus gratiæ gratum facientis, in donis quoque gloriæ
¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532. ac salutis æternæ, post unigenitum Filium suum gloriose ineffabiliterque præfulget. Quemadmodum enim decentissimum fuit, ut illam naturam quam Creator sublimis ac infinitus voluit suæ personæ ac deitati personali conjunctione immediate unire, hanc omni charismate gratiæ ac gloriæ, omni virtute perfecta ac dono Spiritus Sancti summe et incomparabiliter decoraret eodem instanti quo eam assumpsit; ita omnino condecens fuit, ut Virginem illam quam sibi ab æterno in matrem elegit, ex cujus substantia purissimisque sanguinibus naturam assumere humanam decrevit, post ipsam assumptam humanitatem universis gratiæ ac gloriæ charismatibus inenarrabiliter excellentius munificentiusque ornaret, quantum sine dubio decuit Matrem Dei præ ministris ornari, exaltari atque deificari. Etenim, sicut non decuit naturam humanam nisi prætacto modo pulcherrime ac incomparabiliter decoratam assumi a Verbo æterno, et immediate uniri divinæ et increatæ naturæ; ita nullatenus decens fuit personam humanam effici Dei Matrem, incarnatumque Deum intra se gerere ac nutrire, nisi præfato modo speciosissime, gratiosissime ac gloriosissime perornatam.
Hinc Spiritus Sanctus de inæstimabili hujus beatissimæ Virginis excellentia, in divinis Scripturis multa et magna, mira atque sublimia, imo altissima et incomprehensibilia est locutus, et diu antequam ipsa nata est prælocutus in Prophetis, Psalmis et Canticis, præsertim in Canticis canticorum. Inter quæ unum est quod nunc pro themate est inductum: Quæ est (inquiens) ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?4 etc.
Nempe sacratissima hæc Puella, ex utero suæ venerandæ ac sanctæ matris egressa, mox ut ratione uti incepit, instar auroræ pulcherrimæ consurrexit ab imis ad summa, et Christum, qui splendidissimus dies est animarum fidelium, parumper præcessit: sicque progrediebatur a via ad patriam, a fide ad speciem, ab infantia ad adolescentiam nubilemque ætatem, celerrime incomparabiliterque proficiens in omni sapientia et virtute, in omni supernaturali caritate ac illustratione interna atque inflammatione divina. «Pulchra ut luna»; et certe corporali luna in sua sphæra fulgente, incomparabiliter pulchrior mente: nihilo minus aliquo modo pulchra ut luna illa. Quemadmodum namque luna præest ac radiat nocti, et post solem clarius splendet in cœlo;5 sic illustrissima Virgo post solem justitiæ, Dominum Jesum Christum, eminentius micat in omni militanti ac triumphanti Ecclesia, militanti quoque Ecclesiæ, quæ comparatione Ecclesiæ triumphantis nocti assimilatur et sedet in tenebris, specialiter præsidet. Insuper, pulchra est ut luna, id est Ecclesia: quoniam diversæ gratiæ ac virtutes quæ in variis Ecclesiæ membris fuerunt hinc inde dispersæ et imperfectæ, fuerunt et sunt in ea collectæ ac nimis perfectæ. «Electa ut sol»: quia post Christum, intelligentiæ solem, elegantissima comprobatur, ac electissima esse censetur; sicque supersplendidissimo Salvatori simillima perhibetur. Quemadmodum etiam cuncta sidera ac planetas sol quantitate, luminositate et causalitate excedit; sic divinissima Virgo, post unicum sui benedicti uteri fructum, universos Sanctos in omni perfectione, sapientia, pulchritudine et fecunditate transcendit, utpote Genitrix veri Dei, salvatrix mundi, innumerabilium quoque perditissimorum reparatrix ac reductrix ad gratiam et salutem. Hinc rite asseritur «terribilis ut castrorum acies ordinata»: terribilis, inquam, adversariis potestatibus, malignis spiritibus, prout hoc infra clarius ostendetur.
Footnotes
Chapter 2 of 118