Skip to the text

Articulus 22

De supernaturali ac plena pulchritudine Mariæ dignissimæ.

CONCUPISCET rex decorem tuum.1 Pulchrum ad sui amorem inclinat et allicit intuentem. Et sicut bonum ac appetibile dicitur per comparationem ad appetitivam potentiam, sic verum ac pulchrum, per respectum ad potentiam intellectivam. Pulchritudo quoque consequitur formam rei. Et sicut forma est ornamentum materiæ, sic gratia est ornamentum naturæ decorque animæ.

Porro, de naturali et corporali pulchritudine Virginis benedictæ, dictum est primo libello.2 De excellentia quoque pulchritudinis quæ fuit in intellectu ejusdem ex plenitudine sapientiæ, scientiæ atque prudentiæ multiplicis, ceterorumque habituum et actuum, quibus intellectiva vis præstantissimæ Virginis ineffabiliter exstitit decorata, et ab omni errore ac ignorantia aliena, patet ex introductis in libello secundo. Nunc quoque ex habitis in libello hoc tertio, potest utcumque patere de pulchritudine potentiæ affectivæ seu voluntatis divinæ ac præclarissimæ Matris. In omni namque virtute, præsertim in caritate hanc potentiam pulchrificante, perficiente, dignificante, fuit amantissima Dei perfecte plena ac plene perfecta, quantum puræ creaturæ conferri quivit aut decuit.

Hinc verissime tota pulchra laudatur, in qua nunquam ulla exstitit macula3 culpæ, sed splendidissimus nitor gratiæ, universarum splendor virtutum, claritasque donorum in summo, ardentissimus fervor divini amoris, copiosissimus zelus divini honoris ac fraternæ salutis, exuberantia meritorum ac omnium interiorum ornatuum; in qua singulæ vires, modis sibi congruentibus, erant præfatis charismatibus gratiarum in termino excellentiæ cœliformiter ac christiformiter perornatæ.

Quid mirum, si tam speciosissimæ puellæ, tam honestissimæ virginis, tam perfectæ adolescentulæ speciem concupivit Rex summus, princeps cœlorum, gloriæ Dominus, nec cessavit quousque fieret filius ejus, et habitaret in medio ejus, ac deinceps conversaretur cum ea in terra, atque se invicem purissime amplecterentur, deoscularentur et contrectarent? Certe non alium filium quam Deum habere decuit virginem, præsertim virginem talem; nec aliam matrem quam virginem tam præclaram habere decebat Deum.

Te, o sacratissima virgo Maria, sibi ipsi tam amabilem, tam desiderabilem, tam summe et singulariter, tam plene atque totaliter complacentem fecit altissimus Deus Pater, qui te voluit habere comparentalem; Deus Filius, qui te elegit in matrem; Deus Spiritus Sanctus, qui te sibi præparavit in formosissimum ac toto orbe famosissimum templum, atque in ejus præstantissimam genitricem a quo ipse vere procedit per emanationem ad intra æternam. Tuam, o felicissima Domina ac Regina cœlestis, tuam speciem et decorem, non solum sol et luna, sed universi electi ac cives superni mirantur, admirandoque intuentur, ac intuendo inflammantur: sicque in te et de te vehementer, imo ineffabiliter delectantur. Tu, amantissima Domina, in utero tuæ matris sanctificata, egressa es pulchra, moxque ut rationis compos es facta, in tantum quotidie in pulchritudine illa interna profecisti, tantumque intus induisti decorem, tantam sanctitatem atque perfectionem, quod omnium supernorum civium in te provocasti adspectum, et demum ipsius Regis ac Creatoris universorum ad te animum inclinasti, ac Deum deorum de summo cœlo in terram, de sinu Patris in medium tui castissimi ventris traxisti. O Virgo prorsus mundissima, in cujus gremium omnipotens ille rhinoceros caput suum ac verticem reclinavit, seque a te, o potentissima, capi permisit!4 Ecce quomodo pulchritudo tua interna eum attraxit.

Postremo, quemadmodum corporalis pulchritudo ex eleganti statura, et proportionata membrorum cohabitudine, atque vivido quodam superfuso resultat colore; sic pulchritudo prætacta interior ex complemento perfectionis tanquam ex spirituali eleganti statura, et ex virtuosorum habituum actuumque eorum apta connexione et contemperatione, et item ex discreta directione seu recta intentione resultare videtur. Ideo, sicut hæc omnia incomparabiliter exstiterunt et præfulserunt in Virgine benedicta, sic et pulchritudo ejus interna incomparabiliter fuit grandis, jucunda, oblectans et attractiva.

Footnotes

  1. Ps. xiv, 12. ↩

  2. art. xxxiv. ↩

  3. Cant. iv, 7. ↩

  4. Num. xxiii, 22; xxiv, 8. ↩

Chapter 91 of 118