Articulus 17
De ineffabili ac profundissima humilitate Mariæ altissimæ.
RESPEXIT humilitatem ancillæ suæ.
Quum beatissima et admirabilissima virgo Maria cunctis esset virtutibus in termino excellentiæ præ cunctis viatoribus incomparabiliter plena, ipsa tamen humilitatem suam asserit a Deo clementer respectam per approbationem et acceptationem, quia (ut plenius dictum est supra, primo libro) benedictissima Virgo per humilitatem præcipue disponebatur ad tam supernaturalem sui elevationem, qua facta est Mater Dei altissimi, quum1 dicat Salvator :2 Qui se humiliat, exaltabitur. Ideo quoque dixit, Respexit humilitatem ancillæ34 suæ, ut innuat se non meritis suis de condigno tam incomparabiliter sublimatam in Matrem Dei, sed omnipotentem Deum approbasse in ea illam sui ipsius coram Deo depressionem, qua se majestati divinæ prostravit bassissime, et comparatione illius se vehementissime parvi pendit ac prorsus indignissimam reputavit ad tantum mysterium in se, ex se et per se complendum.
Denique, quando Deus voluit eam super omnem puram creaturam in esse creato subsistentem elevare, tam in donis gratiæ gratificantis quam in donis gratiæ gratis datæ, dedit ei in primis perfectissimam ac profundissimam humilitatem : quia humilitas ad omnium divinorum charismatum susceptionem, profectum ac perfectionem disponit; et quanto quis crescit in sancta humilitate, tanto fit aptior ad proficiendum in omni ceterarum virtutum atque donorum completione. Nempe (ut constat) quemadmodum pluviarum fluenta ad vallium confluunt concava, et quo valles fuerint profundiores, eo sunt plurium imbrium susceptivæ, abundantioresque aquæ colliguntur in eis; ita quo cor humilius fuerit, tanto copiosior ei infunditur gratia, juxta quod ait Scriptura :5 Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.6 Hinc Deus virtutum, Rex gloriæ, volens unicam illam sacratissimam et singularissimam virginem Mariam, quam sibi ab æterno præelegit in matrem, incomparabili gratiarum plenitudine adimplere in vita hac, atque incomparabili felicitate, honore et gloria in cœlesti extollere patria, implevit eam in primis summa et profundissima humilitate in via.
Denique, perfecta humiliatio sui ipsius ex duplici dependet cognitione, videlicet Creatoris ac sui ipsius. Quo enim intellectualis creatura bene disposita Creatoris sui majestatem, perfectionem excellentiamque immensam clarius contemplatur, eo comparatione illius se ipsam profundius deprimit, vehementius parvi pendit, et cordialius humiliare cognoscitur. Hinc
Abraham loquens cum Deo, et illius eminentiam pensans : Loquar (inquit) ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis.7 Rursus, quo quis se ipsum limpidius noscit, omnem videlicet suam defectuositatem, proprietatem, indigentiam, nihileitatem dependentiamque indesinentem a Deo, eo profundius humiliat semetipsum. Porro, quam incomparabiliter clare ac sapientialiter amantissima virgo Maria in hac vita contemplata sit Deum, quam etiam verissime se ipsam et omnem suam proprietatem cognoverit, patet ex introductis in secundo libello. Ideo innotescit quod ex parte utriusque cognitionis istius, in omni exstiterit humilitate ineffabiliter summa incomparabiliterque perfecta, sicque in totius humilitatis fundo defixa oceanoque demersa, quod applaudentibus turbis Filio ejus atque dicentibus, Bene omnia fecit, et, Nunquam apparuit sic in Israel, et, Propheta magnus surrexit in nobis, et, Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum, ac rursus, Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis, nunquam inaniter est gavisa, nec spirituali elatione hinc mota.
Denique, post missionem Paracleti, quum ab universis fidelibus vera Dei Genitrix crederetur, atque in summa post Deum admiratione venerationeque haberetur, ac cultu hyperduliæ coleretur, quum ad eam conspiciendam multæ et excellentes personæ ex diversis mundi partibus convenirent, et undique diffunderetur fama ipsius;89 nunquam ex tantis suis honorificentiis atque præconiis quacumque vanitate aut superbia est pulsata, sed in profundissima humilitate mansit immobilis. Imo, quo plus reputabatur, honorabatur, laudabatur ab omnibus, eo amplius humiliavit se: jugiter et in cunctis totum bonum suum Deo cum præcordialissima gratiarum actione ac purissima humilitate attribuens, et tanto perfectius se illi in omni obedientia subdens, quanto plura et eminentiora ab ipso beneficia fuit sortita; plenissime implens quod ait Scriptura: Quanto major es, humilia te in omnibus.
Erant etenim ei semper aperti duo libri, id est duæ illuminationes internæ. Unus fuit liber sapientialis, in quo ea quæ Dei sunt et omnem excellentiam ejus contemplabatur perlucide ac profunde. Alter fuit liber scientialis, in quo se ipsam et ea quæ sua erant intuebatur clarissime. Sicque cum admiratione et reverentia summa dixit: O Deus meus, quid tu, et quid ego? Unde, quo Deum gratiosius ac magis dignanter secum egisse conspexit, eo vehementius mirabatur, regratiabatur, et humiliabat se penitus. Quo etiam suam parvitatem ac qualitatem comparatione infinitæ excellentiæ Dei limpidius noverat, atque pro nihilo reputavit, eo profundiorem sui ipsius humiliationem concepit.
