Skip to the text

Articulus 21

De fecunditate gloriosæ ac generosæ Mariæ.

EGO sicut oliva fructifera in domo Dei. Quum bonum sit sui communicativum ac diffusivum, quod melioris productivum est germinis, melius esse censetur.1 Quanta ergo bonitas virgineæ Matris, quæ filium peperit bonitatis immensæ, utputa verum Deum? Quanta est ejus fecunditas, quæ comparentalis est Patri æterno, quæ opificem genuit universi, et proprium generavit artificem increatum? Et quamvis ipsa non sit mater illius quantum ad eam naturam qua ille est bonitatis immensæ, qua et creativa potentia convenit ei; nihilo minus vere est mater illius. Et nisi per dona excellentissimæ gratiæ dignificata et aptata fuisset tantum concipere generareque filium, non eum utique concepisset. Itaque, sicut bonitas, ita quoque causalitas et fecunditas amabilissimæ Virginis, Mariæ sanctissimæ, omnium creaturarum bonitatem, causalitatem et fecunditatem transcendit: quippe quæ peperit illum a quo non solum descendit omne esse naturæ, sed etiam omne esse gratiæ ac salutis, et omne esse gloriæ.

Amplius, summi philosophi posuerunt quatuor causas universales, videlicet Deum, intelligentiam, animam nobilem (quam putabant cœlestis corporis formam), et naturam universalem, id est vim causalem cœlestium corporum substantiis inditam; et concesso quod cœlestia corpora essent juxta illorum opinionem animata, nulla tamen prædictarum causarum post Deum, imo nec omnes tres simul, causalitati et fecunditati Mariæ possent æquari: quoniam fructus et Filius glorificandæ Mariæ omnes illas atque earum effectus in bonitate et dignitate transcendit in infinitum quantum ad deitatis suæ naturam, ineffabiliter quoque quoad naturam assumptam, ut Verbo æterno immedia-te unitam, ac tanta gratiarum plenitudine consummatam, atque tam inæstimabili beatitudine adimpletam. Insuper, dato quod una intelligentia produxisset aliam, ut quidam scripserunt philosophi, non tamen earum fecunditas sacratissimæ Mariæ posset fecunditati æqualis censeri, quum ipsa omnium intelligentiarum pepererit primariam ac summam causam, quæ in omni effectu plus influit quam quæcumque causa secunda.

Denique, in redemptione, reparatione et salvatione totius humani generis, illustrissima Virgo tam excellenter cooperata videtur, quod nulla creatarum causarum naturalis causalitas, fecunditas aut potestas ei valet æquari: sicut nec dona naturæ donis possunt gratiæ aut gloriæ in dignitate comparia perhiberi. Constat præterea, quod amantissima Dei tam potens sit apud omnipotentem Filium suum ad impetrandum cunctis eam invocantibus charismata gratiarum, quod ejus potentiæ in hoc nullius creaturæ potest comparari potentia, nec ulla naturalis potestas. Postremo, in supernaturali potestate faciendi miracula, in potestate coercendi aerias potestates, in potestate gubernativa ac defensiva totius Ecclesiæ, in potestate imperandi omni rationali intellectualique creaturæ, non est post Deum persona præstantissimæ Virgini comparanda, sed ipsa beatissima ac divinissima creatura primatum in his omnibus est sortita. Ideo adversariis potestatibus perhibetur terribilis ut castrorum acies ordinata.2 De qua rursus in Canticis legitur: Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum?

At vero præfatam supernaturalem fecunditatem accepit incomparabilis Virgo non a viro, sed a Spiritu Sancto: qui quod in aliis matribus facit vir et vis seminalis, superior inferiorque natura, hoc totum in deiformi virgine Maria Christifera instantanee et miraculose effecit. Hæc est præclarissima Virgo: quoniam sicut mens Dei Patris genuit ab æterno Verbum æternum, per quod facta sunt omnia, quod est universorum creator;3 sic uterus Virginis peperit idem Verbum adorandum ex se incarnatum, per quod reparata sunt cuncta, quod omnium est salvator. Ex fonte paternæ mentis manavit Sapientia æternalis, omnium salus et gloria; et hæc ipsa Sapientia incarnata ex fonte profluxit virgineæ Matris.

Footnotes

  1. Ps. u, 10. ↩

  2. Cant. vi, 9. ↩

  3. Joann. I, 3. ↩

Chapter 23 of 118