Skip to the text

Articulus 25

An gloriosa et benedicta virgo Maria, Filio suo in cruce pendente, habuit gaudium ex consideratione fructus dominicæ passionis.

PONE me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.1 Quæstio ista est, utrum Christo patiente, beatissima Virgo simul habuit dolorem compassionis et gaudium congratulationis, quemadmodum ipsemet Christus tunc habuit summum gaudium maximumque dolorem.

Et videtur quod non : quoniam sacratissima Virgo fuit tunc tota absorpta dolore, nec videtur tunc actualiter considerasse fructum passionis Filii sui. Nam anima circa unum vehementissime intenta, ab aliorum consideratione impeditur, motus quoque majores expellunt impediuntque minores. Insuper, dolor et gaudium videntur contrariari, nec simul posse eidem inesse. Præterea, gaudium causatur ex apprehensione boni convenientis et unione potentiæ ad objectum conveniens; dolor vero seu tristitia, ex apprehensione perceptioneque mali et unione cum illo. Non autem videtur possibile animam simul ad diversa converti tanquam ad terminos. — Sed oppositum hujus apparet : quoniam Virgo dignissima fuit sapientissima et contemplatrix illuminatissima mysteriorum Filii sui; et optime scivit quod passio ejus esset Dei Patris maxime honorativa, atque totius humani generis redemptiva. Quum ergo ipsa felicissima Maria fuerit in amore Dei et proximorum summe perfecta, ac maxime zelans et cupiens Dei honorem et proximorum redemptionem, quorum utrumque agnovit per sui passionem Filii procurari; ergo de Filii sui passione ut tam fructuosa, summe gaudebat secundum superiorem suæ animæ partem.

Circa hujus dubii solutionem, pensandum quod passionem Christi debemus multipliciter considerare. Primo, ad recolendum, ne tanti beneficii simus immemores : quoniam maxima pars ingratiudinis est beneficii impensi oblivio. Secundo, ad compatiendum, in quantum innocentissimus Dei Agnus tot et tanta absque suo toleravit demerito. Tertio, ad imitandum Christi vestigia :2 ut crucifigamus corpora nostra cum vitiis et concupiscentiis; et caritatem, pietatem, patientiam, fortitudinem, mansuetudinem, ceterasque virtutes quas Christus in sua passione nobis ostendit ac docuit, imitemur. Quarto, ad gratulandum, in quantum passio Christi fuit tam fructuosa. Quinto, ad admirandum quod Unigenitus Dei tot ac tanta pro nostra sustinuit redemptione. Sexto, ad regratiandum de beneficiis tantis. Septimo, ad inflammandum : ut ex consideratione passionis dominicæ, et caritate ac fructibus ejus, divino accendamur amore. Octavo, ad contemplandum : quia in Christi passione possumus et debemus Dei Patris, imo et supergloriosissimæ Trinitatis, sapientiam, misericordiam atque justitiam contemplari, imo et caritatem ejus ad genus humanum. Juxta hunc modum opinati sunt aliqui, quod serenissima virgo Maria, durante passione Filii sui, non solum vehementissime doluit atque condoluit de passione illa, in quantum fuit ita læsiva et afflictiva, sed etiam vehementissime gloriabatur, in quantum passio illa fuit tam saluberrima ac fructuosissima, ut est tactum.

De hoc sic scribit Albertus : Hoc privilegium quod est communicatio passionis Christi, duo importat.3 Primum est actualis fides crucifixi Dei et hominis; secundum est per se passio ex compassione patientis. Et fuit quadruplex diversitas respectu dominicæ passionis. Quidam enim nec habebant fidem, nec compassionem : ut crucifixores et eis consentientes, blasphemantes ac irridentes. Quidam habebant compassionem, non fidem : sicut Apostoli, et mulieres quibus Dominus dixit :4 Filiæ Jerusalem, nolite flere super me. Quidam habebant fidei cognitionem, sed non compassionem : ut angeli et alii extra statum viæ positi, et latro electus, qui habuit fidem, sed non compassionem per se, quia circumdatus fuit propria mortis passione.5 Sola autem beatissima Virgo fidem tunc habuit, et compassionem crucifixi Dei et hominis, atque per se passionem ex compassione patientis. Concedimus etiam, quod sicut Dominus Jesus Christus simul habuit summum gaudium et summum dolorem, sic Domina simul habuit summam compassionem et summam congratulationem, compassione exsistente in natura simul et in ratione ut natura, congratulatione autem in ratione ut ratione. Vel dicatur, quod summum tristabile in tali genere potest dupliciter accipi: uno modo ut summe contrarium appetitui, et sic summum infert dolorem; alio modo ut est via ac medium ad summum delectabile, sicque infert gaudium summum. Et sic anima beatissimæ Virginis apprehendit mortem Filii ut summe contrariam appetitui ejus naturali, et sic intulit ei summum dolorem; et ut medium in redemptionem generis humani, et sic causavit in ea summam delectationem. Et possunt hæc simul esse, quia unum materia est ad alterum, vel secundum alium modum, via ad alterum, mediumque in illud. — Hæc Albertus. Quibus consonare videtur quod ait Ambrosius:6 Maria stetit juxta crucem, non ut Filii passionem videret, sed ut mundi redemptionem exspectaret.

Porro alii potius sentiunt, quod electissima virgo Maria, Filio patiente, ita fuit compassione, dolore, mœrore absorpta, quod fructum dominicæ passionis non attendebat, nec de resurrectione mox futura consolabatur; et quamvis habitualiter scivit hæc, non tamen actualiter attendebat, vel tenuiter ea pensavit. Unde S. Paulinus in epistola ad Augustinum testatur, quod mors seu passio Christi in oculis adstantis Matris posita, fidem resurrectionis cæcavit, id est, ab actu impedivit. Cui concordare videntur verba Augustini atque Basilii, dicentium quod Maria tunc dubitavit: quod, ut ex vicesimo tertio habetur articulo, de dubitatione admirationis, secundum Thomam in tertia parte Summæ suæ, vel naturalis pietatis, secundum Alexandrum de Hales super tertium Sententiarum, est accipendum.7

Footnotes

  1. Cant. viii, 6. ↩

  2. Galat. v, 24. ↩

  3. Mariale, q. cl. ↩

  4. Luc. xxiii, 28. ↩

  5. Ibid. 40, 41. ↩

  6. Joann. xix, 25. ↩

  7. q. xxvii, a. 4 ad 2um. ↩

Chapter 94 of 118