Articulus 2
De perfectione et excellentia spei in deiformi et serenissima virgine Maria.
SPERA in Deo tuo semper.1 Spes definitur esse certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex gratia Dei meritisque sperantis proveniens: quæ descriptio datur de spe formata, id est virtuosis actibus decorata, atque de actu hujusmodi spei. Porro spes quæ virtus theologica et habitus vocatur infusus, sic potest describi: Spes est virtus per quam certitudinaliter præstolamur æternam salutem, ex pietate Dei et propriis meritis. Nempe futuram felicitatem sine meritoriis actibus consequi velle aut putare se posse acquirere, stultitia est et præsumptio.
Itaque spes duobus innititur, utputa pietati et gratiæ primo ac principaliter, deinde meritis. Et ex primo horum duorum spes certitudinem habet: certum est namque, quod ex parte divinæ misericordiæ non erit defectus nostræ salutis. Sed ex secundo spes timorem habet annexum: primo, quoniam sine revelatione cognoscere non valemus quod spem habeamus formatam, quæ sine caritate formata consistere nequit, quum sine caritate nil meritorium censeatur; secundo, quia etsi vel probabiliter vel certitudinaliter nobis constet quod caritas et meritum vitæ æternæ in nobis sint, ignoramus tamen an in caritate et meritis veræ salutis simus finaliter permansuri ac morituri, nisi de hoc quoque desuper certificemur. Propter hoc hortatur Apostolus:2 Qui stat, videat ne cadat. Itaque certitudo spei nostræ conditionalis esse asseritur, utputa quod salvabimur, si in caritate et actibus virtuosis manserimus. Est quoque certitudo spei nostræ conjecturalis atque probabilis, non absoluta: siquidem ex eisdem signis quibus probabiliter scire valemus nos esse in caritate, etiam agnoscere possumus quod spem formatam et opera meritoria habeamus.
Porro Apostoli, præsertim post receptionem primitiarum Spiritus Sancti, certi erant se esse ac perseverare debere in caritate, imo et in militanti Ecclesia esse præcipuos, in triumphanti quoque Ecclesia proportionaliter tales futuros. Hinc de eminentia dignitatis et meriti ac præmii Apostolorum, multa in Apocalypsi Joannes scribit apostolus. In quorum item persona loquitur Paulus:3 Certus sum quia neque mors, neque vita, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.4 Quamvis autem Apostoli et alii quidam Sancti ista de se ex speciali gratia et gratiosa revelatione noverunt, non tamen oportet putare quod certitudinaliter noverunt se omnibus illis magis electos ac sanctiores quibus revera electiores et sanctiores fuerunt. Sicque quamvis felix archiapostolus Petrus certissime se ceteris Apostolis in ecclesiastica potestate novit majorem, non tamen oportet fateri quod scivit quibus Apostolis fuit electior et sanctior gloriosiorque futurus in cœlis, quamvis probabiliter forsan scivit quibusdam illorum se sanctiorem et electiorem consistere. At vero gloriosissima et unica virgo Maria, ex specialissima revelatione et gratia certissime scivit se electissimam esse atque sanctissimam omnium hominum post Unigenitum suum, et super universos angelorum ordines exaltandam, ex hoc quod scivit se esse Matrem veri adorandique Dei, et præ omni pura creatura in esse creato subsistente electam. Ideo certitudo spei suæ fuit absoluta et maxima, summe quoque consolatoria et jucunda, quia certissime noverat se ad tam summam et ineffabilem beatitudinem perducendam. Etenim illud Apostoli, Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei, ipsa potissime et jucundissime dicere potuit, utpote tam certificata de his, veraque genitrix fontis totius salutis ac omnium Salvatoris.5
Denique, quum spes ex gratia meritisque procedat, sicut gratia Dei et merita copiosa in Maria dulcissima incomparabiliter abundabant, et sicut ipsa hoc certissime noverat; sic plane spes ejus incomparabiliter magna, perfecta, certa et consolatoria exstitit. Quemadmodum etiam claritas suæ notitiæ fuit ineffabiliter superior cognitione fidei secundum cursum communem, sic certitudo suæ exspectationis proportionaliter exstitit major certitudine exspectationis spei in viatoribus ceteris.
Præterea, spes pietati divinæ præsertim innititur; et quanto quis propriam defectuositatem et insufficientiam clarius noscit, atque immensitatem misericordiæ Dei limpidius contemplatur, eo plus confugit ad Deum, et ab omni propriarum virium præsumptione recedit. Itaque, sicut utriusque istius saluberrima ac limpidissima agnitio excellentissimæ Virgini cum incomparabili eminentia est collata, sic ipsa perfectissimam habuit spem in Deo, et in ipso totam suam firmissime immobiliterque fixit fiduciam : cui et tanquam principali causæ cuncta sua attribuit merita, et refluxit pure in omnium fontem bonorum.
Amplius, multa sunt quæ pariunt, augent et conservant confidentiam unius in alio, utputa : certitudo bonitatis et constantiæ ejus in quo quis confidit, experimentalis quoque familiaritas illius ad se, et experientia caritatis, communicatio beneficiorum et degustatio suavitatis ipsius. In quibus omnibus celeberrima ac divinissima virgo Maria circa Deum altissimum maxime abundavit. Nempe (ut patuit) Dei et proprietatum ipsius profundissima exstitit contemplatrix. Familiarissima quoque exstitit ei, utpote ex se nato Unigenito suo ;6 ac Deo Patri, tanquam suo comparentali ; atque Spiritui Sancto, tanquam suæ mentis inhabitatori suavissimo incessanti. Conformiter caritatem Dei ad se fuit eminentissime et frequentissime prorsus experta : quippe cui se ille tam propinquissime ac dignantissime counivit, in tantum ut fieret filius ejus. Sic et beneficia ejus munificentissime scivit se accedisse, et abundantissime degustavit quam dulcis sit Dominus, quam infinita sit magnitudo et copia dulcedinis ejus.78 Idcirco ex omnibus his habuit spem superperfectam et superplenam in Deo.
Nihilo minus cum summa reverentia habuit se ad illum ; nec familiaritas illa peperit contemptum aut parvipensionem, seu reverentiæ detrimentum : imo auxit dilectionem, admirationem, humilitatem et venerationem ad majestatem et pietatem illius immensam, qui tam familiariter ac dignanter habuit se ad ipsam. Hinc, quum in nuptiis dixisset dilecto, Vinum non habent ; et ille quasi durius respondisset, Quid mihi et tibi, mulier ? ipsa nihilo minus certa de Filii bonitate, quod indubitanter suam impleret petitionem, dixit ministris : Quodcumque dixerit vobis facite.9 Etenim, si sancto Job dicere licuit, Etiamsi occiderit me, in eo sperabo : quanto magis mitissima Christifera Virgo in omni eventu immobiliter confidebat in illo ?10
Footnotes
Chapter 71 of 118