Skip to the text

Articulus 26

Cur Christus sapientia Patris voluit suam dilectissimam Matrem passioni suæ esse præsentem.

EXEAMUS ad Christum extra castra, improperium ejus portantes.1 Mirum videri potest cur Dominus et Salvator, sine cujus providentia nil fit, sine cujus nutu nec folium arboris cadit, voluit innocentissimam atque piissimam Matrem suam suæ adesse passioni, tamque gravissima afflictione torqueri.

Ad quod arbitror respondendum, quod non absque sublimi consilio, nec sine multiplici ac rationabilissima causa, id voluit ac permisit. Primo, quoniam præstantissimam suam Genitricem voluit nostræ salutis esse cooperatricem præcipuam. Ideo voluit ut sua fidelissima compassione, vehementissima ac materna, mereretur copiose exaudiri pro multis, et illis obtinere fructum dominicæ passionis qui eidem passioni sunt facti ingrati. Et item, ut incomparabilis Domina suam caritatem, fidelitatem, constantiam, imo et fidem ad Filium suum monstraret, adsistendo et condolendo ei usque in finem. Insuper, ut per hæc felicissima Mater sibi ipsi inæstimabilem gloriam ac coronam promereretur: quia, ut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus. Ideo, sicut amantissima ac præclarissima virgo Maria præ cunctis incomparabiliter ac acerbissime Filio patienti est compassa, sic ei præ omnibus est beatissime atque dulcissime conglorificata, et in omni felicitate simillima.2 Amplius, ut nos jugiter compatiamur, non solum Christo patienti, sed et Matri compatienti, ac per hoc plenius mereamur, ac per Matrem accessum habeamus ad Filium.

Hinc scribit Albertus: Ut Christus suæ Matri daret præmium, voluit ei communicare passionis meritum; et ut ipsam participem faceret beneficii redemptionis, participem esse voluit et pœnæ passionis: quatenus sicut fuit adjutrix Redemptoris per compassionem, ita mater fieret omnium per recreationem; et sicut totus mundus Deo obligatur ob passionem ejus, ita et beatissimæ Dominæ omnium obligaretur ob ejus compassionem.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 13. ↩

  2. Rom. vii, 17; Il Tim. ii, 12. ↩

Chapter 95 of 118