Articulus 11
De fortitudine, constantia ac stabilitate invictissimæ ac victoriosissimæ Mariæ clarissimæ.
QUI sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.1 Virtus robur est mentis: ideo nisi præstantissima virgo Maria fuisset ineffabili cunctarum virtutum robore vehementissimo corroborata, nequaquam sic evasisset, non solum universorum mortalium, sed venialium quoque omnium peccatorum ruinam. Quæ ergo in campo sæculi hujus, in stadio peregrinationis istius, in humili sexu, in fragili carne, in medio nationis pravissimæ stetit immobilis, semper invicta, semper victoriosa contra aciem vitiorum, contra turbas invisibilium inimicorum, contra persecutiones Filio suo ac sibi illatas, fuit omnino virtuosissima, prorsus fortissima, in omni eventu tranquilla et constans.2
Quid enim instabilitatem, inconstantiam, fluctuationem, infirmitatem menti inducit, nisi passiones et vitia? A quibus sicut celeberrima Virgo fuit liberrima, constat quod in omni constantia, stabilitate firmitateque animi fuit completa. Nempe, ut Salomon dixit, justus quasi fundamentum sempiternum.3 Et de obediente sic ait Salvator: Omnis qui audit verba hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram;4 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram. Beatissima ergo Virgo, quæ in cunctis obedientissima exstitit Creatori, immobilis fuit in eo, nec a regia via flexibilis ex incidentia quarumcumque adversitatum, tribulationum, tentationum aut varietatum. Quod itidem innotescit, si quæ de plenitudine sapientiæ ejus secundo libello sunt introducta pensentur.5 Etenim, teste Scriptura, homo sanctus in sapientia manet ut sol, stultus autem mutatur ut luna.6 Ideo plenitudinem sapientiæ et lucem splendidissimam intelligentiæ ejus nulla potuit tentatio, mœror, varietas ita obruere, ut de veritate et æquitate fieret dubitans aut vacillans.
Talem decuit esse felicissimam Matrem ejus qui est virtus et sapientia Patris, Dominus fortis et potens, Dominus virtutum, Rex gloriæ;78 per quam princeps hujus mundi fuerat superandus; quam omnium virtutum oportuit esse exemplar formamque vitæ. Nonne Omnipotentem decuit sic roborare Virginem quam elegit in matrem? De qua convenienter dixit Hieronymus: Talibus decebat Virginem oppignerari muneribus, ut esset gratia plena, quæ dedit cœlis gloriam, terris Deum pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis, ordinem vitæ, moribus disciplinam. De cujus excellentia potentique gratia, et mirabilibus per eam et in ea completis, denuo protestatur S. Hieronymus: Quod natura non habuit, usus nescivit, ignoravit ratio, mens non capit humana, pavet cœlum, stupet terra, creatura omnis, etiam cœlestis, miratur: hoc totum est quod per Gabrielem Mariæ divinitus nuntiatur et per Christum impletur.
Insuper, quum dicat Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor;9 certum est naturam per gratiam stabiliri, et mentem virtutibus figi. Incomparabilis ergo fuit stabilitatis ac firmitatis, cui tam excellentissima gratiæ plenitudo consummatioque virtutum erant impressæ.
Legitur quoque primo Regum de Anna, quod vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati.10 Sed et de S. Martino scripsit Severus: Nemo illum unquam vidit iratum, nemo mœrentem, nemo ridentem; sed uno et eodem jugiter permanens vultu, angelici vultus exhibuit apparatum. Salomon etiam: Non contristabit (inquit) justum quidquid ei acciderit.11 Si hæc et consimilia de Sanctis utriusque sexus vere conscripta sunt: quanto magis de Sancta Sanctarum, de præclarissima Matre Sancti Sanctorum, et plane de incomparabili Genitrice Dei deorum hæc hisque majora verissime adstrui queunt?1213 Hanc equidem Filius ille opulentiæ ac munificentiæ penitus infinitæ, præ omnibus incomparabiliter adimplevit virtutibus, deiformemque uniformitatem eidem largitus est.
Footnotes
Chapter 80 of 118