Articulus 16
De mansuetudine et patientia excellentissimæ virginis Mariæ.
NIGRA sum, sed formosa, filiæ Jerusalem. Unigenito suo, Deo, Dei Filio incarnato, præelectissima Mater ejus virginea fuit in cunctis gratiarum muneribus proxima atque simillima. Etenim, in omni genere ac ordine rerum, primum est maximum et magis perfectum in genere ac ordine illo: sicut in universitate sensibiliter lucidorum sol est maxime lucidus. Estque primum illud in ordine et genere suo mensura et regula secundorum. Itaque, quanto aliquid illi propinquius est, tanto in ordine illo exstat perfectius. Quemadmodum ergo amantissima Dei præ cunctis viatoribus fuit Christo incomparabiliter in omni perfectione caritatis ac sapientiæ, ceterarum quoque virtutum et donorum, conformior; sic et in adversitatum patientissima ac tranquillissima tolerantia ei consimilior exstitisse censetur, in tantum quod nec contra Herodem, Christum adhuc infantulum persequentem, nec contra Scribas et Pharisæos ac sacerdotes, dilectissimum Filium suum usque ad acerbissimam et ignominiosissimam mortem crudeliter ac multipliciter persequentes, unquam indignationem, impatientiam, iram, murmurationem aut aversionem concepit, quin potius illorum perversitati condoluit, et oravit pro eis.1 Durante quoque amarissima Christi passione, quum videret unicum sui virginei ventris fructum tam ferocissime contrectari, totque blasphemias et crimina objici ei audiret, atque in cruce confossum et fixum ac miserabilissime distentum eum conspiceret, nullatenus adversus sævissimos illos homicidas, imo et deicidas, commota est, nec indiscreto zelo permota, sed inæstimabilem mansuetudinem patientiamque servavit. Nec ex suavissimo, tranquillissimo, mitissimo ac patientissimo corde illo materno Deiferæ Virginis poterat emanare impatientiæ verbum, amaritudo, torvus adspectus, indignatio dura, iracundiæ fumus, murmuratio sive contentio: quippe quod totum in viscera caritatis et pietatis, in abyssum mititatis ac patientiæ, in affectum humilitatis et bonitatis erat conversum immobiliterque mutatum.
Denique, commendantur viri eximii de mititate præcipua, de patientia magna. Nonne de se ipso tanquam de alio sanctus Moyses in Numeris scripsit, Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra?2 Sic et David loquens de se: Memento (inquit), Domine, David et omnis mansuetudinis ejus.3 Porro beatum Job de patientia specialiter collaudari, liber ipsius fatetur. Sed quid horum et consimilium mansuetudo et patientia ad tuam, o amabilissima et suavissima virgo Maria, patientiam ac mititatem?456 Nonne legifer ille Moyses rebellium pravitate exasperatus Dominum exoravit, Ne respicias sacrificia eorum, moxque horribiliter sunt plagati?78 Ægyptium quoque rigorose occidit, et multa idololatrarum millia jussit interfici. Sic et David improbitate Nabal commotus, juravit se illum interempturum;9 et super adversarios suos Ammonitas circumegit ferrata carpenta, divisitque cultris.10 Joseph demum fratres suos vindicavit et afflixit ad libitum.11 Job vero disputans contra amicos, multa dura et increpatoria eis locutus est verba.12 Sed numquid tale quid mitissima ac patientissima Domina, suis aut Filii sui persecutoribus locuta est unquam?
Christo autem tanquam judici, rigor quoque justitiæ et judicialis censura attribuuntur. Et quanquam virtuosissima Virgo etiam omni decore justitiæ fuerit decorata, tamen omnium mater et advocata ac mediatrix effecta, misericordiam et miserationem in cunctis exercere elegit, mansuetudinem demonstravit, patientiam est amplexa. Patientia namque est omnium probatrix virtutum, et caritas patiens est.13 Mansuetudo quoque reddit hominem multum amabilem, atque divinæ illuminationis ac supernæ consolationis capacem, sicut ait Scriptura: Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super hominum gloriam diligeris;14 et rursus: Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.15 Hinc incomparabiliter perfectam et sanctam, sapientem ac supernis consolationibus assuetam Mariam, summa et incomparabilis mansuetudo et patientia decuerunt. Propter quod ait Bernardus : Revolve diligentius evangelicæ historiæ seriem universam, et si forte quid increpatorium, si quid durum, si quod denique signum vel tenuis indignationis occurrerit in Maria, de cetero suspectam habeas et accedere verearis. Quod si plena magis omnia pietatis et gratiæ, plena mansuetudinis et misericordiæ inveneris quæ ad illam pertinent, gratias age illi qui talem tibi mediatricem benignissima miseratione providit, in qua nihil possit esse suspectum.
Footnotes
Chapter 85 of 118