Skip to the text

Articulus 18

De obedientia, diligentia, ac quotidiano, imo assiduo incessabilique profectu sapientissimæ ac deiformis Mariæ.

QUÆ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.1 Obedientiam in tantum commendat Scriptura, ut Deus omnipotens supra omnem legem, naturam ordinemque consistens, obedientibus sibi obedire dicatur: quia quo quis divinæ voluntatis imperio suam voluntatem integrius promptiusque subjecerit, eo voluntati illius ac precibus citius ac copiosius acquiescit Altissimus, ita ut per modum obedientis se habere cernatur. Hinc scriptum est in libro

Josue : Dixit Josue Domino, Sol, contra Gabaon ne movearis ; stetitque sol in medio cœli, et non festinavit occumbere spatio unius diei, obediente Deo voci hominis. Siquidem Josue ille fuit Deo eminenter ac perfecte obediens, quemadmodum in ipsius libro legitur :23 Non præterivit Josue de universis mandatis Domini ne unum quidem verbum.

Verumtamen, sicut in ceteris virtutibus, ita in sancta obedientia, electissima ac singularissima virgo Maria ipsum Josue incomparabiliter vicit, præceptaque caritatis præ cunctis præclarissime adimplevit, et conformiter reliquarum præcepta virtutum tam plenissime, devotissime, ferventissime atque humillime consummavit, ac se totam Creatori tam integerrime subdidit, quod Deus adorandus præ nimia complacentia sua ad ipsam descendit in eam, et habitavit in medio uteri virginei ejus, factus homo ex ea, et vere nascens ex ipsa. Sicque in propria persona subjecit se illi ut Matri dignissimæ, prorsus carissimæ : et ita, juxta desiderium felicissimæ Matris, non sol, sed solis creator, Sol sapientiæ atque justitiæ, stetit in medio cœli, id est militantis Ecclesiæ, quæ in Evangelio et Apocalypsi ubertim regnum cœlorum vocatur; ac ipsa volente, descendit cum ea, et fuit subditus ei. Denique, cum Filio dicere potuit excellenter : Quæ placita sunt Deo Patri, facio semper.4 Omni etenim actu suo, motu ac passione Deum honoravit, promeruit et profecit ; sicque inclyte adimplevit illud Psalmi : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.5

Jure ac merito tibi, o præstantissima ac speciosissima Domina, subjicitur ac obedit omnis creatura, cœlestis, terrestris, ac intermedia, quoniam omnium conditor Deus tibi ut Matri fuit subjectus. Evangelica quoque consilia, o sponsa Dei carissima, gratiose implesti.6789 Hinc in Revelationibus S. Brigittæ, serenissima ac honestissima virgo Maria ait ad illam : A principio, quum audirem et intelligerem Deum esse, semper sollicita et timorata fui de salute et observantia mea. Quum autem plenius audissem ipsum Deum esse creatorem meum et judicem omnium actuum meorum, intime eum dilexi, omnique hora timui et cogitavi ne eum verbo aut facto offenderem.10 Deinde, quum audissem eum dedisse legem et præcepta populo Israel, atque cum eis tot et tanta mirabilia perpetrasse, proposui firmiter in animo meo, nihil nisi ipsum diligere, et amara mihi erant mundana omnia vehementer. Post hæc, audito quod nasciturus esset de virgine et redempturus genus humanum, tanta circa eum fui caritate affecta, quod nihil nisi Deum cogitavi aut volui. Ego me elongavi, quantum potui, a præsentia atque colloquiis parentum et amicorum. Omnia quoque quæ habere potui, indigentibus dedi, nihil nisi victum tenuem et vestitum mihi reservans ; et nulla mihi nisi Deus complacuerunt, cui omnem voluntatem meam commisi ac subdidi ; et novis quotidie inflammabar æstibus desideriisque amoris. — Hinc constat quod summa et optima virgo Maria fuit filiali amore repleta.

Footnotes

  1. Eccli. 11, 22. ↩

  2. Josue x, 12-14. ↩

  3. Josue xi, 15. ↩

  4. Joann. viii, 29. ↩

  5. Ps. i, 2. ↩

  6. Ephes. ii, 16. ↩

  7. Matth. xm; xviii, 23; etc.; ↩

  8. Apoc. i, 6; v, 10; xii, 10; etc. ↩

  9. Luc. ii, 51. ↩

  10. lib. II, art. III, XX, XXVI; lib. III, art. I et s. ↩

Chapter 87 of 118