Articulus 6
Quam plene et eminenter glorificanda et optima virgo Maria duo caritatis præcepta in hac vita implevit.
JESUS respondit: Primum omnium mandatum est, Diliges Dominum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente, et ex tota virtute;1 se- cundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Hoc primum caritatis divinæ præceptum tribus modis exponitur, et tribus modis impletur. Primo etenim ita exponitur, ut sic Deum totis corde, mente, anima et fortitudine diligamus, ut eo ac ejus spirituali amore nil amplius diligamus, nec præponamus, nec quidquam caritati contrarium admittamus. Istudque omnibus est necessarium ad salutem; et ita impletur istud præceptum a cunctis qui divina et ecclesiastica observant mandata.
Secundo exponitur, ut non solum sic Deum totis corde, mente, anima viribusque amemus, quod caritati divinæ contraria devitemus, sed ea quoque abjiciamus et relinquamus, quæ quamvis in se non exsistant illicita, tamen solent habere multa mala annexa, suntque ruinæ propinqua, et incrementum ac perfectionem caritatis divinæ solent præcipue impedire, ut sunt: uxor et ejus amplexus, temporales divitiæ, et cognati, propria quoque voluntas. Ideo Sapientia Dei Patris non jussit, sed consuluit a fidelibus ista propter Deum relinqui, quatenus Creatori purius vacent, liberius obsequantur, atque in ejus amore proficiant plenius; sicque præceptum caritatis a veris religiosis impletur, quorum non est circa communia tantum languere, sed ad perfectionem quotidie tendere.
Tertio exponitur hoc præceptum, ut totis corde, mente, anima et virtute indesinenter feramur actualiter per caritatem in Deum, secundum extremum et maximum posse nostrum: quod secundum communem cursum nequit fieri in hac vita, nec puris viatoribus exstat possibile; verum in patria a Beatis ita impletur præceptum hoc.
Porro, perfectæ illi impletioni hujus præcepti, celeberrima et incomparabilis nostra Domina ac Regina in hac vita præ cunctis puris viatoribus incomparabiliter propinquavit et excellentissime se intinxit. Imo interdum ad horam ad eam perfecte ac excellenter perducta est, dum scilicet Deum per speciem vidit: qua visione subtracta, præclarissima ac divinissima Virgo mansit ad elevatas ac fervidas Deitatis contemplationes et delectationes prorsus assiduas sive continuas maxime expedita, utpote omnino confirmata in gratia; in qua nullum impedimentum caritatis nec impeditivum incrementi aut perfectionis divini amoris habuit locum: imo divitias, delicias et honores sæculi hujus plenissime abnegavit, ab omni sensuali et carnali amore fuit prorsus immunis; sed et voluntas ejus voluntati divinæ indeviabiliter, inavertibiliter et perfecte fuit subjecta, obediens, conformata. Sicque gloriose implevit quod sanctus pater ejus David propheta et patriarcha admonuit eam in spiritu: Audi (inquiens), filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui.2
Verumtamen, quia dilectio cognitionem consequitur, et ex ea procedit ac oritur, quamdiu electissima ac dilectissima Dei Mater Maria Deum non vidit in se ipso clare per speciem, non potuit indirupte et secundum extremum suum posse instar Beatorum ferri in ipsum. Attamen, ex plenitudine gratiæ suæ, ex sua ferventissima caritate, ex assiduitate, diuturnitate et claritate contemplationum sapientiæ suæ, ex jugi suo profectu, ex illuminatione superna ac exercitatione et inflammatione interna, toties tamque perfecte, pure ac fervide ferebatur in Deum, ut menti viatrici ac puræ creaturæ a Domino adhuc peregrinanti atque in valle hac lacrimarum vianti fuit possibile. Nempe caritas ignis est, et caritas tam perfecta, tam summa et fervida non cessat assidue sursum moveri, ascendere, adspirare, ac dilecto unire amantem: quod si paululum interrumpatur, mox fortior redit ac vehementius incalescit, tanquam separationis impatiens. Sicque inter perfectionem animæ Christi comprehendentis et alios viatores perfectos ac sanctos, Maria sanctissima se habuit medio modo in contemplando ac diligendo.
Footnotes
Chapter 75 of 118