Skip to the text

Articulus 31

De beatitudine Mariæ dulcissimæ in hac vita.

LAUDA et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tuí.1 De virtutibus, donis, perfectione et felicitate amabilissimæ ac serenissimæ Mariæ præsertim quantum ad animam ejus, in sequentibus erit sermo : idcirco quod nunc de beatitudine beatissimæ Virginis tangere opto, de beatitudine ad exteriorem ejus hominem seu ad corpus ipsius quodammodo pertinente intelligo.

Magnum reputamus, quod cum Moyse locutus est Deus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad suum amicum :2 quæ tamen locutio per subjectam exstitit creaturam, hoc est per angelum sanctum in Dei persona apparentem atque loquentem. Magnum etiam arbitramur, quod David rex et alii quidam quasi ad libitum receperunt divina oracula et responsa.34 Quanto magis præclarissimum fuit, quod incomque Mariam poterimus satis aut digne beatificare seu admirari, quæ Regi cœlorum, præceptori angelicorum spirituum, Dominatori universorum, materna auctoritate, summa et inviolabili familiaritate, gratissima obsequiositate, integerrima caritate inseparabiliter ac proxime adstitit, sicut prædixit Psalmista, Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, id est in spirituali amictu caritatis fervore ornato?5 Adhuc, regina Saba, visa sapientia Salomonis et excellentiis ejus, dixit ad eum: Beati viri tui, et beati servi tui, qui hic adstant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Quanto amplius beatissima gloriosa Maria, quæ coram ipsa Sapientia æterna vere ex ipsa virgine incarnata stetit assidue, ac sapientissima verba ipsius audivit continue?

Præterea, quum gaudium sit diffusio animi in conceptu boni, et oriatur ex unione potentiæ cum objecto convenienti: quis poterit excogitare, effari, describere, quantum tu, o sincerissima et affectuosissima Maria, gaudebas, dum unigenitum Filium tuum, qui secundum suam deitatem est bonitatis penitus infinitæ, atque secundum naturam assumptam omni melior creatura, videbas quotidie coram te ire, stare, sedere, ejusque mores ac gestus cernebas, et verba audiebas illius, qui tibi tam notus, tam carus, tam munificus, tam familiarissimus fuit, a quo sciebas te tam præelectam, tam summe dilectam, tam incomparabilibus beneficiis honoratam et honorandam?67

Postremo, quum beatitudo creaturæ sit unio ejus cum Creatore, quam mira et specialissima fuit, o optima Maria, tua beatitudo et gloria, etiam in hac vita, quæ tam incomparabiliter fuisti Filio tuo, vero Deo, conjuncta, et unum cum eo effecta, et cum eo tam familiarissime versabaris! Quam accepta et gaudiosa exstitit tibi tam prædilecti et unici, tam speciosi ac virtuosi Filii tui præsentia, cohabitatio atque communio, quem quanto plus diligebas, tanto plus in ejus pulchritudine, bonitate, conjunctione gaudebas! Nempe, si (ut ait Scriptura) filius sapiens gloria est parentis, quantum tu, optima Parens, gloriabaris in Filio tuo essentialiter sapiente, qui est Sapientia infinita ut Deus, et secundum naturam assumptam tanta fuit sapientia adimpletus, quod tota ejus intellectus creati capacitas fuit omnino repleta!

Videmus quod parentes in sobole sua bene disposita in naturalibus bonæque indolis vehementer lætentur, sperantes quod ad magna sit perducenda aut promovenda; et si parens mediocris agnoscat filium suum in episcopum promovendum, non parum gloriatur in ipso. Tu ergo, o omnium felicissima matrum, in tuo Filio vehementissime lætabaris, qui omnibus donis naturæ ac gratiæ fuit in excellentiæ termino speciosissime decoratus; quem tecum tam humiliter, tam reverenter, obedienter, amorose ac familiariter conversantem, certissime noveras per totum mundum in summo honore habendum, in cœlo et in terra dominaturum, imo jam habentem omnem potestatem in cœlo et terra. O quam consolatorium et jucundum exstitit tibi, esse, vivere, communicare et commorari cum illo, quem considerabas tam amorose et dulciter, tam humillime, filialiter, obedienter se habere ad te, qui est angelorum felicitas, virtus et Sapientia Dei Patris, Deus, creator, Dominus et salvator tuus, o celeberrima Domina, o Virgo pulcherrima, o piissima Mater! Numquid unquam pater aut mater tantam habuit consolationem et delectationem in sobole sua in sæculo isto, quantum tu, benedicta Maria, in prole tua unica tam præclara?

Footnotes

  1. Zach. ii, 10. ↩

  2. Exod. XXXIII, 11. ↩

  3. I Reg. XXIII, 2; XXX, 8; ↩

  4. II Reg. 11, 1; v, 19, 23; etc. ↩

  5. Prov. x, 1. ↩

  6. Cor. i, 24. ↩

  7. Matth. xxviii, 18. ↩

Chapter 33 of 118