Articulus 20
Quam amanda ac veneranda sit nobis virginea Mater salutis; quam multa ac magna sint nobis per eam collata beneficia desuper.
VULNERASTI cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum.1 Unumquodque tantum habet de amabilitate quantum de bonitate, quum bonum sit ipsius appetitus objectum. Est quoque res nobis amabilis, non solum quoniam in se ipsa est bona, sed etiam quoniam nobis bona est, id est utilis ac necessaria, delectabilis atque benefica. Insuper, naturale est homini affici ad res pulchras, suaves et pias. Nec aliquid naturalius quam amare consortem naturæ. Ex his pensemus quam amanda et veneranda, imo quam amandissima ac venerandissima sit nobis summa et benedictissima virgo Maria.
Primo namque amabilis nobis est ob similitudinem suam nobiscum in specie, et quia in naturalibus optimæ fuit dispositionis, utpote egregiæ complexionis, prorsus pulcherrima corpore, et moribus summe venusta, ingeniosissima et optimæ inclinationis. Deinde, quoniam acquisitis virtutibus atque scientiis fuit excellentissime perornata, prout hoc secundo libello est declaratum.2
Tertio et præcipue, quoniam in donis gratiæ gratum facientis, hoc est in omni virtute infusa, in donis Spiritus Sancti, in octo beatitudinibus, in duodecim fructibus, in omni merito et profectu, fuit post Christi humanitatem ineffabiliter incomparabiliterque perfecta. Quarto, quoniam nunquam peccavit, utpote prorsus innocentissima, in illis virtutibus potissime decorata fuit et est, quæ faciunt hominem homini magis amabilem, hoc est omni pietate et misericordia, omni liberalitate ac caritate, omni innocentia simplicitateque sancta, et sinceritate penitus columbina. His omnibus in termino excellentiæ fuit plenissima.
Quinto, propter excellentiam ejus in donis gratiæ gratis datæ, et maxime quoniam veri Dei Mater exsistit, quod est dignitas summa puræ creaturæ in esse creato subsistenti communicabilis: ob quam etiam ab omni intellectuali rationalique creatura honore hyperduliæ adoranda est et colenda. Dulia quippe est virtus per quam creaturis rationalibus reverentia debita exhibetur; hyperdulia vero est, per quam excellentissimis creaturis, ut humanitati Christi gloriosæque Virgini, debitum et decentem exhibemus honorem.
Sexto, propter inæstimabilem eminentiam ejus in omni felicitate et gloria æternali, in omni glorificatione et gloriosissima pulchritudine, supernaturali bonitate atque dulcedine ejus: de quibus in sequenti libello tractabitur.
Septimo, propter caritatem et pietatem omnemque benevolentiam et misericordiam ejus ad nos: quoniam ipsa prior dilexit nos, et misericordissime ac piissime afficitur circa nos, et nostrum profectum ac salutem appetit summe.3 Ideo, quod Joannes apostolus ait, Carissimi, diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos, etiam proportionaliter applicari potest Genitrici illius, dicendo: Carissimi, diligamus Mariam, quoniam ipsa prior dilexit nos, et post Deum maxime amat nos.
Octavo, propter beneficia quæ per eam sumus sortiti, et propter præstantissima ac supernaturalia bona quæ ipsa vel Deus per ipsam contulit nobis. Nempe per ipsam et per benedictum fructum virginei uteri ejus, Deus creator et judex noster, factus est frater, salvator advocatusque noster. Per ipsam et Prolem ipsius adorandam, dignissimam, liberati sumus a pœnis inferni, a jugo peccati, a potestate, imo tyrannide et servitute diaboli, ab originali infectione, a multiplici calamitate; atque Altissimo sumus reconciliati, servi et filii Dei effecti, heredes gratiæ ac gloriæ constituti, christiformes ac deiformes facti: imo Deus noster factus est similis nobis in natura, gratia et gloria, et super omnem angelicam dignitatem et gloriam exaltata est nostra natura; sicque æternaliter sumus recuperati et salvati per ipsam.
Nono, quoniam ipsa est constituta mater et advocata, protectrix, domina ac regina mediatrixque nostra fidelissima, potentissima atque piissima. Si ergo parentes nostros secundum carnem amamus et veneramur, quanto magis Matrem hanc nostram secundum gratiam et gloriam, diligere ac honorare debemus?
Decimo, propter beneficia ejus quotidiana, assidua et indesinentia: quoniam jugiter orat pro nobis; et nos ad se confugientes ipsamque invocantes, misericordissime suscipit et exaudit; nosque reconciliat Christo, gratiam et profectum nobis procurat, nosque tuetur, nec unquam in toto relinquit nos; et adversarios nostræ salutis, crudelissimos ac callidissimos dæmones, ipsa reprimit, compescit, refrenat, depellit, conculcat.
Undecimo, quia per ipsam, per ejus merita atque suffragia, per ejus directionem et opem, speramus et (quantum in ipsa est) indubitanter adipiscemur felicitatem æternam; atque in morte protegemur ab ea, et in judicio mox post mortem adsistet; pœnas quoque purgatorii, si illud inciderimus, misericordissima Mater ac Domina piissime nobis diminuet.