Adhuc, quum fuerit docilissima ac obedientissima Christi discipula, perfectissime didicit ab eodem quod dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde:10 præsertim quoniam vidit illum, cujus immensam optime noverat majestatem, tam humillime ac obedienter secum et coram se quotidie conversantem, cujus exemplaritate et virtuositate ineffabiliter ædificabatur et accendebatur indesinenter.
Insuper, in Actibus Apostolorum describitur quemadmodum misso et infuso Paracleto, constituti sunt septem diaconi, et paulo ante Matthias pro Juda; multaque alia recitantur ibidem gesta. Verumtamen in toto libro illo nihil legitur prædignissima virgo Maria egisse, dixisse aut ordinasse, aut materna auctoritate ullatenus attentasse vel se intromisisse de aliquo.
O quam immensa, incomparabilis humilitas summæ et gloriosæ Mariæ! Quantum nostram confundit stultissimam damnabilissimamque superbiam! quoniam non obstante quod sumus omni fragilitate, defectuositate ac culpis repleti, gravissimisque et pene innumeris periculis circumdati, et incerti an simus electi an reprobi, an amore an odio digni; tamen11 ceteris nostris miseriis ac vitiis hanc quoque adjicimus impietatem, insaniam, perversitatem, quod extollimus ac aliis præferimus nosmetipsos, non metuentes secreta ac metuenda judicia Dei, qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam, et (ut totius magistra humilitatis fatetur) dispersit superbos mente cordis sui.1213 O vere beatissima Virginis glorificandæ humilitas, tam fecunda, tam digna et Deo Patri ita gratissima quod perdito mundo peperit Salvatorem, quod excæcatis et imperitis genuit lumen æternum et Sapientiam increatam, quod hominibus generavit Deum ac Dominum universorum, viam errantibus, veritatem deceptis, vitam mortalibus, imo et mortuis;14151617181920 quæ sua fecunditate angelicam reparavit ruinam, detentos in limbo perduxit ad gloriam!
O amabilissima ac delectabilissima virgo Maria mundissima, quam fortis et insuperabilis, quam perfecta atque immobilis fuit tua humilitas, quæ nullo præconio, nulla promotione, nulla sui honorificatione poterat flecti, aut qualicumque vanitate seu elatione aut complacentia vana pulsari! Vides Archangelum tibi apparentem, audis illum te excellentissime salutantem, te cunctis feminis præferentem, tibi incomparabiliter grandia promittentem, te Unigenitum Dei concepturam annuntiantem. Audis dicentem et tibi spondentem quod nunquam creatura rationalis neque angelica sibi dici et sponderi audivit, utputa: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.21 Quo promisso advertis te omnium creaturarum reginam ac dominam mox futuram. Nec tamen tantis præconiis, tantis prærogativis, tantis honoribus mens tua extollitur, nec ulla tangitur vanitate, sed respondes humillime:22 Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.
Hinc apte ait Bernardus: Non magnum est humilem esse in abjectione, sed magna prorsus et rara virtus est humilitas honorata. Si me miserum homuncionem, Ecclesia simulationibus meis decepta ad aliquem vel mediocrem provexit honorem, Deo nimirum hoc permittente, vel propter mea, vel propter subditorum peccata: nonne statim oblitus quis fuerim, talem me reputo, qualis ab hominibus, qui cor non vident, sum reputatus? Famæ credo, quoniam conscientiam non attendo; et tanto me æstimo sanctiorem, quo me cerno superiorem. At illa quæ Mater Dei eligebatur, humilitatem non obliviscebatur. Et rursus: O Maria dignissima, tu spiritum elationis ea humilitatis contrivisti virtute quam ita in te respexit Dominus, ut ejus merito super omnes choros angelorum te dignam duceret sublimare. Nunquam enim super omnes ordines angelorum sublimata ascendisses, nisi prius infra omnes homines humiliata descendisses. O Virgo sublimis, ad quantam altitudinem verticem tuum extendis! Certe usque ad thronum majestatis, quoniam in profundissimum misisti radices humilitatis.
Postremo, sicut in triumphanti Ecclesia unusquisque angelicorum spirituum est tanto humilior quanto sublimior, non quod superior inferiore se reputet viliorem, sed quod tanto humilius ac reverentialius se Deo subjiciat, quanto et illius majestatem et suam propriam conditionem clarius intuetur; eo modo beatissima virgo Maria, et etiam Christi anima, dicuntur fuisse humillimæ, et sub omni se homine humiliasse, quanquam agnoverint se omnium creaturarum electissimas atque dignissimas esse.
Footnotes
-
art. xxvi. ↩
-
Luc. xiv, 11. ↩
-
Luc. i, 48. ↩
-
Luc. i, 48. ↩
-
Jacob. IV, 6; ↩
-
I Petr. V, 5. ↩
-
Gen. xviii, 27. ↩
-
Luc. i, 1, 23. ↩
-
Act. vii, 5, 6. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
-
Luc. 1, 51. ↩
-
Eccli. iii, 20. ↩
-
Marc. vii, 37. ↩
-
Matth. ix, 33. ↩
-
Luc. vii, 16. ↩
-
Joann. vi, 14. ↩
-
Matth. xxi, 9; ↩
-
Luc. xix, 38. ↩
-
Luc. 1, 35. ↩
-
Ibid. 28. ↩
Chapter 86 of 118