Skip to the text

Articulus 32

De florido lectulo sponsi cœlestis et ejus singularis sponsæ, virgineæ Genitricis.

LECTULUS noster floridus.1 Christus in sua infantia instar aliorum infantium in multis se habuit, præsertim a virginea Genitrice suscipiendo materna obsequia, lactea alimenta, et quæ piæ affectuosæque matres suis solent exhibere infantulis prædilectis. Denique, Christus virilis factus ætatis, suos ad se venientes discipulos in sancto consuevit recipere osculo. Multo magis est credendum, quod in infantia ac pueritia constitutus, suam dulcissimam, dilectissimam atque sanctissimam Matrem, adhuc adolescentem et juvenculam, crebro sit osculatus. Ipsa quoque affectuosissima Mater ac pudicissima Virgo, unicum sui uteri pignus tempore opportuno in suo lectulo secum collocavit, et ex sincerissimo tunc amore amplectebatur et deosculabatur eumdem cum reverentia et honestate extrema; et quem jam amplectebatur ut filium, jam adoravit ut verum Deum. O quam floridus lectulus, in quo sanctitas ipsa, Sanctus Sanctorum, fons totius munditiæ, et Mater ipsius spiritualissima pariter quiescebant! Nonne melior, desiderabilior spiritualiterque jucundior fuit una nox talis, super millia noctium quas aliæ cum suis expendunt sponsis? Quis non vellet cunctis mundi ac carnis semper carere deliciis pro una hujusmodi nocte?

Scimus, o optima et perfectissima virgo Maria, quod carnem Filii tui non sensuali amore nec carnaliter diligebas, sed prorsus purissime: et tamen hanc naturali ac spirituali amore intense amabas. Hinc ex corporali contactu, deosculatione, amplexu dilectissimi Filii tui, spiritualibus accendebaris affectibus, et ad deitatis Filii tui contemplationem elevabatur mens tua, mysteriumque incarnationis Filii Dei ex te factæ, ad memoriam sapientissime revocasti, beneficia desuper tibi exhibita attendisti: sicque ex horum recordatione, Omnipotenti ex te nato, imo toti superbeatissimæ Trinitati, præcordialissimas grates egisti ac obtulisti. Itaque in te, o divinissima ac purificatissima Mater, non habuit locum quod Unigenitus tuus suis dixit discipulis, amore aliqualiter sensuali adhuc circa ipsum detentis et affectatis:

Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos.2

O præamabilissima ac felicissima virgo Maria, cum quali devotione, cum quanta tranquillitate ac spirituali jucunditate transisti ad lectulum, amplexatura et deosculatura in ipso, non Joseph fabrum lignarium, sed Jesum puerum adorandum, totius mundi fabricatorem, cujus contactus te spiritualiter delectabat intense, purissime! Sic viri excellenter heroici Paulus et Antonius, Barlaam et Josaphat, Jacob quoque patriarcha et filius ejus Joseph, se invicem amplectentes deosculabantur, et spiritualibus cupitis amplexibus vix poterant satiari.3 O benedicta et præamanda Maria, quam modico somno eras contenta! quam altis considerationibus, quam ignitis affectibus, quam internis ac divinis exercitiis vacabas in lectulo, et sincerissime exsultabas in tuo tibi præsenti infantulo, deliciosissimo speciosissimoque objecto!

Footnotes

  1. Cant. i, 15. ↩

  2. Joann. xvi, 7. ↩

  3. Gen. xlvi, 29. ↩

Chapter 34 of 118