Skip to the text

Articulus 12

De justitia Mariæ rectissimæ.

RECTI diligunt te.1 Rectum est quod nulla curvitate distortum est, nulla obliquitate deflectitur: sicut in corporalibus rebus primo videmus in linea. Ideo recta est mens creata quæ linealiter tendit in Deum, et in suum redit principium, atque in ipso tanquam in ultimo fine defigitur ac quiescit, hoc est, cujus tota intentio est sincera, tota affectio pura, tota conversatio virtuosa; quæ nec cogitatu, nec verbo, nec actu a divinæ beneplacito voluntatis discordat, avertitur seu recedit. Quod præ cunctis puris viatoribus Mariæ competit gloriosæ: cujus vita nulli fuit culpæ obnoxia; cujus summa et tota intentio fuit honorificentia Creatoris; cujus universa affectio fuit Dei dilectio, aut ad Dei amorem bene et sincere relata; cujus tota conversatio, actio, passio, fuit sub ordine divini amoris irreprehensibiliter posita, ita quod quidquid egit aut pertulit, compendiosissime ac optime ordinavit ad Dei amorem atque honorem, et ad proficiendum per illud in sancta dilectione. Ideo nil injustitiæ fuit in ea.

Denique, prout sanctus fatetur Hilarius, hoc potissime Deo tenemur, ut eum omnis sensus noster, omnis virtus, vita et actio nostra loquantur ac venerentur: quatenus sicut quidquid sumus, possumus et habemus, desuper sumpsimus (dicente Apostolo: Quid habes quod non accepisti?); sic totum referamus in Deum, et in ejus amorem ac cultum omne illud integraliter convertamus, nec aliquid nostri nobis servemus, imo totum dilectioni ac honorificentiæ Conditoris ac Salvatoris totaliter mancipemus totis viribus nostris. Quod nullum mortalium tam gloriose implesse ut amandissimam glorificandissimamque Mariam, certissimum est: quippe quæ tota agilitate et alacritate, omni seclusa ignavia, fuit Creatoris contemplationi, amori, obsequio, indesinenter et (quantum possibile fuit) actualiter semper intenta. Itaque, quod debuit Deo, exhibuit ei pro viribus: quanquam de condigno non poterat æquivalens reddere Deo, præsertim pro supernaturalibus beneficiis ejus, et maxime quod eam assumpsit in matrem.

Præterea, quamvis ceteri Sancti rependerint Deo per gratiarum actionem, cultum et actionem, se ipsos et quidquid divinitus acceperunt, quantum eorum infirmitati fuit possibile: nulla tamen rationalis persona sic Deo rependit quod ab ipso recepit, ut id quod suæ substantiæ est, fiat et sit aliquid Dei et de ejus substantia seu natura; nec sic, ut id quod ex substantia sua emanat, convertatur in naturam atque substantiam Dei; nec sic Deo servivit, tanquam indigeat ipse servitio creaturæ. Sed hæc tria tu, o benedictissima virgo Maria, Deo altissimo vere exhibuisti: nempe ex tua substantia natus est, et portio tuæ carnis facta est caro ipsius, sicque incarnationis præbuisti ei materiam, et carnis naturam; deinde aluisti eumdem in utero, et natum ex utero tuo lactasti et educasti ipsum virgineo mundissimorum tuorum uberum lacte; sed et quotidie ministrasti ei in propria sua persona, et pabulum vitæ parasti ei assidue. Hæc omnia persona Dei et Deus ipse accepit a te, atque in tantum obligavit se tibi dignatione, non necessitate.

Pro aliorum quoque conversione et inductione ad amandum et honorandum proprium Creatorem, fecisti quod tuum erat, et proximos summe ædificasti, eisque in spiritualibus maxime subvenisti, et gratiam tibi plenissime impertitam, eis copiose communicasti: sicque naturalis illud legis præceptum, Quod tibi vis fieri, fac alteri, perfectissime adimplesti, et justa per omnia ad proximos exstitisti.23

Postremo, et quod tibi ipsi tenebaris, in caritate fundatur, et ex dilectione procedit. Ideo, sicut benignissima virgo Maria præ cunctis, visceribus caritatis redundat, repleta est et superabundat, ita præ universis misericordissima comprobatur. tibi moderatissime præbuisti. Corpori enim suo tenetur homo sustentationem, directionem et gubernationem, ut faciat illud servire spiritui;4 animæ quoque suæ tenetur ex ratione custodiam, et sibi ipsi directionem ad veram salutem, quemadmodum in Ecclesiastico fertur: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; adjecit præcepta sua; apposuit tibi ignem et aquam: ad quod volueris, porrige manum tuam. Porro gratiosissimam Mariam hæc suo corpori, suo cordi, suæ personæ perfectissime impendisse non oportet probare, quum in præstantissimi atque mundissimi corporis sui educatione nunquam a regia discesserit via, versus magis aut minus; cor quoque suum sanctissimum ab omni custodivit jugiter labe; et quidquid suum fuit, pro sua strenue fecit salute, cooperans gratiæ.

O gloriosissima virgo Maria, quantum in virtute justitiæ resplenduit anima tua, et quantum per eam placuisti Altissimo! Similitudo namque, dilectionis est ratio; et de illo ait Scriptura:5 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit, æquitatem vidit vultus ejus. Nam, ut etiam sapientes hujus mundi testati sunt, justitia est præclarissima virtus, et nec Hesperus neque Lucifer est ita admirabilis. In ea namque virtutis splendor est maximus. Nec tam pulchre sol fulget in cœlo ut in anima tua radiavit justitia: quæ tamen circa proximos fuit in omnibus contemperata misericordiæ, juxta censuram vere prudentis.

Footnotes

  1. Cant. 1, 2. ↩

  2. Tob. iv, 16. ↩

  3. Matth. vii, 12; ↩

  4. Eccl. xv, 14, 15, 17. ↩

  5. Ps. x, 8. ↩

Chapter 81 of 118