Articulus 24
De vehementissima affectuosissimæ Mariæ compassione in Filii sui passione.
STABAT juxta crucem Jesu Maria mater ejus.1 Quam præcordialissime et amarissime amorosissima, fidelissima ac benignissima mater virgo Maria Unigenito suo compassa sit in passione illius, ex multis potest perpendi. Primo et maxime ex incomparabili et ineffabili amore quem ad dilectissimum et unigenitum suum habuit Filium : qui quanto præcordialior atque intensior exstitit, tanto acerbiorem in corde piissimæ Matris produxit compassionem. Denique, triplex fuit amor Matris illius ad Filium suum, videlicet naturalis, acquisitus, gratuitus : quorum unusquisque intensissimus fuit in ea, ut patet ex præinductis. Idcirco compassio illa materna ex cunctis illis emanans amoribus, inenarrabiliter fuit pœnalis et dolorosa ac penetrativa, corporali martyrio gravior, ac ipsa morte amarior : imo, sicut in
A Christo patiente dolor compassionis quo ingratis ac perituris, præsertim populo peculiari ad quem fuerat missus, condoluit, dolorem corporalis passionis excessit et vicit; sic et in benedictissima Matre dolor compassionis dolorem corporeæ transcendit passionis.
Secundo potest istud perpendi ex hoc quod mitissima Virgo prorsus affectuosissima, dispositionem Filii sui in corpore et anima præ ceteris omnibus clarissime novit. Scivit quippe quod esset nobilissimæ et omnino tenerrimæ, recentissimæ ac vivacissimæ complexionis in corpore : unde perpendit quod cruciamenta illa corpori suo afflicta, erant ei ineffabiliter pœnosa ad sustinendum, quodque separatio illa corporis sui dignissimi ab anima sua sanctissima, fuit violentissima. Noverat quoque dulcissima mens materna inæstimabilem innocentiam Filii sui, et omnem caritatem, pietatem mansuetudinemque ipsius. Ideo inæstimabiliter ei condoluit, potissime quod a crudelissimis ac impiissimis illis ribaldis tam irreverentissime ac immisericordissime tractabatur : nam et Filii sui dignitatem immensam secundum suam divinam naturam, indicibilem quoque secundum assumptam humanitatem, certissime scivit.
Tertio idem perpenditur ex dispositione ipsius Matris compatientis : quæ tota piissima, mitissima, misericordissima exstitit etiam ex dispositione ingenita, ideoque ad compatiendum intense, summe disposita. Quarto, quoniam scivit quod non pro se ipso, sed pro ceteris universis, imo et pro salute ipsius Matris adstantis pertulit cuncta. Quinto perpenditur istud ex multiplicitate pœnarum Filii sui quas intuebatur, atque ex diuturnitate afflictionis ipsius.
Ex quibus omnibus piissimæ Matris compassio continue augebatur. Quod posset prolixe probari, totam passionis historiam percurrendo; sed prolixitatem vitando, breviter tangi potest.
Primo itaque gravissime doluit amantissima Domina, quando in die Cœnæ recessit a Filio suo, hora Cœnæ instante, certa quod eum amplius non videret nisi in manibus inimicorum, quoniam nocte illa eum noverat capiendum, sicut ipse evidenter prædixit. Idcirco ab illa hora fuit inæstimabiliter anxia, sollicita, dolorosa. Secundo vehementissime augebatur dolor, angustia atque compassio ejus, dum primo audivit carissimum Filium suum esse jam captum ac crudeliter tentum : tunc namque creditur præ dolore mox corruisse in terram.
Tertio, dum vidit eum ligatum duci ad Pilatum, miserabiliter immutatum, consputum, cæsum, afflictum, dolentem ac mœstum.2 Quarto, quando audivit Sanctum Sanctorum, dilectissimum Filium suum, multipliciter atque falsissime accusari ac blasphemari. Quinto, dum vidit eum ab Herode illusum, contemptum, ac pro fatuo reputatum, ad Pilatum remitti.3
Sexto, dum vidit eum inhumanissime flagellari.4 Septimo, dum ipsum sic flagellatum, spinis coronatum, purpurea veste indutum, vidit a Pilato educi ac populo præsentari : quod revera fuit tenerrimæ et affectuosissimæ Matri intolerabile pœnalissimumque spectaculum. Octavo, dum audivit implacabiles invidiosissimosque Judæos clamantes : Tolle, tolle, crucifige eum. Nono, dum vidit quod potius elegerunt latronem quam Jesum sibi dimitti.5 Decimo, quando advertit eum morti adjudicatum.6
Undecimo, quando conspexit eum propriis humeris crucem sibi bajulantem, duci ad mortem. Duodecimo, dum vidit eum cruci affigi : quod super omnia pœnalissimum erat conspicere. Tertiodecimo, dum vidit eum jam crucifixum, a sceleratissimis derideri, blasphemari, aceto et felle potari.
Quartodecimo, quando audivit eum se Matrem alloquentem atque dicentem : Mulier, ecce filius tuus ; deinde discipulo : Ecce mater tua.7 Cujus verbi recordatio sola, nostra (quamvis dura et saxea) corda scindit : quanto magis realis illa auditio tuam penetravit, scidit, punxit benignissimam mentem, o dulcissima Mater? Quintodecimo, quando audisti eum dicentem : Sitio ;8 imo et antea, quando dixit : Pater, ignosce illis. Sextodecimo, quando audisti eum præ intolerabili pœna clamantem :9 Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?10 Quæ verba omnia interiora tua, amantissima Domina, perfoderunt.
Septimodecimo, dum vidisti eum in tantis constitutum tormentis, se ad exspirationem disponere, et jam totum exhaustum, desiccatum, extenuatum, tam miserabiliter pœnaliterque pendere, quod nunquam homo in mundo visus est tam lamentabiliter se habere aut dispositus esse. Octavodecimo, dum audisti eum valide exclamare :11 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ; sicque inclinato ad te capite suo, tradidit spiritum.12
Nonodecimo, dum primo considerasti eum jam mortuum, quem noveras esse omnium vitam et Redemptorem. Vicesimo, dum latus ejus vidisti lancea militis perforari, sicque inauditam crudelitatem in mortuo exerceri.13 Vicesimo primo, dum eum de cruce depositum accepisti in brachia et tenuisti in gremio. Vicesimo secundo, dum eum avellebant a pectore tuo ac sepelierunt, et tuo conspectui subtraxerunt.14
Certe, venerabilissima Virgo ac Mater dignissima, in horum adspectu, auditu, præsentia, dolor parturientium fuit duplicatus in te. Mortuo autem et sepulto dilectissimo Filio tuo, ex consideratione fructus suæ sanctissimæ passionis, et ex certa notitia suæ resurrectionis mox futuræ, consolata est utcumque mens tua purissima.
Footnotes
Chapter 93 of 118