Skip to the text

Articulus 37

In qua ætate gratiosissima Virgo concepit Christum.

SOROR nostra parvula est, et ubera non habet :1 quid faciemus sorori notræ in die quando alloquenda est ?

Dixerunt quamplures, etiam eruditi, quod sacratissima Maria circa quintumdecimum suæ ætatis annum conceperit Dei Filium. Porro Albertus circa hoc argumentatur, et verius opinatur, quod in ea concepit ætate qua perfecta fuit corporis statu et quantitate, et quod circa eamdem fuit desponsata ætatem.2 Et inter cetera argumentatur sic : corpore beatissimæ Virginis formabatur corpus Christi perfectissimum secundum naturam : quia ex corpore tali formatur corpus tale, et ex magis tali, magis tale. Corpus autem perfectissimum non est secundum naturam ante statum viginti quinque annorum : ergo corpus beatissimæ Virginis debuit esse ad minus viginti quinque annorum dum Christum concepit. Itaque, supponendo quod in beatissima Virgine fuit omnis congruentia, tam ex parte naturæ quam ex parte gratiæ, ad hoc ut Mater Dei fieret, credimus quod Deum concepit tali ætate qua perfecta fuit statu corporis et quantitate, et quod circa eamdem quantitatem ætatis fuit desponsata, tanto temporis spatio dempto, quanto sponsalia matrimonium solent præcedere, duorum videlicet mensium. Hæc Albertus.

Cujus non obstantibus dictis, verius puto, quod Virgo dignissima circa quintumdecimum conceperit annum. Nec argumentatio ad oppositum introducta concludit, quum et experientia doceat, ex juvenculis nondum sedecim annorum nasci frequenter magnos atque fortissimos viros. Et dato quod hoc secundum naturam fieret, tamen in gloriosa et benedictissima virgine Maria aliter fieri potuit et congruebat: quia in ea totum fuit supra naturam, et ipsa a Spiritu Sancto virtutem conceptivam et generativam accepit. Denique, Judæi connubia filiarum suarum non consueverunt differre tam diu; atque (ut tactum est supra) dulcissima ac piissima virgo Maria in templo fuit oblata, impletoque tempore quo virgines in templo deservientes consueverunt desponsari, felicissima Virgo cum ceteris de templo in sua remissa est ac desponsata. Istud etiam consonat expositoribus quibusdam, super illud Canticorum, Soror nostra parvula est et ubera non habet, dicentibus quod electissima virgo Maria in tenera ætate Filium Dei concepit.

Footnotes

  1. Cant. viii, 8. ↩

  2. Mariale, q. xiv. ↩

Chapter 39 of 118