Skip to the text

Articulus 34

De corporali pulchritudine benedictæ et gloriosæ Mariæ.1

QUAM pulchra es, amica mea, quam pulchra es!2 Credendum est talem et tam speciosam fuisse Mariam sanctissimam, ut summi astronomi scribunt nasci virginem in prima facie signi Virginis: utputa quod fuit virgo munda, puella immaculata, corpore speciosa, vultu venusta habituque modesta, ut patet ex dictis supra, vicesimo nono articulo. Denique, sicut auctorem naturæ, fontem pulchritudinis universæ, reparatorem corruptorum, atque deformatorum reformatorem, decuit nasci ex virgine inviolata, penitus incorrupta, sic et ex pulchra, prorsus immaculata.3

Denique, in Scripturis commendantur personæ utriusque sexus de pulchritudine corporali, quæ bene et virtuose usæ sunt ea, præsertim quum et de ipsomet Domino Jesu Christo sit scriptum:4 Speciosus forma præ filiis hominum. Rebeca quoque, Rachel, Judith et Esther, de eximia pulchritudine in Scripturis laudantur. Similiter sacratissimæ virgines Catharina, Ursula, Agatha, Agnes, Barbara, Dorothea, Margareta, multæque aliæ, in suis Legendis de pulchritudine corporali laudantur. Hinc credendum censetur, cunctis illis virginibus præstantissimam hanc Mariam fuisse et esse etiam corporaliter formosiorem.

Præterea, tanto plus commendatur quisque de mundi contemptu et virginitate servata, quanto ad ea quæ mundi sunt aptior, et ad carnis delicias appetibilior ex naturali dispositione esse videtur. Ut ergo serenissima virgo Maria de omnium mundanorum contemptu, et item de sua purissima castitate commendabilior esset, decuit eam esse prorsus pulcherrimam, et in cunctis naturalibus optime in suo genere dispositam. Etenim, sicut incontinentia vituperabilior est in deformibus, sic continentia laudabilior est in pulchris. Siquidem speciositas apta sed rara est pudicitiæ comes.

Denique, de hac re scribit Albertus: Ordo est in rebus naturalibus corporibusque humanis.5 Natura namque facit aliquid pulchrum, aliquid pulchrius. Ergo aliquid erit pulcherrimum secundum naturam. Natura enim habet terminum in quem potest, et non ultra. Aut ergo alicubi attinget terminum illum, aut nusquam: si nusquam, ergo deficiet respectu operationum suarum, quod est contra Philosopum dicentem: Natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis. Ergo natura habet alicubi suum summum. Corpus autem naturale quandoque formatur a causa et corpore naturali, ipsa natura operante naturaliter, immediate et per se. Aliquando vero corpus formatur Deo supernaturaliter operante. Ergo alicubi summum est in corpore humano, Deo operante; et alicubi summum, natura operante. Et sicut natura operans est immediate sub Deo operante, similiter summum naturæ operantis est immediate sub summo Dei agentis. Quemadmodum ergo corpus Christi, quod Deus supernaturaliter per se ipsum formavit, est perfectissimum atque pulcherrimum in natura quod fieri potuit secundum statum viæ; sic corpus beatissimæ Virginis ad hoc immediate ordinatum, fuit pulcherrimum secundum statum viæ quod natura per se operans facere potest. Ideo dicimus, quod sicut Dominus noster Jesus Christus fuit speciosus forma præ filiis hominum, sic gloriosissima Virgo speciosissima atque pulcherrima fuit inter filias hominum, et quod ipsa habuit summum et perfectissimum in pulchritudine quod potuit esse in mortali corpore femineo secundum statum viæ, operante natura.67 Hæc Albertus.

Ex quibus consequens est, quod sacratissima virgo Maria fuit corporaliter pulchrior ipsa Esther, de qua legitur :8 Erat Esther formosa valde et incredibili pulchritudine, omniumque oculis gratiosa et amabilis videbatur ; similiter quod pulchrior fuit quam Judith, de qua fertur in libro ejus : Erat eleganti adspectu nimis, et considerabant faciem ejus, et erat stupor in oculis eorum, et dicebant, Non est talis mulier super terram in adspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum ;9 item quod pulchrior fuit filiabus beati Job, de quibus recitatur :10 Non sunt inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra.

Præterea, juxta doctrinam Philosophi, pulchritudo corporis consistit in tribus, puta, in eleganti corporis quantitate, in congrua membrorum dispositione et proportione ad invicem, et in vivido ac venusto superfuso colore. Idcirco in his fuit dignissima virgo Maria excellens post Filium suum. Nam et regulariter talis generat talem, tantus tantum, nisi error aut impotentia impediat, aut per viam accidentis aliter fiat. Porro optimus color, ex albo et rubro est permixtus.

Præterea advertendum, quod corporalem optimæ Mariæ speciositatem mirabiliter venustabat pulchritudo moralis, in compositione atque facetia morum et actuum, apparatuque vultus et exteriori maturitate consistens : in quibus omnibus divinissima, probissima ac maturissima virgo Maria maxime præfulgebat. Interior quoque pulchritudo mentis suæ gratuita et supernaturalis fuit ita exuberans, quod miro modo radiavit in facie ejus, incessu, actu moribusque forinsecus. Hinc Honorius anachoreta disseruit : Benedictæ

Virginis hujus totum corpus est rite venerabile, summo Creatori singulari prærogativa semper amabile, universis quoque angelis et hominibus incessanter honorabile. Totum etenim virgineæ Matris corpus erat incomparabili pulchritudine speciosum, inæstimabili suavitatis dulcedine gratiosum, et omni habitudine sua in beneplacito Dei decenter et admirabiliter gloriosum. Tota etenim pulchra fuit, nec Cant. IV, 7. ulla in ea unquam macula exstitit. Omnis vigor, omnis intellectus ac sensus ipsius a Spiritu Sancto regebatur, a quo ipsa non per divisam, sed per integram gratiam replebatur.

Footnotes

  1. Luc. xxii, 27. ↩

  2. Cant. iv, 1. ↩

  3. Matth. xxvi, 30. ↩

  4. Ps. xliiv, 3. ↩

  5. Mariale, q. xv. ↩

  6. Gen. xxiv, 16; xxix, 17; Judith viii, 7; x, 4. 14; xi, 19; Esther ii, 7, 15. ↩

  7. Ps. xliiv, 3. ↩

  8. Esther vii, 15. ↩

  9. Judith VIII, 7; x, 14; XI, 19. ↩

  10. Job xlii, 15. ↩

Chapter 36 of 118