Articulus 4
De naturali dilectione Mariæ illustrissimæ ad Filium suum unigenitum, secundum naturam ejus assumptam.
ORDINAVIT in me caritatem. Quamvis ordinatissima et sapientissima virgo Maria Unigenitum suum secundum quod Deus est, incomparabiliter plus dilexit quam secundum quod homo, nihilo minus ipsum secundum naturam assumptam, naturali amore vehementissime diligebat. Primo, quoniam filius suus sic erat. Porro amor materni cordis ad filium, præsertim ad unigenitum, intensus est et vehemens valde: quod et in matre vidua solet potissime ita esse. Propter quod David Jonathan deflens, locutus est: Sicut mater unicum amat filium suum, ita te diligebam.1 Denique amor iste tanto est plenior, et tanto de die in diem fit major, quo filius in omnibus voluntati parentis magis concordat et placet consolatoriusque consistit. Certum est autem voluntatem Jesu Christi et omnem conversationem ipsius, voluntati suæ Matris in cunctis concordantissimam placentissimamque fuisse, atque in multis consolatoriam valde; in aliquibus equidem tristitiam habuit bonam, actione dilectissimi Filii sui: ut dum ea ignorante in Jerusalem mansit, duodecim factus annorum;2 et dum vidit eum a Scribis et Pharisæis observari, irrideri ac blasphemari. Et breviter, inter Matrem illam purissimam Filiumque sanctissimum ardentissima fuit etiam naturalis dilectio: qui nunquam se invicem in aliquo offenderunt, et quorum uterque scivit et experiebatur se ab alio summe ac sincerissime diligi.
Præterea, quo parens et proles in complexione exstant similiores, eo est inter ipsos dilectio naturalis ferventior. Certumque est ex declaratis in primo libello, quod post Christum excellentissimæ et optimæ complexionis consistentem, electissima Virgo fuit complexionis nobilissimæ atque tenerrimæ, et complexioni Filii sui simillimæ:3 ideo et ex hac parte ad se invicem naturaliter maxime afficiebantur. Insuper, quo aliqui sunt magis conformes in moribus, eo sunt invicem cariores. Et constat quod præ cunctis hominibus, Deus incarnatus et irreprehensibilis ac morigeratissima Mater ejus fuerunt in omni probitate morum sublimi: quippe in quibus solis nunquam aliquid fuit morum honestati contrarium.
Amplius, in quibus est natura vivacior, et affectiva vis naturaliter major ac melior, in eisdem est major dilectio naturalis ac mutua; nec dubium quin in Christo ac Matre ejus virginea fuerit natura vivacissima ac recentissima, affectiva quoque vis fortissima et aptissime prorsus disposita: ideo sine dubio fuit dilectio naturalis maxima inter eos.
Adhuc autem, quo pia mater conspicit prolem suam esse indolis melioris, et sapientiorem ac pulchriorem sibique magis obedientem, eo validius ad ipsam afficitur. Et manifestum quod felicissima virgo Maria certissime novit unicum Filium suum in omnibus his, etiam secundum naturam assumptam, excellentissimum esse: de quo noverat scriptum et vidit impletum illud Psalmistæ, Speciosus forma præ filiis hominum;4 quem et secundum superiorem suæ animæ partem cognovit esse comprehensorem. Hinc et naturali dilectione vehementissime eum dilexit secundum naturam qua et filius ejus erat. Nec ambiguum quin et deitatem naturali dilexit amore etiam amplius quam se ipsam: præsertim quoniam omnis naturalis sua dilectio fuit caritate et supernaturali amore perfecte jugiterque formata.
Rursus, quum parens naturaliter appetat prolis suæ profectum, prosperitatem et promotionem, beatissima Virgo tanto ferventius Filium suum dilexit quanto ad majora eum noverat provehendum, sive secundum exsistentiam, aut certe secundum manifestationem. Noverat autem eum, qui secum in tanta humilitate paupertateque vixit, toto orbe terrarum pro vero Deo, quod erat, esse colendum, et corpore ac inferioribus viribus glorificandum, vivos et mortuos judicaturum, atque in tota militanti ac triumphanti Ecclesia regnaturum.
Insuper, cernimus quod dum sublimis cum inferiori persona proba et discreta familiarius atque dignantius conversatur, eo inferior in amore superioris illius cordialius inflammatur. Idcirco Maria prorsus humillima, probissima, discretissima, in suis oculis minima, attendens Filium Altissimi et coaltissimum Deo Patri secum tam superhumillime, familiarissime, dignantissime conversantem, in amore ipsius ineffabiliter crevit, inæstimabiliterque incaluit.
Præterea, in omni naturali perfectione
Deus homo et Mater ejus dignissima omnibus præfulserunt. Quanta autem et quam vere miranda, fortis ac singularis dilectio etiam naturalis fuerit inter Amelium et Amicum, narrat eorum Legenda : et tamen inter Christum et ejus incomparabilem Genitricem dilectio naturalis exstitit major ac fortior. Postremo, quantum primi parentes dilexerunt innocentem Abel, Abraham ipsum Isaac, Jacob filium suum Joseph, Davidque Jonathan, sacra docet Scriptura. Verumtamen illorum omnium mutuam dilectionem indicibiliter vicit mutua dilectio naturalis Christi ac Matris suæ mundissimæ. Quorum tamen mutua caritas supernaturalis infusa, multum omnino major fuit ac fortior :56 quam et naturalis illa dilectio mutua vehementissime fovit, auxit, perfecit in benedictissima Virgine quantum ad actum. Porro caritas animæ Christi a sua infusione fuit æque perfecta, nec crevit nisi quantum ad manifestationem et opera.
Footnotes
Chapter 73 of 118