Articulus 30
De dulcissima, familiari ac sancta cohabitatione Christi ac Matris suæ virgineæ in sæculo isto.
INTRANS in domum meam, conquiescam cum sapientia :1 non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. Cogitet unusquisque quam dulce, quam consolatorium, quam appetibile sibi esset, per unam horam videre Jesum in ea dispositione, apparatu ac maturitate, quibus quotidie in suæ dignissimæ præsentia Matris ibat et conversabatur, tam in sua infantia quam in pueritia, adolescentia ac juventute.2 Quam delectabile fuit conspicere Puerum illum speciosum forma præ filiis hominum, omni morali venustate decoratissimum, in cunctis ordinatissime se habentem ! Et certe, quo præstantissima virgo Maria unicum Filium suum præ cunctis ferventissime diligebat, tam naturali quam infuso spirituali amore, quo item excellentiam adorandi Filii sui clarius noverat et sincerius atque profundius contemplabatur, eo præcordialius in ejus præsentia et adspectu, in ejus colloquio et convictu, in ejus exemplaritate et sanctitate delectabatur, et quia cognovit se tam præelectam, prædilectam, præventam, totque ac tantis beneficiis adimpletam, imo incomparabiliter sublimatam ac dignificatam, et paulo post multo præclarius elevandam et glorificandam ab ipso. Denique, Filius Virginis mitis et humilis, universaque intuens atque certissime sciens suæ electissimæ ac purissimæ Matris dignitatem, virtuositatem, ferventissimam caritatem, maximam quoque et humillimam reverentiam ad se, reddidit ei vicem, et amorose, familiariter ac benevo- lentissime habuit se ad eam, quum nunquam inter eos aliquid eveniret quo unus alteri displiceret, aut alterius offenderet oculos, imo in se invicem et actibus suis complacentiam mutuam maximamque haberent assidue.
Refert beatus et illustrissimus Clemens, quod dum gloriosus princeps Apostolorum Petrus post Christi resurrectionem recordabatur dulcissimæ conversationis Christi secum habitæ, lacrimas continere nequivit. Si tam dulciter Christus in virili ætate cum Apostolis versabatur, quam suavissime vixit cum sua dilectissima Matre, præsertim in pueritia sua? Nempe, ut Isaias prædixit, non erat tristis, nec turbulentus.3 Erat vero disertissimus et suavissima decoratus facundia, delectabilisque affatu; nec verborum ejus sapientiali dulcedine benignissima Mater poterat satiari.
Insuper subditus fuit promptissime tam optimæ Matri quam ejus ministro.4 Est demum probabile, quod studiosa ac docilissima Virgo, sciens sapientiam Filii sui, in quo noverat omnes sapientiæ ac scientiæ thesauros esse absconditos, imo quem scivit essentialiter sapientem et ipsam Sapientiam esse, interrogavit eum de multis, et informationem ab ipso suscepit.5 Qui usque ad tricesimum circiter annum cum sua commoratus est tranquillissima Matre, cui universi mores, incessus, affatus, adspectus et actus sui præcarissimi Filii erant summe accepti, placiti ac jucundi; art. xix. quanquam (ut tactum est supra) affectuosissima atque piissima Virgo vicissim afficta sit ac plurimum contristata suum Filium intuendo, ex consideratione futuræ passionis ipsius: cui nihilo minus dolori rursus consolatio fuit admixta, ex consideratione resurrectionis Filii sui et copiosissimi fructus suæ salvificæ passionis. O incomparabilis præelectissima ab æterno Maria, ad hanc familiarissimam, suavissimam, saluberrimam, diuturnam, amorosissimam ac maternam habitationem cum Deo incarnato præordinata!
