Skip to the text

Articulus 5

De ferventissima caritate ad proximos ac calidissimo zelo animarum Mariæ sanctissimæ.

EGREDIMINI et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.1 Agnovit et sapientissime ac frequentissime consideravit illuminatissima virgo Maria Unigenitum Dei Patris ideo hominem factum, quatenus suæ incarnationis mysterio homines deificaret, suæque mortis merito ac sanguinis pretio genus liberaret humanum a potestate diaboli et jugo peccati ac pœnis inferni, atque cœlestis beatitudinis eidem mereretur coronam. Ad hæc peragenda, ad mundum salvandum, ad convertendum Judæos et paganos, ad constituendum ex omnibus unum ovile et unam Ecclesiam, noverat juxta Prophetarum oracula suum Filium advenisse, Deique Filium, suum filium factum esse :2 sicque cognovit se propter perditorum reparationem ad tantam excellentiam, ad Dei maternitatem assumptam; atque ex hoc, quodam debito (saltem condecenti) se adstringi peccatoribus misereri, et eorum optare ac procurare salutem. Hinc jugiter, præsertim ex ea hora qua Filium Dei concepit, zelo salutis proximorum vehementissime fuit accensa. Hinc inter beatissimam Mariam et nos est mutuæ dilectionis maxima causa : nam et ipsa recognoscit se peccatoribus suo modo debere quod Mater Dei effecta est; nos quoque cognoscimus nos per ejus salutiferum fructum esse redemptos, imo et ipsam de congruo quodammodo meruisse Salvatoris adventum.

Præterea, quo Deum unum ac trinum ardentius puriusque dilexit, eo ipsius honorem et cultum fortius affectavit, ut scilicet ipse ab omnibus rationalibus creaturis debite honoraretur ac coleretur : quod aliud nihil fuit nisi zelo humanæ salutis ex sancta caritate fervere. Amplius, quo Unigenitum suum etiam secundum naturam ex se sumptam amavit ardentius, eo suæ passionis fructum et sanguinis sui effusionem ac meritum vehementius appetiit operari ac dilatari, atque intentum consequi finem in hominum conversione et finali salvatione eorum : quod fuit tam divinæ quam humanæ dilectionis actio vere præcipua.

Hinc in caritate proximorum ardentissima ac perfectissima fuit, et in ea ac zelo divini honoris et humanæ salutis, ipsos quoque Moysen et Eliam ac Paulum miro et ineffabili modo excessit ac vicit. Propterea, de Judæorum excæcatione, ingratitudine, perversitate, vehementissime doluit; et dum vidit eos suo Filio eis evangelizanti ac eorum salutem quærenti resistere, ac mala pro bonis rependere, gravissime tristabatur, et illis condoluit vehementer. Et nunc, ut sacratissimæ Mariæ flammigeram ad homines dilectionem clarius cognoscamus, intueamur quantum et qualiter præfati sancti viri caritate arserint proximorum atque divini zelo honoris. Nonne pro plebe cervicis durissimæ, pro gente incredula, pro rebellibus et ingratis sanctus Moyses Dominum exoravit, Aut dimitte populo hanc noxam, aut dele me de libro tuo quem scripsisti? O quantus ardor veri amoris! Eodem affectu locutus est Paulus, vas æternæ electionis:3 Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis.45

Itaque præceptum caritatis Dei et proximi benedictissima virgo Maria præ cunctis ineffabiliter excellenter implevit: quippe quæ nunquam motum aut actum vel inclinationem a caritatis plenitudine retrahentem aut impedientem in se sensit aut habuit. Insuper, ipsa cognovit se desuper constitutam Dei et hominum mediatricem, fidelium matrem, Ecclesiæ advocatam, miserorum refugium, pietatis reginam. Idcirco materna caritate jugiter affectuosissime ac fidelissime suum implevit officium, hominum procurando conversionem, et tanquam amorosissima universorum nutrix ac genitrix dilectione formatur; et sicut in ceteris virtutibus, ita in caritate Dei ac proximorum est Christo simillima et post eum altissima, ac tanto perfectior aliis quanto præstantissimam Dei Matrem decuit ejus ministris esse perfectiorem.

Postremo, quum dicat Salvator, Majorem hac caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis;6 etiam istud ipsa pleno implevit affectu, et si possibile Deove placitum exstitisset, libentissime una cum Filio suo, et item pro Filio suo, id est pro ereptione illius a morte, acerbissimam mortem sustinuisset. Sed et animam Filii sui, quam plus quam propriam diligebat, aliquo modo tradebat in mortem. Quamvis enim naturali affectu appetituque sensitivo ac conditionaliter desideravit Filium suum non pati, sicut et ipsemet Filius dicens, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste:7 nihilo minus ex deliberata ratione et superiori absolutaque voluntate voluit eum pro mundi mori salute, in quantum Deus ita præordinavit ac voluit; et maluit amantissimum suum temporaliter pati corporaliterque occidi, quam electos æterna felicitate destitui, ac superbeatissimam Trinitatem suo honore et cultu, quos ex Christi passione fuerat habitura, privari. Nihilo minus alio respectu de sui Filii passione vehementissime tristabatur, prout de hoc infra magis tractabitur.

Atque ad istud spectat quod in articuli hujus exordio ex themate est inductum: in quo sapientissima ac ferventissima virgo Maria hortatur filias Sion, id est fidelium speculativorumque animas, ut egrediantur de luto fæcis, de visco ac actibus carnalitatis, et per fidem, caritatem, compassionem ac imitationem contemplentur « regem Salomonem », videlicet Christum, verum et summum Pacificum, « in diademate quo coronavit eum mater sua »8, id est in assumpta humanitate et ejusdem acerbissima passione, qua humanitate eum coronavit, vestivit, ornavit sua Genitrix benedicta « in die desponsationis illius », hoc est in hora incarnationis et conceptionis qua illum intemerata concepit, in qua Filius ejus sibi desponsavit Ecclesiam, imo et ipsam quam assumpsit naturam, quam sibi intime copulavit atque plenissime fecundavit: quod factum est « in die lætitiæ cordis ejus », quia tunc exsultavit ut gigas ad currendam viam, et deliciæ ejus tunc erant esse et demorari in medio singularis ac amantissimæ sponsæ et Matris suæ purissimæ.910

Footnotes

  1. Cant. III, ↩

  2. Joann. x, 16. ↩

  3. Exod. xxxii, 31, 32. ↩

  4. Rom. ix, 3. ↩

  5. Act. ix, 15. ↩

  6. Joann. xv, 13. ↩

  7. Matth. xxvi, 39. ↩

  8. Cant. iii, 11 ↩

  9. Prov. vii, 31. ↩

  10. Ps. xviii, 6. ↩

Chapter 74 of 118