Articulus 35
De præcipua bonitate harmoniæ et complexionis Mariæ dignissimæ.
QUÆ est ista quæ ascendit de deserto, Cant. VIII, 5. deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Ex dictis constat, quod sicut beatissima virgo Maria fuit pulcherrima corpore, ita et nobilissima atque tenerrima complexione. Imo decentissimum fuit ut optimæ esset complexionis, ex cujus substantia purissimisque sanguinibus accipiendum et formandum fuit corpus auctori naturæ et totius Domino creaturæ hypostatice uniendum : sicut et corpus illud oportuit esse in omni dispositione et complexione præclarum et optimum.
Insuper, molles ac teneri carne, apti sunt mente ac indolis bonæ ; complexionisque bonitas ad scientiam ac virtutes disponit. Decuit autem electissimam Virginem, æternæ Sapientiæ Matrem, esse ingeniosam, docilem, indolisque præclaræ, et ad omnium perfectionem virtutum aptissimam : idcirco post Christum præclarissimæ fuit complexionis, atque ex naturali dispositione, quieta, modesta, mitis, pudica et taciturna.
Amplius, quum similitudo sit causa amoris, inter eos qui in complexione et moribus multum conformes sunt, major ac naturalior solet esse dilectio. Idcirco inter Christum et virgineam ejus Matrem decuit esse complexionem simillimam, quemadmodum et amorem non solum infusum, sed etiam naturalem ac præcipuum. Insuper, eorum qui in complexionis bonitate atque ingenitæ indolis præclaritate magis communicant, dulcior et convenientior cohabitatio et conversatio exstat. Cohabitationem autem et conversationem Filii Dei ac ejus præstantissimæ Genitricis in sæculo isto, oportuit suavissimam convenientissimamque exsistere. Idcirco in harmoniæ æqualitate benedicta et serenissima virgo Maria fuit suo simillima Filio.
Amplius, sicut nobilissima exstitit Christi complexio, sic decuit eum proportionato lacte in sua foveri infantia. Lac ergo virginalium uberum Deiferæ Matris, optimæ fuit dispositionis : quod eminentiam exigit bonæ complexionis.
Ideo Virgo hæc unica, per quam reparata et reformata sunt universa, quæ Deum concepit naturæ, fuit in suo sexu omni naturali perfectione sublimiter decoranda. Nec decuit tenerrimum ac nobilissimæ complexionis infantulum ac puerum Jesum contrectari et educari, amplecti, deosculari, constringi, nisi a matre virginea, in naturalibus atque gratuitis elegantissime perornata, de qua ipse in Canticis verissime contestatur :1 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Et enim a planta pedis usque ad verticem capitis, nil penitus fuit in ea, neque in anima neque in corpore, indecens, reprehensibile, indecorum : imo totum fuit divinæ sapientiæ circino formatum, pulcherrime circumcisum ab omni superfluitate, plenissime ac speciosissime operatum. Nempe, sicut Christi humanitatem, propter ejus personalem cum Deo unionem, decuit omni perfectione naturæ et gratiæ in termino excellentiæ præfulgere ; ita ipsius Genitricis personam post Unigeniti sui humanitatem oportebat in omnibus sic ornari, quoniam post hypostaticam cum Deo conjunctionem, non est alia Deo tam vicina ut unio Matris Dei cum Deo Filio suo.
Footnotes
-
Cant. iv, 7. ↩
Chapter 37 of 118