Skip to the text

Articulus 36

An aliquis supernaturalis atque sensibilis splendor in beatissimæ Mariæ apparuerit vultu, suavitatisque odor in sacratissimo corpore ejus.

PULCHRA es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem.1 In libello de Ortu et vita benedictæ Mariæ apocrypho, recitatur quod quum esset trium annorum, tam maturo gressu ambulabat et perfectissime loquebatur, quasi triginta esset annorum ; ita orationibus insistebat, et facies ejus splendebat, ut vix posset in ejus vultum quisquam intendere. Sed hæc apocrypha reputantur : quanquam, ut tactum est supra, credibile æstimetur, quod usus rationis fuit anticipatus in ea, et quod supernaturaliter roborabatur corpore et anima ad divina obsequia.2

Denique, dispositio cordis relucere solet in vultu, præsertim in oculis. Propter quod in Proverbiis Salomon protestatur :3 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. In Ecclesiastico quoque legitur :4 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.5 Hinc in Ecclesiaste habetur : Sapientia hominis lucet in vultu ejus. Itaque, quo amabilissima et gratiosissima virgo Maria adhuc infantula et adolescentula abundantioribus divinorum charismatum infusionibus fuit præventa, eo hæc ipsa exuberantia magis in ejus refulsit vultu ac visu ; et quo quotidie in omni gratia et virtute, in omni luce contemplationis theoricæ, in mysticæ theologiæ splendore, in puritate interna et sanctitate angelica excellentius copiosiusque profecit, eo interior illa cœlestis ac divina sinceritas luminosa evidentius in sacratissimæ Mariæ facie apparebat, atque (ut quidam etiam magni dicunt doctores) visibiliter radiabat. Verumtamen moderatiòne divina reor radiationem hujusmodi fuisse temperatam, ut conversationi hominum esset portabilis, et ne excellentia ejus ante tempus opportunum nimium panderetur.

Denique, de multis sanctis legitur Patribus, quod vultum prætendebant ac deferebant angelicum, et splendida quadam venustate ornabantur in facie, per quod ab intuentibus sancti esse sunt agniti : qui et vicissim visi sunt igneum lucifluumque gerere vultum ; quumque a secreto contemplationum et fervore orationum suarum progrederentur in publicum, videbantur roseo quodam colore divinoque lumine esse perfusi. Cur non talia multo excellentius liceat de sanctissima, illuminatissima et gratiosissima suspicari Maria, quæ præ universis frequenter rapta fuit in divitias gloriæ Dei, atque in supersplendidissimæ Deitatis absorpta abyssum?

Præterea, quidam Patrum sanctorum tam abstinentissime ac sobriissime leguntur vixisse, quod sancta eorum corporcula adhuc in terris animata et conversantia, dulciter redolebant. Similiter castitatis perfectæ fragrantia potest redundare in corpus. Cur igitur non putetur credibile, quod mundissima atque virginea virtuosissimæ Virginis caro supercastissima, quæ nec in cibo nec in potu unquam excessit (quod Patribus, quantumvis sanctis, non convenit), dulcem sit sortita odorem, præsertim quia et optimæ fuit complexionis, ordinatissime quoque et valde naturaliter semper vixit? Insuper, ex assiduo divinæ Prolis contactu et deportatione ejus in utero exstitit vehementer deificata ; et quæ universæ suavitatis Fontem, datorem et causam tot mensibus tulit in ventre, tot annis contrectavit, fovit, amplexa est, potuit utique non mediocrem inde contrahere mentis corporisque dulcedinem, poteratque dulcedo interior redundare ac odorari in corpore. Nempe, ut optime dixit

Ambrosius, incomprehensibilis Filius incomprehensibiliter operabatur in Matre.

Amplius, prætactam hanc luminositatem ac redolentiam virgineæ carnis gloriosæ Mariæ, post Filii sui ascensionem et Sancti Spiritus missionem auctas fuisse opinor : quatenus Filio plene glorificato in cœlis, Mater quoque munditiæ clarificationem quamdam paulatim sortiretur in terris, et sanctitatis ejus sublimitas intuentibus innotesceret cunctis, ad Omnipotentis honorem intuentiumque ædificationem. Hinc merito creditur, ex solo sanctissimæ Mariæ intuitu plurimos Judæorum atque gentilium fuisse compunctos, attonitos, et conversos.

Footnotes

  1. Cant. vi, 3. ↩

  2. art. xii. ↩

  3. Prov. xxvii, 19. ↩

  4. Eccl. xix, 26. ↩

  5. Eccl. xiii, 1. ↩

Chapter 38 of 118