Articulus 15
De religione et devotione benignissimæ ac, sublimis Mariæ.
PSALLAM Deo meo quamdiu sum.1 Religio seu latria, est virtus moralis, parsque justitiæ, cultum et cærimoniam offerens Deo. Cujus virtutis actus sunt: orare, adorare, laudare Altissimum, vovere et sacrificium ei offerre, decimas atque primitias solvere ejus ministris. Interior quoque et elicitus actus latriæ, est promptitudo voluntatis ad ea quæ Dei sunt: quæ promptitudo voluntatis vocatur devotio. Devotio quoque interdum vocatur fervor bonæ voluntatis ad colendum Altissimum: quod redit in idem. Vel devotio appellatur hujusmodi fervor, quia ex caritatis fervore procedit devotio inspirative: sicque descriptio illa devotionis, est prædicatio per causam. Tertio, devotio describitur, quod sit quædam teneritudo cordis, qua quis ex conceptu atque affectu boni faciliter in fletum resolvitur: quod est descriptio et prædicatio per effectum.
Denique, quum devotio sit promptitudo et fervor actusque voluntatis, certum est quod ex prævia apprehensione, meditatione seu contemplatione intellectivæ oriatur potentiæ; immediatius tamen ex caritate, quæ efficit mentem ad actus divini cultus promptam et expeditam. Itaque, quo felicissima et incomparabilis virgo Maria fuit in divino amore ferventior, et in divinorum contemplatione profundior, eo utique erat devotior, hoc est promptior et alacrior ad omnem actum cultus divini, ad orandum, psallendum et laudandum suum Creatorem ac Salvatorem. Porro, quam ardentissima et incomparabiliter stabilis ac perfecta fuerat in caritate divina et in sapientia salutari, in superioribus est ostensum.2 Unde certissimum est quod divina et electissima virgo Maria fuit præ omnibus Sanctis ineffabiliter prompta et fervida ad prætactos actus divinos, ac stabilissima in eisdem, jugiterque intenta orationibus prorsus purissimis, devotissimis Dei præconiis, psalmis et hymnis, ac reverentialissimæ adorationi Omnipotentis. Et quamvis interdum in exterioribus occupata, aut cum hominibus loquens, a vocali oratione et laudatione Dei cessavit, ab intimis tamen et devotissimis mentalibus orationibus et laudibus Dei non destitit, quemadmodum nec a contemplationibus, meditationibus affectionibusque divinis: quippe quæ tantæ fuit perfectionis, tantæ plenitudinis, tamque assiduæ illustrationis et inflammationis a Spiritu Sancto, quod per exteriora ab interioribus non impediebatur.
Præterea, quoniam juxta præhabita, devotio ex consideratione et caritatis affectione emanat, ideo ea quorum consideratio exstat divinior, et quæ ex sua natura magis idonea sunt caritatem accendere, utpote meliora, majorem possunt devotionem causare in mente, et in ipsis major ac altior consistit devotio, ut est deitas Christi, adorandaque Trinitas. Verumtamen ex parte imperfectionis nostræ frequenter contingit, quod consideratio humanitatis Christi, et passionis ac ceterorum mysteriorum et actuum ejus, ad devotionem et compunctionem magis nos incitat, seu etiam Sanctorum Legendæ: quia et ex sensibilibus atque humanis ad divinorum notitiam et amorem erigimur. Porro perfecti, ex contemplatione et fervido divinorum amore, ex consideratione infinitæ bonitatis, honorabilitatis et excellentiæ Dei, ex superbeatissimæ Trinitatis intuitu, et ex consideratione communicationis et emanationis ejus ad intra, ac mutuæ intuitionis, dilectionis, complacentiæ ac fruitionis, ad devotionem potissime excitantur. Gloriosissima autem virgo Maria, tam in devotione ex consideratione humanitatis et mysteriorum Christi nascente, quam in devotione ex contemplatione deitatis Filii sui ac superbenedictæ Trinitatis surgente, perfectissima fuit, quemadmodum et in utraque illa cognitione atque dilectione. Denique, ipsa omnium creaturarum electissima ac prorsus dignissima Virgo, se totam in obsequio Filii sui secundum ipsius humanitatem devotissime, reverentialissime et assidue occupavit, maternam ei ministrationem in cunctis impendens; et faciendo hoc ipsum, divinitatem ipsius, ac superessentialis Trinitatis caritatem, pietatem et munificentiam contemplabatur clarissime: ex qua contemplatione ad inæstimabilem movebatur devotionem, et offerebat se ipsam totam Deo in holocaustum continue ex summa devotione.
Amplius, religio, cujus actus exsistit devotio, dicitur a relegando, quoniam mentem a vanis et caducis relegat, ac Deo efficit inhærentem. Ideo religiosi vocantur, qui a sensibilibus et terrenis se alienantes ac sequestrati, mente libera ac sincera Deo intenti sunt. Hinc Maria dulcissima tanto religiosior atque devotior exstitit, quanto mens ejus longius ac purius fuerat relegata ab omni affectu et actu a Christo et ejus intuitu ac amore impediente. Hinc quoque in adolescentia sua, antequam Filium Dei concepit, quatenus Omnipotenti posset mundiori corpore puriorique mente perfectius obsequi et vacare, virginitatem suam Deo promisit, vel absolute, vel sub honestissima conditione, videlicet, nisi Deus aliter secum disponeret:3 alias Archangelo conceptum ei annuntiante, quum esset desponsata, non tam constanter respondisset ac inquisisset:4 Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Postremo, devotioni tanto solet major conjungi spiritualis jucunditas, quanto ipsa devotio alacrior ferventiorque consistit, et quo persona devota est magis perfecta. Unicuique namque delectabile est agere ea ad quæ vehementer afficitur. Ideo, quo benedicta et gloriosa virgo Maria fuit in omni virtute, præsertim in actibus caritatis ac sapientiæ, magis perfecta, eo actibus devotionis fuit ferventius, jucundius stabiliusque intenta: quamvis consolationi et alacritati ipsius frequenter fuerit mixta pia quædam tristitia ex dilecti absentia et propter mundi peccata, atque ex consideratione passionis Unigeniti sui interna compassio, prout diffusius est ostensum. Itaque, in omni actu devotionis, scilicet cordis, oris et operis, incomparabiliter devotissima fuit sacratissima Domina, in omni promptitudine et affectione interna, in omni oratione et laudatione ac adoratione vocali, in omni prostratione, genuflexione, inclinatione, in oblatione et sacrificatione:5 in cujus corde et corpore tanquam in electissimo templo habitavit Dei Filius incarnatus.
Footnotes
Chapter 84 of 118