Skip to the text

Articulus 28

Utrum præstantissima virgo Maria cetera quoque evangelicæ legis acceperit sacramenta; et specialiter an confitebatur.

ESTO in illis quasi unus ex ipsis.1 Totius humilitatis magistra et perfectissima Christi discipula, Filii sui vestigia perfectissime est secuta, in tantum ut propter motiva in præcedenti articulo tacta, dicatur sacramentum Pœnitentiæ non vitasse, sed confessa fuisse, præsertim Joanni apostolo, cui fuit commissa, quando poterat opportune habere ejus præsentiam, alias Jacobo Jerosolymorum episcopo, aut forsan beatissimo Petro omnium summo: non quod directe dixerit se peccasse, sed gratiis ac beneficiis Dei ex se incarnati non esse plenarie gratam, nec condignas grates rependere posse Deo, nec Deum ut dignus exstat, diligere. Et ita se habuit potius per modum pœnitentis et confitentis, quam vere pœnitens aut confitens fuerit, prout pœnitere est peccata deflere, et de propriis culpis dolere. Sacramentum vero Ordinis femineo non convenit sexui. Confirmationis autem sacramentum magis potuit ei competere, quod baptizatis datur ad robur, ad exercitia christianæ militiæ : in qua ipsa strenuissima fuit, caput hostis victoriosissime conterens, omnemque aciem vitiorum atque tentationum promptissime et invictissime prorsus expugnans et vincens. De sacramento etiam Matrimonii non remanet quæstio. An vero sacramentum Extremæ Unctionis acceperit, magis ambigitur, quoniam sine dolore migravit, quum unctio illa sit infirmantibus constituta. Porro sacramentum Eucharistiæ creditur indubie suscepisse.

Hinc scribit Albertus : Dicimus beatissimam Virginem accepisse omnia Ecclesiæ sacramenta quæ tempore suo omnibus hominibus fuerunt generaliter instituta, et promulgata omnibus observanda :2 ob majorem sui ipsius humiliationem, ob scandali evitationem, ob præcepti impletionem, ob meritorum supererogationem ; ob hæreticorum confutationem dicentium eam angelum esse, non hominem ; ob perfectorum instructionem, quatenus qui sanctus est, sanctificetur adhuc ;3 atque ob peccatorum redargutionem. Suscepit ergo per Baptismum, impressionem characteris, exercitationem virtutum, augmentum in meritis. In sacramento Confirmationis accepit alterius impressionem characteris, ampliorem meritorum augmentationem, perfectiorem quoque virtutum exercitationem et declarationem. In Sacramento altaris recepit commemorationem dominicæ passionis, exercitationem actualis devotionis, et consolationem de corporali absentia Salvatoris. De sacramento Pœnitentiæ accepit gratiam in excellentia æquipollenti, videlicet : pro contritione, conservationem innocentiæ ; pro confessione, gratiarum actionem ; pro satisfactione, supererogationem. At vero si Extremam Unctionem suscepit, in ea completæ victoriæ præteritæ et plenæ gloriæ futuræ significationem percepit ; ac loco remissionis venialium, totius doloris mortis immunitatem ; pro infirmitatis alleviatione, totius sui corporis glorificationem. Hæc Albertus.

Footnotes

  1. Eccl. III, 1. ↩

  2. Mariale, q. xliii. ↩

  3. Apoc. xxii, ii. ↩

Chapter 97 of 118