Articulus 27
An sacratissima virgo Maria fuerat baptizata.
NISI quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Baptismus, juxta Sanctorum doctrinam, est janua sacramentorum, et sacramentum necessitatis:1 ita quod omnes tempore Evangelii divulgati tenentur ad illud, dummodo adsit facultas. Et sicut sanctificati in utero tempore legis Mosaicæ circumcisionem sumpserunt, ut patet de beatissimis Joanne Baptista ac Jeremia;2 sic et si qui in evangelica lege sanctificarentur in utero, adhuc tamen deberent Baptismum accipere, tum propter Christi præceptum, tum propter suscipiendum characterem quo baptizatus Christo interius conformatur ejusque populo annumeratur, tum propter gratiæ incrementum, tum ut per corporalem baptizationem Christo passo et sepulto etiam corporaliter configurentur.3 Hinc quoque Apostoli in circumcisione ab originali culpa purgati, creduntur a Christo baptizati, prout de hac re doctores super quartum Sententiarum et in Summis suis plenius scribunt. Quamvis enim circumcisio in lege scripta, et Baptismus in evangelica lege, instituti sint contra originale peccatum, secundum communem cursum; tamen et alios habuerunt effectus salubres, et Baptismus adhuc habet, propter quos possunt et sanctificatis in utero convenire.
Hinc immaculatissima et optima virgo Maria fertur Christi Baptismate baptizata: quæ etiam legi purificationis ex obedientia ac humilitate se subdidit. Et item ob singularitatem vitandam, ne Baptismum vitando, videretur innocentiam suam jactare: præsertim quia et innocentissimus atque sanctissimus Filius ejus Christus baptismum sumpsit S. Joannis.4 Item ob scandalum evitandum, et adhibendum exemplum, ne persona quantumlibet eminens Baptismum renuat Salvatoris; atque ob gratiæ ac virtutum augmentum et meritorum suorum supererogationem, et propter characteris impressionem sumendam, et ad ampliorem suam exaltationem ac gloriam sempiternam, quia quo amplius ac profundius se humiliavit, eo gloriosius exaltari promeruit.
Footnotes
Chapter 96 of 118