Skip to the text

Articulus 8

Quod ad originalis justitiæ perfectionem et eminentiam illustrissima virgo Maria præclarissime est perducta.

DEUS hominem fecit rectum.1 Creator omnipotens, infinite bonus et dives ac liberalis, non in puris naturalibus condidit primos nostros parentes, sed (ut docet Scriptura) originalem eis concreavit justitiam, per quam caro per omnia prompte obediens erat spiritui, sensitiva pars rationi, ratio atque voluntas Deo. Nec consurgebat in carne aut sensitiva parte aliquis motus rationi contrarius, nec ulla pœnalitas, quamdiu ratio mansit Creatori subjecta, ac voluntas divino præcepto.2 Estque probabilis multorum opinio, quod in gratia quoque gratum faciente virtutibusque et donis ei annexis producti fuerunt homines protoplasti.

Quum itaque in electissima Dei, gloriosa Maria, ex nimia gratiæ præventione caro adversus spiritum nunquam concupierit, nec motus culpabilis in ea surrexerit, nec sensitiva pars fuerit rationi in ea unquam renitens, ipsaque ratio ac voluntas in eadem fuerint Deo plenarie inavertibiliterque subjectæ atque promptissime obedientes;3 constat quam eminenter ad originalis justitiæ conformitatem pervenerit. Et quamvis in excellentissima Virgine incomparabiliterque amanda Maria dulcissima fuerunt pœna, labor, fatigatio, mœror, timor, afflictio, quæ in primis parentibus ante lapsum esse nequibant; nihilo minus Deifera Virgo indesinenti profectu ad tantam celeriter pervenit perfectionem eminentiamque virtutum moralium, intellectualium, theologicarum, atque donorum ac fructuum, quod in his primos parentes vehementer transcendit, etiam quantum ad actus illorum: et ita non solum ad originalem illam innocentiam justitiamque conscendit, verum etiam virtuositatem, excellentiam ac confirmationem in bono multo sublimiorem sortita est, in tantum quod nec peccare valebat. O incomparabilis et unica Virgo, quæ innocentiæ vestem tam immunem servavit, imo quotidie omnique hora puriorem, splendidiorem ac cœliformiorem exhibuit Deo !

Footnotes

  1. Eccle. vii, 30. ↩

  2. Ephes. iv, 24. ↩

  3. Galat. v, 17. ↩

Chapter 77 of 118