Articulus 33
De hilari mensa regis Messiæ ac ejus Genitricis virgineæ.
VENIAT dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum.1 De primitiva sancta Ecclesia in Jerusalem congregata scriptum est quemadmodum, recepto Spiritu Sancto, fideles illi sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum.2 Quanto magis est credendum, quod beatissima ac Spiritu Sancto plenissima Maria cum Unigenito suo ablactato a lacte, avulso ab ubere, sobriissime sumpsit cibum cum gaudio spirituali et columbina simplicitate? Nonne deliciosum fuit spectaculum, sedere ad refectionem cum Unigenito Dei ac suo, et ex eodem cum eo vasculo cibum accipere et potare? Denique et id pie videtur credendum, quod humillimus et obedientissimus Filius ille mensam frequenter paravit suæ dignissimæ Matri, apponenda apposuit, removenda removit, sicut et postea dixit: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et sicut post cœnam suam novissimam hymnum et gratiarum actionem exsolvit, ita quotidie ad mensam creditur benedictionem dedisse et gratias retulisse. O Domina magna, o cœlestis Regina, cui vescenti Rex regum et Deus deorum convescitur et ministrat!
Footnotes
Chapter 35 of 118