Articulus 10
De temperantia, honestate, pudicitia, modestia ac verecundia purissimæ Virginis, gloriosæ Mariæ.
CARNIS curam ne feceritis in desideriis.1 Contraria contrariis curari dicuntur. Hinc infinita Dei sapientia ordinavit ut sicut prima femina per intemperantiam cecidit, sic salvatrix et reparatrix hæc femina in omni temperantia excellentissime præfulgeret. Etenim de perditrice femina illa scriptum est: Vidit mulier lignum quod bonum esset ad vescendum, et pulchrum oculis ad videndum adspectuque delectabile; et tulit de fructu ejus, et comedit; deditque viro suo, qui et comedit.2 Hæc vero salvifica mulier dicere potuit illud secundi Regum:3 Numquid delectare me potest cibus et potus? illud quoque quod locuta est sancta Esther, ejus figura:4 Nunquam lætata est ancilla tua, nisi in te, Deus Abraham. Spiritualissima namque et delicatissima virgo Maria, spiritualibus deliciis assuetissima, et divinis atque cœlestibus refertissima consolationibus, id est inebriata internis saporibus, et tanquam adipe ac pinguedine refecta et impinguata cœlestibus alimentis, pane vitæ et intellectus, aqua sapientiæ salutaris5, pane supersubstantiali et omni actione gratiose vitali, nequaquam ad corporalia pabula aut pocula afficiebatur inordinate, nec in eis delectari sensualiter quivit, nec per usum talium a spiritualibus exercitiis suis internis impediebatur.6
Denique, legimus spirituales et sanctos viros ad corporalem refectionem quasi ad carcerem sæpius accessisse, atque in ipsa mensa frequenter a sensibus abstractos corporeis, raptos fuisse ad Dominum. Quanto magis omnis hujuscemodi perfectio excellentius exstitit in Maria sanctissima, quamvis absque hujusmodi exteriori indicio ?
Amplius, gustus et tactus vehementius in hominibus sunt infecti, difficiliusque curantur. Idcirco virtutibus quibus delectationes et actus gustus et tactus refrenantur ac moderantur, utputa sobrietate et castitate, quæ sunt partes temperantiæ, fuit gloriosissima virgo Maria, mulier salvativa, ac totius spiritualitatis magistra, specialius atque præclarius decoranda : quippe quæ Fontem totius munditiæ, lumen æternale, universæ sanctitatis originem concipere, parere, lactare, contrectare, amplecti, deosculari et enutrire exstitit præelecta.
O supernaturalis et ineffabilis laus Mariæ, o exuberantissima gratiæ plenitudo, o inviolabilis ordinatissimaque discretio in vivendo, quod felicissima creatura in rebus et actibus ac necessitatibus illis quotidianis nunquam excessit, nec in minimo est prolapsa, nunquam in cibo, potu, somno, verbo, cogitatu aut omissione recessit a medio! Hinc prorsus honestissimæ fuit vitæ ; et modestia ejus omnibus erat nota, nec fuit qui malum loqueretur de ea.7 Fuitque sapientiali pudore extreme ornata, omne quod probitati derogat et offensivum est divinæ præsentiæ, toto corde detestans.8 Nempe honestum dicitur quasi status honoris ; honor vero debetur virtuti : ideo, sicut electissima virgo Maria fuit virtuosissima, sic et honestissima fuisse censetur. Attamen honestas ad temperantiam specialiter pertinere asseritur : quoniam sicut in vitiis et delectationibus tactus et gustus est maxima inhonestas, turpitudo, brutalitas, ita in virtute et actibus temperantiæ præcipua consistit honestas. Unde et casti ac sobrii specialiter appellantur honesti.
Præterea, verecundia proprie sumpta, fertur laudabilis passio, et non virtus, sed dispositio ad virtutes, retrahens a peccatis. Estque, juxta Philosophum, laudanda in juvenibus potius quam in senibus. Est quippe verecundia timor ingloriationis, secundum Philosophum, hoc est timor incurrendi quid confusione condignum ; atque, ut asserit Damascenus, est timor de actu turpi, tanquam arduo ad vitandum. Juvenes autem communiter imperfecti sunt et proni ad mala culpæ quæ turpia sunt, quæ vitare est ipsis difficile : propterea commendabile est in ipsis, verecundum exsistere. Senes vero debent esse in virtutibus stabiliti, et turpia posse faciliter vincere ac vitare. Ideo non commendatur in eis verecundia ista : quæ nihilo minus in eis multo commendabilior est quam sine verecundia peccare ; sicut sunt multi etiam senes in quibus affectio boni honesti pene sopita est, et bono honesto præferunt utile ac delectabile bonum, hoc est commoda atque solatia sua, quamvis virtuti contraria. Exercitati autem in virtutibus et perfecti, rebus inhonestis ac turpibus faciliter queunt resistere. Idcirco non habet in eis verecundia locum, secundum istum loquendi modum, et juxta Philosophum : quia non apprehendunt inhonesta et turpia ut ardua ad vitandum. Nihilo minus habitualiter ita dispositi sunt, quod si inciderent turpia, mox verecundarentur. Hinc et Joanne contestante apostolo, perfecta caritas foras mittit timorem.9 Itaque, quoniam benedictissima virgo Maria ad virtutum perfectionem devenit celerrime, non videtur ei verecundia pro tunc proprie competisse, præsertim quoniam scivit se in gratia confirmatam. Interdum tamen verecundia pro virtute aut pro pudicitia bona accipitur, et sic gloriosæ Mariæ vere adscribitur.
Postremo, quia secundum theologica documenta, in laqueorum medio conversamur, justus quoque septies cadit in die, atque in multis offendimus omnes, nec sine continuo auxilio gratiæ Dei valemus peccata effugere ;101112 oportet nos jugiter coram Deo de tantis defectuositatibus nostris et culpis verecundari, ac speciali pudore incessanter ornari, ne in conspectu vultus divini inhoneste nos habeamus.
Footnotes
Chapter 79 of 118