Articulus 1
De claritate et certitudine fidei præamandæ et glorificandæ Mariæ.
BEATA quæ credidisti.1 Cognitio viatorum in beatissima virgine Maria in tantum appropinquavit et assimilata est visioni Beatorum et comprehensorum, quantum fieri potest aut decet in persona creata viatrice. Et sicut suavissima virgo Maria præ cunctis incomparabiliter similior fuit animæ Christi in sanctitate, ita et in cognitionis sinceritate. Porro anima
A Christi a suæ creationis exordio Deitatem adorandam vidit clare per speciem.2 Ostensum est autem in præcedenti libello, quod dignissima virgo Maria non solum vidit Deum per speciem in hac vita ut Paulus ac Moyses, sed etiam clarius, et (ut verisimilius est) item frequentius.34 Talis autem visio vehementissime roborat fidem. Nam et in viatoribus sic Deum cernentibus manet fides quantum ad habitum: quæ, visione tali cessante, ex eadem miram et ineffabilem clarificationem et certificationem reservat, ita ut homo ambigere nequeat quin fides et lex, per quarum tenorem ac meritum ad tam supernaturalem elevatus est visionem, sint vere divinæ ac Omnipotenti acceptæ.
Præterea, fides est totius spiritualis structuræ omniumque virtutum et actuum virtuosorum ac meritorum in vita hac fundamentum, sine qua nihil est meritorium, et sine qua impossibile est Deo placere, aut ad ipsum accedere, seu spiritualiter vivere, dicente Apostolo:5 Accedentem ad Deum oportet credere; et item: Justus ex fide vivit.67 Ideo volens Altissimus in electissima Matre virginea perfectissimam universarum machinam virtutum construere, collocavit in ipsa firmissimum fidei fundamentum, omni certitudine ac claritate ineffabiliter roboratum.8 Idcirco, ut tactum est libello præhabito, Maria dulcissima habuit fidem cum rationibus credendorum et purificatissimæ mentis intelligentia in gradu altissimo.
Amplius, præostensum est quod in dono sapientiæ, in sublimitate et puritate contemplationis, in splendore mysticæ theologiæ, universos viatores incomparabiliter vicit atque transcendit gloriosissima virgo Maria. Et ex talibus homo immobiliter radicatur et illustratur in fide, in tantum ut quamvis totus mundus a fide corrueret, ipse de fidei veritate non posset ambigere;9 et dato quod ex pœnarum formidine aut acerbitate fidem negaret ore, corde tamen non posset eam negare, dum conferret in se suæ fidei argumenta.
Interim, quamvis sacratissima virgo Maria dicatur in hac vita fidem jugiter habuisse, ita quod per fidem actus suos direxit ac ordinavit ad supernaturalem finem, et multa supernaturalia ac incomprehensibilia credidit esse vera, quæ ratio non comprehendit humana; nihilo minus habuit multas cognitiones divinorum non ex fide immediate elicitas, sed ex perfectissimo sapientiæ dono, donoque intellectus, atque interdum ad horam ex lumine gloriæ, ex singulari quoque et supernaturali gratiosissima experientia, ex suavissimo futuræ felicitatis prægustu: cujus felicitatis pignus et arrham participationemque valde præcipuam sortita est in vita præsenti. Et istæ cognitiones excellentissimæ Virginis altiores fuerunt notitia fidei, et præter eam, imo et altiores notitia raptus et ecstasis cognitionisque Adæ ante ruinam.
Tu igitur, præstantissima incomparabilisque Maria, in fide vicisti et excessisti sanctum patrem Abraham patriarcham: qui quamvis de fidei firmitate specialiter commendetur, quippe qui contra spem in spem credidit, et pater credentium nominatur;1011 tamen pollicitatione desuper de filio sibi ex sterili conjuge nascituro facta audita, quasi vacillans locutus est Deo sibi per angelum promittenti:1213 Utinam Ismael vivat coram te. Sic et promissione sibi facta de possidenda Chanaan terra, dixit:14 Domine Deus, unde possum hoc scire quod possessurus sim eam? Tu autem, electissima Dei, audita annuntiatione angelica de incomprehensibili et superarduissimo mysterio in te fiendo, hoc est de Filio Dei, vero Deo, in te et ex te incarnando ac nascituro, non respondisti:15 Unde hoc sciam?16 aut, Quale erit mihi signum? Sed ad omnipotentiam et veritatem Dei sapienter adspiciens, fidelissima mente dixisti: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.1718 In quo etiam admirabili, sapientissimo sobriissimoque responso, tua humilitas, tua constantia, tua discretio, tua magnanimitas inclyte resplenduerunt.
Denique, Moysen legislatorem, Aaron primum pontificem, Gedeonem virorum fortissimum, constat dubitasse subinde in fide;1920 similiter Zachariam sancti Præcursoris progenitorem. Quanta sunt ergo, o benedictissima virgo Maria, præconia tua! quæ tales ac tantos viros vicisti in fide; quæ legislatore constantior, pontifice primo prudentior, judice Israel fortior, sacerdote præstantior es inventa; quæ ex angelica apparitione, ex incarnationis Filii Dei experientia, ex propriæ fecunditatis et integritatis experimentis, ex verbis et factis pastorum atque Magorum, ex prophetia Zachariæ et verbis Elisabeth, ex vaticinio Simeonis et sermonibus Annæ, atque ex aliis pene innumeris et jam partim prætactis, præsertim ex copiosissimis ac frequentissimis illuminationibus, visitationibus, inflammationibus, consolationibus Spiritus Sancti, crevisti, profecisti et summe perfecta es facta in fide;21 quæ robore fidei tuæ dicendo, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, montem illum altissimum, omnium montium montem, Verbum æternum, fecisti de summo cœlo et Patris æterni sinu in hoc mare descendere, et in uterum tuum mundissimum per Incarnationis mysterium mox venire.
Footnotes
-
Luc. 1, 45. ↩
-
art. xii. ↩
-
II Cor. xii, 2-4; ↩
-
Exod. xxxvii, 11, 18 et seq. ↩
-
Rom. ↩
-
Rom. 1, 17. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
art. xx. ↩
-
lib. II, art. III, VIII et s. ↩
-
Rom. iv, 18. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Gen. xvii, 16. ↩
-
Gen. xv, 7, 8. ↩
-
Luc. 1, 31. ↩
-
Luc. 1, 18-20. ↩
-
Ibid. 38. ↩
-
Luc. 1, 38. ↩
-
Judic. vi, 12 et seq. ↩
-
Num. xx, 7-12. ↩
-
lib. II, art. III, IV, VI et 8. ↩
Chapter 70 of 118