Hinc in Revelationibus S. Brigittæ felicissima virgo Maria ad ipsam Brigittam fertur locuta: Nunc quærere poteris, quid egerit Filius meus in toto tempore suæ ætatis antequam pateretur. Respondeo, quod (sicut loquitur Evangelium) subditus erat parentibus.6 Nec mirabilia defuerunt pueritiæ ejus, quando creaturæ servierunt ei ut creatori suo; quando idola obmutuerunt et plurima corruerunt ad ejus adventum in Ægypto; quando Magi prædixerunt Filium meum magnorum futurorum exsistere signum; quando et ministeria angelorum super eum apparuerunt; quando nec aliqua immunditia ascendit super eum, nec perplexitas in capillis ejus apparuit. Porro, quum venit ad majorem ætatem, in orationibus erat continuis, et obediens ascendit nobiscum in Jerusalem ad festa statuta.7 Cujus visus atque locutio sic mirabilis fuit, ut multi tribulati inter se dicerent: Eamus ad Jesum, filium Mariæ, a quo possumus consolari. Crescens vero ætate et scientia, qua ab initio plenus erat, laborabat manibus suis quandoque ea quæ erant decentia; et loquebatur nobis separatim verba consolatoria et verba Deitatis, ita ut indicibili gaudio repleremur. Quum vero in paupertate, timoribus difficultatibusque essemus, non fecit nobis aurum et argentum, sed hortabatur ad patientiam, et mirabiliter præservati sumus ab æmulis. Necessaria provenerunt nobis ex piarum mentium compassione, quandoque ex nostro labore. Post hæc autem conferebat Filius meus in domo cum advenientibus amicis familiariter de lege et ejus significationibus et figuris. Disputabat quoque cum sapientibus aliquando in aperto, ita ut mirarentur, dicentes: Ecce filius Joseph docet magistros; aliquis magnus spiritus loquitur in eo. Insuper, tam obediens fuit, ut quum Joseph casu diceret ei, Fac hoc aut illud, mox faciebat: quia sic occultavit suæ deitatis potentiam, ut nisi a me et quandoque a Joseph sciri non posset. Qui vidimus lumen admirabile eum multoties circumfulsisse, et angelicas voces super eum cantantes audivimus. Vidimus item, quod spiritus immundi qui per exorcistas in lege nostra probatos ejici non valebant, egrediebantur ad præsentiam Filii mei. Hæc ibi.
Præterea, quod in hac revelatione jam tactum est, quod Christus quum ad majorem venisset ætatem, in orationibus erat continuis, non est ita intelligendum quasi ante et in sua infantia non oraverit pro mundi salute : imo ab incarnationis exordio fuit in pleno usu et exercitio rationis, et oravit pro suis, saltem mentaliter et secrete. Quod vero dicitur crevisse in scientia, intelligendum est quantum ad manifestationem. Postremo, quod fertur cum amicis advenientibus contulisse de lege et cum sapientibus disputasse, videtur credibile, eo quod Lucas evangelista dicat parabilis virgo Maria, non angelum tantum sive legatum, sed ipsummet Dominum angelorum, Deum verum, omnipotentem, immensum, sibi habuit cohabitantem, colloquentem, consulentem, consolantem, docentem? Et non solum sic habuit eum sibi conjunctum ut Deum ac Dominum, sed item ut filium et amicum.
Denique, si (ut ait Scriptura) beati sunt qui Eliam viderunt, et amicitia ejus decorati fuerunt :8 quanto plus beata, beatior et beatissima hæc Maria, quæ Deum Eliæ vidit assidue ad oculum clare, imo oculis mentis ac corporis gaudiose, et singularissimam ac intensissimam prorsusque familiarissimam cum ipso amicitiam habuit mutuam ?9 eum profecisse ætate, gratia et sapientia10 coram Deo et hominibus, etiam quum duodecim erat annorum (quod de sapientia et gratia quoad manifestationem accipitur); et rursus, ex hoc quod scribit ipsum duodecennem in Jerusalem remansisse, atque inventum in medio doctorum audientem interrogantemque illos, ita quod omnes mirabantur super prudentia et responsis ipsius.11
Insuper, non immerito beatificamus Martham, quam Christus elegit in hospitam, et Mariam ejus sororem, quam elegit in devotissimam auditricem, Lazarum quoque fratrem illarum, quem in amicum elegit.1213 Nonne ergo incomparabiliter plus beatificanda est summa et unica hæc Maria a Deo æternaliter præelecta in amantissimam matrem, in continuam ac diuturnam cohabitatricem, in quotidianam ac secretissimam auditricem, in specialissimam ferventissimamque amicam, et in singularem ac spiritualissimam sponsam ? Amplius, merito commendamus feminas illas egregias, Joannam, Susannam, ac similes, quæ in Evangelio leguntur Christum mente et corpore esse secutæ, et ei de suis facultatibus ministrasse.14 Quam commendabilissima ergo est hæc optima ac suavissima virgo Maria, quæ non solum de suis laboribus sibi ac Deo Filio suo necessaria exhibuit victui, imo etiam de purissimo sanguine suo præbuit ei incarnationis materiam, atque virgineo suorum sacratissimorum uberum lacte educavit eumdem ?
Præterea, in palatiis imperatorum et regum non mediocriter reputantur, qui ad ipsius imperatoris aut regis latus adstunt, et secretorum ipsius sunt conscii, ac circa ipsius occupantur personam. Qualiter ergo divinissimam excellentissimam-
Footnotes
Chapter 32 of 118