Articulus 23
De perpetua virginitate Mariæ sanctissimæ, et de immunitate ejus ab omni peccato.
INCORRUPTIO facit esse proximum Deo. Æternum et invariabile Verbum, Unigenitum summi Patris, decuit de integerrima virgine nasci.1 Et sicut habuit Patrem sine matre in cœlis, sic congruentissimum fuit eum habere matrem sine patre in terris; nec decuit Unigenitum Dei duos habere patres immediatos.
Rursus, quemadmodum purissima est generatio ejus æterna, sic et purissimam, quantum possibile erat, oportuit esse ejus generationem temporalem ac maternalem. Filium quoque Dei tam excellentem ac Patri æterno æqualem, specialis, imo et singularissima ex virgine pura nativitas condecebat. Nec condecens erat Matrem tanti Filii postmodum generationi vacare carnali. Ideo, sicut per omnipotentiam deitatis Christus surrexit de clauso sepulcro, ita eadem virtute processit ex clauso Virginis utero, tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Nec comparentalem Deo Patri et singularem ac unicam sponsam ipsius licuit unquam, præsertim post Verbi in se incarnationem, viro misceri.
Conformiter, nullatenus decuit Matrem Dei ulla unquam culpa fuscari, et eam per quam ceteri sunt salvati, et per quam corrupti ac perditi et peccato obnoxii, sunt redintegrati, recuperati, purgati, decuit ulli unquam corruptioni, perditioni ac culpæ quantumlibet modicæ subjacere, nec Deo in aliquo displicere, sed potius, sicut præhabitum est, tanta puritate pollere, ut sub Deo major non possit intelligi.2
Hinc impiissimi, miserrimi ac odibilissimi hæretici, Ebion, Cerinthus, Helvidius, his contradicentes, æternaliter sunt confusi, damnati et reprobati. Absit, absit, ut in amantissima ac spiritualissima et divinissima Dei sponsa ac Matre dicatur unquam carnalis libido fuisse, aut sensualitatis motio ulla: imo hoc ipsum in sui Filii dedecus redundasset.
Præterea, si his objiciatur, quod Augustinus dicit eam in passione sui Filii dubitasse: nempe in Quæstionibus novi et veteris Testamenti, exponens illud Lucæ secundo, Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ait per gladium illum dubitationem Mariæ intelligi qua in morte Christi quodam dubitavit stupore.3 Cui videtur consonare quod dicit Basilius: Beatissima Virgo adsistens cruci, et adspiciens singula post Gabrielis testimonium, post ineffabilem divinæ conceptionis notitiam, post ingentem miraculorum ostensionem, animo fluctuabat: ex una scilicet parte videns eum pati abjecta, et ex alia parte considerans ejus mirifica. Respondendum, quod sapientissima et constantissima Virgo, quæ et Filii sui passionem passionisque modum clare ac distincte præcognovit magis quam David, Isaias, Daniel, aut aliquis Prophetarum, in passione ipsius nullatenus dubitavit, imo fidelissima mansit. Ideo verba Augustini et Basilii exponuntur non de dubitatione infidelitatis, sed admirationis naturalisque pietatis, qua quis de veritate aliqua omnino certissimus miratur, et per modum dubitantis stupet seu discutit qualiter res possit se ita habere, dum videt ea illi accidere quæ videntur ei maxime disconvenire : quemadmodum innocentissimo atque altissimo Filio Dei tam acerbissima et ignominiosissima passio minime competebat et maxime disconveniebat per respectum ad ejus dignitatem, innocentiam, virtutes ac merita.
Footnotes
Chapter 92 of 118