Skip to the text

Articulus 29

De duodecim privilegiis mitissimæ atque sanctissimæ Virginis.

SIGNUM magnum apparuit in cœlo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.1 Vere grande miraculum, magnum signum, divinum præclarissimumque prodigium est gloriosissima et præamabilissima virgo Maria. Sicut hoc primo ostensum est libro, hæc beatissima amicta est sole justitiæ, sole sapientiæ infinitæ, Verbo æterno, de quo ait Apostolus : Induimini Dominum Jesum Christum ; et rursus : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hoc Sole spiritualiter est amicta, induta, circumdata incomparabilis Virgo, cujus mentem Sol luminis infiniti implevit, circumdedit, ornavit, vestivit, munivit omni divino charismate ac se ipso. Etenim Dominus in circuitu ejus ; Dominus in templo sancto suo ; Dominus fortitudo ejus, robur, protectio, decor ipsius. Ipsa quoque circumdedit et vestivit hunc Solem, exhibens ei humanæ carnis substantiam, tanquam deitatis vestem et habitum.

Denique, sub benedictæ Mariæ pedibus jacet luna, tanquam Reginæ cœlorum prostrata, id est Ecclesia militans, cujus advocata est electissima virgo Maria, per quam a Sole justitiæ illuminatur Ecclesia, accedendo ad ipsum justitiæ Solem, et minorationem lucis incurrit per elongationem ab ipso.

Porro, per coronam stellarum duodecim quibus ornatur felicissimæ Virginis caput, vertex et mens, intelliguntur duodecim ejus prærogativæ : quarum quatuor sunt cœlestes, quatuor ad corpus ejus spectantes, quatuor quoque ad mentem ipsius. Quatuor prærogativæ cœlestes sunt : superna suæ nativitatis promissio seu prænuntiatio, angelica illa celeberrima salutatio, superventio Spiritus Sancti, ineffabilis conceptio Filii Dei. Prærogativæ carnis sunt, quod fuit virginitatis primiceria, sine corruptione fecunda, sine gravamine gravida, et sine dolore puerpera. Prærogativæ cordis ipsius sunt: mansuetudo pudoris, devotio humilitatis, magnanimitas credulitatis, martyrium cordis. De his prærogativis loquitur plenius S. Bernardus in sermone quodam de Assumptione excellentissimæ Virginis.

At vero Albertus ponit quatuordecim privilegia virgineæ Matris.2 Primum est, quod nunquam peccavit; secundum, quod peccare non potuit; tertium, quod est virgo et mater; quartum, quod est Mater Dei; quintum, quod est Virgo virginum; sextum, quod nullius ignorantiam proprie habuit; septimum, quod habuit puritatem in summo post Deum; octavum, quod est mater omnium; nonum, quod quolibet motu suo promerebatur, id est quolibet motu, actione et passione liberi arbitrii; decimum, quod est stella maris; undecimum, quod est porta cœli; duodecimum, communicatio passionis dominicæ, juxta sensum paulo ante expressum;3 tertiumdecimum, super omnem puram exaltatio creaturam; quartumdecimum, quod est regina misericordiæ. Verumtamen quatuordecim ista privilegia, ad duodecim possunt reduci: quia ad summam post Deum præclarissimæ Mariæ puritatem, reducuntur immunitas a peccato (id est, quod non peccavit) et impossibilitas peccandi (ad quod item reducitur, vel in quo potius includitur exstinctio fomitis). Hæc Albertus.

Insuper, per duodecim stellas intelligi queunt duodecim virtutes morales, quæ in summitate et termino excellentiæ radiabant in mente altissimæ Virginis. Sic et duodecim fructus Spiritus, qui eminentissime exstiterunt in ipsa, valent per duodecim stellas signari.4 Octo quoque beatitudines et quatuor virtutes cardinales accipi per duodecim stellas nil prohibet. Sed et instar stellarum coruscabant in corde Mariæ dulcissimæ, tres virtutes theologicæ, septem dona Spiritus Sancti, virginitatis promissio, et evangelicorum consiliorum quantum ad ipsam pertinebat impletio.

Footnotes

  1. Apoc. xii, 1. ↩

  2. Mariale, I. CLXIII. ↩

  3. art. xxv. ↩

  4. Ps. LXVII, 3. ↩

Chapter 98 of 118