Skip to the text

Articulus 13

De misericordia et pietate gloriosæ Mariæ.

AB infantia mea crevit mecum miseratio. Misericordia virtus est qua proximis condolemus in eorum miseriis, et pro posse subvenimus eisdem.1 Hæc virtus

Insuper, pietas ex bonitate emanat: bonum namque est sui ipsius communicativum ac diffusivum. Ideo, sicut Fons infinitæ et incomprehensibilis bonitatis suam dilectissimam Matrem suæ immensæ bonitatis liberalissima participatione replevit, ita deiformi pietate replevit eamdem. Ideo prorsus piissima est. Et sicut Deo essentialiter et incircumscriptibiliter bono ac pio proprium est misereri semper et parcere, quoniam ex se ipso id convenit ipsi, irasci vero et ulcisci, punire, damnare, ex aliorum perversitate; sic præstantissimæ Virgini, misereri, subvenire, indulgere ac parcere proprium est. Implevit equidem excellenter quod hortatur Apostolus: Imitatores Dei estote sicut filii carissimi.2 Sicque ipsa tanquam filia vere carissima imitata est Deum in ista proprietate dignissima, in omni pietate et misericordia.

Denique, Deo majestatis immensæ nihil similius, nihil propinquius quam electissima Mater ejus Maria. Idcirco in pietate et misericordia est Deo incomparabiliter præ cunctis conformior. Et sicut unicuique connaturale ac delectabile est facere illud quod ipsi est proprium, et ad quod connatam sive ingenitam habet inclinationem; sic serenissimæ et optimæ Matri virgineæ connaturale atque jucundum est miseris subvenire, pauperrimis condolere, misericordiam cunctis ad se confugientibus exhibere.

Præterea, sapientissimus Deus unicuique infundit ac tribuit dona per quæ exstat idoneus ad exsequendum suum officium, ad quod est divinitus ordinatus ac institutus: si enim natura non deficit in necessariis, multo utique minus gratia. Benedictam vero sincerissimamque Mariam omnipotens Deus ab æterno elegit in matrem et advocatam, in custodem et mediatricem universorum fidelium ac totius Ecclesiæ. Matrem vero et advocatam, custoditricem ac mediatricem pietas et misericordia potissime decent, et tanto copiosiores quanto majora sunt miserorum pericula, quo major indigentia, quo plures egeni ac miseri. Idcirco Mariam dignissimam tam innumerabilium millium miserorum, imo miserrimorum ac indigentissimorum matrem et advocatam, oportet esse omnifarie misericordissimam atque piissimam: præsertim quum miseri et exsules isti, quorum divinitus constituta est mater et advocata, sint gravissimis et ineffabilibus, irrecuperabilibus ac æternis periculis perpetuæ damnationis expositi, atrocissimis, fortissimis et versutissimis inimicis circumdati, omni fragilitate, inopia, calamitate repleti. Hæc ergo pericula clementissima et sapientissima illa Maria clarissime ac diligentissime intuens, multo plus quam ipsimet miseri, vehementissime condolet eis, et paratissima est misereri, auxiliari, et usque in finem adstare et adjuvare.

Insuper, servo ingrato, duro, immisericordi, Dominus in Evangelio loquitur: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:3 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego misertus sum tui? Quo constat unumquemque tanto misericordiorem esse debere, quanto majorem desuper misericordiam est sortitus. Piissima autem virgo Maria, præ omni creata persona summam et incomparabilem prorsusque ineffabilem misericordiam et pietatem est consecuta, utpote abundantissima benedictione divinæ dulcedinis omnino præventa, in utero sanctificata ac Spiritu Sancto repleta, deinde ab omni culpa etiam veniali misericordissime præservata, mater sui Creatoris ac Salvatoris effecta, ad incomparabilem gratiæ ac gloriæ excellentiam plenitudinemque perducta. Nec misericordia Dei solum consistit in remissione culparum, sed etiam in largitione præventioneque gratiarum.4

Adhuc autem, unumquodque contrahere solet proprietates et qualitates ejus cui magis unitur, et quod propinquius ei conjungitur, et quod infra ipsum continetur, commoratur ac diuturne quiescit. Nonne ergo venerandissima virgo Maria in viscera misericordiæ ac pietatis pene tota conversa est, omnique pietate et misericordia exuberantissime et supereffluentissime est repleta, quæ Fonti totius pietatis et misericordiæ tam propinquissime ac familiarissime est unita, quæ illum vere concepit, atque ex se incarnatum, intra se tot mensibus bajulavit, ac natum ex se tot annis contrectavit, fovit, cohabitantemque habuit? Quanto pietatis odore inde perfusa est! quanta misericordiæ largitate ex illo impleta est! quanta totius benignitatis affluentia est inde respersa! Si quis ad horulam teneat in manu herbam fragrantem aut odoriferum pomum, nonne manus ejus hinc contrahit odorem suavem? Imo et rebus illis amotis, adhuc manet in manu odoris suavitas. Quanto magis divinissima virgo Maria ex tam familiari et intima conjunctione cum illo qui substantialiter et interminabiliter pius misericorsque consistit, in suavissimum totius pietatis ac misericordiæ affectum commutata censetur? Et vere piissima perhibetur, in tantum ut rite Mater gratiæ, Regina misericordiæ, Imperatrix clementiæ nuncupetur: quam Trinitas Deus in regni sui sumpsit consortem, et regno justitiæ sibi ipsi retento, regnum misericordiæ illi commisit; nec illos condemnat qui ad thronum confugiunt misericordiæ piissimæ Matris, cujus meritis et precibus nil decrevit esse negandum.

Postremo, propter miseros sublevandos, tanta gratiæ plenitudo est glorificandæ Mariæ tam misericordissime condonata. Decentissimum ergo est ut de plenitudine misericordiæ suæ communicet miseris, præsertim quum et princeps Apostolorum dicat: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Tactum est quoque, et certum, quod felicissima virgo Maria quanto plus cupit fructum passionis et sanguinis Filii sui, tanto paratior est miseris subvenire quousque salventur.

Insuper, ad præsidentes et principes, ad reges et imperatores misericordia spectat potissime, quemadmodum Salomon loquitur :5 Firmatur clementia thronus regis. In cujus rei signum, rex apum caret aculeo. Tullius quoque in laudibus Julii imperatoris ait : Nulla te virtus tam commendabilem reddit ut pietas tua. Unde et Assuerus rex : Quum plurimis (inquit) gentibus imperarem, volui nequaquam magnitudine abuti potentiæ, sed clementia et lenitate gubernare subjectos.6 Hinc, quo major, latior ac universalior est auctoritas et potestas, regnum ac dominatio beatissimæ Deiferæ Matris, quæ jure maternitatis Dei, et quia comparentalis est Patri æterno, verissime creditur, est et vocatur angelorum et hominum Imperatrix, Regina cœli, Domina mundi, tanto plenior et exuberantior est pietas ac misericordia ejus. Postremo, sexum femineum præcipue decent dulcor clementiæ ac lenitas pietatis ; et quanto persona sexus hujusmodi major est atque potentior, tanto eam esse magis piam condecet et clementem.

Footnotes

  1. Job xxxi, 18. ↩

  2. Ephes. v, 1. ↩

  3. Matth. XVIII, 32, 33. ↩

  4. I Petr. IV. 10. art. V, VU. ↩

  5. Proe. xx, 28. ↩

  6. Esther xiii, 2. ↩

Chapter 82 of 118