Ecce quam copiosa, ingens ac multiplex nobis est causa ac ratio ardentissime diligendi, fiducialissime invocandi ac sincerissime honorandi præstantissimam suavissimamque Mariam, in se ipsa tam bonam et pulchram, nobis quoque tam caritativam, piam, necessariam, utilem, beneficam, consolatoriam. Certe post Deum eam unice, præcipue ac devotissime debemus diligere, venerari, laudare et colere, atque universa motiva ac incitamenta amandi venerandique eam, in unum colligere pariterque pensare : quatenus ex eorum consideratione, amabilissimam ac venerabilissimam illam ferventius puriusque amemus, ac perfectius honoremus; et ita ex corde dicamus ei veraciter :4 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa. Soror, inquam, mea, per communionem naturæ; sponsa singularis ac amantissima sponsi cœlestis : quæ non solum summj et supernobilissimi, superpulcherrimi, superditissimi, sapientissimi ac omnipotentis illius sponsi sponsa esse et vocari es digna, verum etiam ex inæstimabili tua pietate et gratia, sponsa esse et vocari non despicis omnium te sincere amantium, quamvis adhuc defectuosorum ac pauperum, infirmorum atque in multis quotidie culpabilium.
Accendatur cor meum tuo sancto amore, o præamabilissima Mater, o Virgo mundissima, o Domina summa, ita ut tui amore omnem carnalitatem detester, et quidquid tuæ sanctitatis est offensivum, abominer jugiter ac devitem. Illuminetur anima mea splendore contemplationis tuæ excellentissimæ dignitatis ac puritatis, ut te semper pure contempler, ac diligentissime venerer. Repleantur mens mea et os meum indesinenter tuis sanctis et gloriosis præconiis, o omnium decus, ornamentum ac gloria creaturarum, universorum Imperatrix angelicorum spirituum, potentissima victrix ac refrenatrix cunctorum spirituum malignorum.
Diligam te, Mater ac Domina mea, cujus quanto major est dignitas et majestas, tanto abundantior exstat dignatio ac viscerosior pietas. Idcirco, quamvis totus indignissimus, vilis, fœdus et aspernabilis, tamen confidenter accedo te, o Regina misericordiæ, ad te suspiro, ad te animam meam levo, ad te ingemiscit spiritus meus, ad te stillat oculus meus. Te intuendo accendor, te diligendo resolvor, te apprehendendo consolatur, exhilaratur et liquefit anima mea. Effundam sicut aquam cor meum coram te, Domina; aperiam tibi et confitebor ante conspectum clementiæ tuæ miserias meas, culpas et negligentias meas, pericula quibus expositus sum, in- Thren. II, 19.
O tota mitissima, dulcissima et misericordissima virgo Maria, Genitrix Filii Dei, comparentalis æterno Patri, templum atque sacrarium Spiritus Sancti, laudabo te et invocabo assidue. Exsultabit cor meum laudando te, exaltabo et magnificabo te in sempiternum, genitrix vitæ, impetratrix veniæ recuperatrixque gratiæ, quæ misericordiam tuam nunquam abstulisti a me, nec errantem, aversum, ingratum deseristi, imo adolescentulo adhuc, vel potius puerulo, et inter bonum et malum discernere nondum valenti, præveniente pietate dulcissima, contulisti nominis tui affectum ac tui ipsius amorem. Hanc, precor, o optima Domina, misericordiam tuam continuare et conservare digneris in me usque in finem.
O quam bene ait Bernardus, Altius intueamini quanto devotionis affectu Mariam a nobis voluit honorari qui totius boni plenitudinem collocavit in ea, ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus redundare! Et rursus : Quidquid in Maria gestum est, totum puritas et simplicitas, totum gratia et veritas fuit, totum misericordia et justitia quæ de cœlo prospexit.5
Anselmus quoque recte disseruit : O sancta, et inter Sanctos post Deum singulariter sancta Maria, Mater admirabilis virginitatis, Virgo amabilis fecunditatis, quæ Filium Altissimi genuisti, quæ perdito humano generi Salvatorem peperisti, Domina præfulgens tanta sanctitate, supereminens tanta dignitate, quam utique certum est non minori præditam esse potestate ac pietate!
Hinc loquitur Augustinus: Maria hominem adjuvat in vita et in morte. Quomodo? Audi, o Christiane. Anima in Baptismo Christo vero sponso per fidem desponsatur, et per Spiritum Sanctum dotatur, ac heres Dei cum angelis deputatur. Sed dum peccatis inficitur, Christum sponsum mox abjicit, et diabolo se conjungit atque adultera ejus efficitur: sicque Deo et regno cœlesti juste privatur. O triste et stultum concambium, Christum sponsum pro vili voluptate ac culpa abjicere, et pessimo hosti se subdere! Sed Maria mater gratiæ, quum ipsa sit Dei Genitrix et peccatorum adjutrix, ostendit Filio pectus et ubera: sicque veniam reo efflagitat. Videns hoc Filius, ostendit Patri latus et vulnera: sicque ab eo misericordiam impetrat. Sic ergo Maria peccatorem in vita juvat, quod per ejus opem et gratiam anima peccatoris rursus fit templum Spiritus Sancti, sponsa Christi, filia Regis æterni, heres regni Dei. Deinde Maria juvat in morte. Quomodo et quare? Audi, Christiane. Maria propter necessitatem peccatorum facta est mater Regis cœlorum; atque in tantum est exaltata, quod a dextris Filii est locata super choros angelorum: et hæc Virgo faceta, Virgo honesta et discreta, advertit ac recognoscit. Et quoniam tantum honorem propter peccatores suscepit, eos juvare et pro ipsis coram Deo advocare non desinit. Nec eos pœnitentes in morte relinquit, sed a diabolo protegit, a culpa erigit, a pœna eripit, atque in gloriam introducit. Propter omnia beneficia ista tam grata, Maria virgo beata, juste et pulchre mediatrix, auxiliatrix, recuperatrix, illuminatrix atque adjutrix est nuncupata.
Footnotes
Chapter 89 of 118