Articulus 3
De ardentissima atque purissima caritate divinæ et gratiosæ Mariæ ad Deum.
FULCITE me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Quamvis caritas sit virtus infusa, tamen interior actus ejus, videlicet actualis dilectio Dei, ex multis procedit, crescit, perficitur, excitatur, fovetur et inflammatur. Interdum quippe asseritur, quod bonitas rei amatæ sit causa dilectionis ; interdum, quod cognitio ; quandoque, quod similitudo ; aliquando, quod propinquitas ; nonnunquam, quod beneficentia ; frequenter, quod dispositio affectivæ ; item, quod pulchritudo, probitas, strenuitas operis, mansuetudo, societas, humilitas : quæ tamen ad prætacta queunt reduci. Itaque bonitas rei amatæ est causa dilectionis tanquam materia circa quam et objectum ; similiter pulchritudo, probitas, strenuitas, mansuetudo, humilitas, sapientia, scientia, ingeniositas : quæ omnia et eis similia movent et excitant voluntatem ad diligendum. Porro cognitio est causa dilectionis tanquam via ad eam, et sicut ostendens rem esse amabilem. Propinquitas quoque, similitudo et beneficentia sunt incitamenta amoris ; similiter affectio quam habet et sentit diligens in dilectum. Ex parte etiam diligentis, causa dilectionis sunt bonitas et intensa vis affectivæ, recollectio cordis, puritas, quies, reformatio, imperturbatio mentis. Ideo ubi hæc magis conveniunt, præsto sunt et abundant, ibi est major, ferventior, purior perfectiorque dilectio.
Nunc ergo pensemus pro viribus, et quantum donaverit Dominus, qualiter ista inter Deum et beatissimam fuerunt Mariam. Et constat in primis, quod pura, incomparabilis ac prorsus infinita sit bonitas Dei, in infinitum amabilior quam a pura possit creatura amari. Deinde, ex introductis in secundo libello est evidens, quod serenissima et præamabilissima virgo Maria Deum in hac vita multum præclare cognovit:1 interdum quidem per speciem, quandoque per excellentissimum sapientiæ donum, aliquando per mysticæ theologiæ profundissimam visionem, ac aliis modis; imo per assiduam splendidissimam illuminationem Spiritus Sancti, per familiarem instructionem cohabitantis sibi Verbi æterni, veri Dei ex se nati; item per fidem rationibus credendorum purificatæque mentis intelligentia limpidissime decoratam, per donum intellectus acutissime penetrantis ac perspicientis ea quæ fidei sunt; per sapientiam quæ est donum gratiæ gratis datæ, atque per sapientiam naturalem scholasticam acquisitam: quæ utraque sapientia fuit in sincerissima per caritatem et sapientiam quæ est donum et per gratiam gratum facientem formata, et in actibus suis meritoria facta.
Insuper, similitudo mentis sacratissimæ Mariæ ad Deum, per dona gratuita et merita copiosa, per actus virtutum, per vitæ imitationem tanto exstitit major atque splendidior, quo virtutes infusæ, gratia, dona cum actibus suis incomparabiliter excellentiora erant in ipsa, et quo conversatio ac præsertim interna exercitatio ejus purior, sanctior ac deiformior (hoc est magis contemplativa) exstiterat. Propinquitas demum inter benedictissimam Mariam et Deum altissimum facta est tanta, quod ille factus est unigenitus filius ejus, et ipsa, unica mater illius.
Beneficentiam vero Dei in Maria dignissima nemo potest exprimere. Ipse namque Omnipotens eam gratiosissime ac liberalissime prorsus prævenit in omni benedictione virtutis ac gratiæ atque dulcedinis suæ, et copiose sanctificavit in utero nondum ratione utentem; et tandem dedit ei se ipsum in filium, sicque in apice dignitatis puræ creaturæ possibili eam præclarissime collocavit, hoc est in statu maternitatis veri Dei, per quam comparentalis est effecta Deo Patri: quod est dignitas quodammodo infinita, ut in primo libello elucidatum est plenius.
Denique pulchritudo, probitas, strenuitas operum Dei, seu Christi ex optima Virgine nati, mansuetudo, humilitas, sapientia, ingeniositas et societas ejus ad ipsam, nec plene intelligi nec digne queunt a nobis laudari:2 et tamen utcumque nostris cordibus innotescunt. Interim cor purissimæ admirabilisque Mariæ ad amandum sincere fuit aptissimum, utpote intensissima affectiva dotatum, ab omni inquietudine passionum ac vitiorum liberrimum, a fomite purgatissimum, ab omni distractione et inordinatione penitus alienum, imo et plenitudine donorum gratuitorum incomparabiliter plenum.
C Jam ergo ex his elucescit quam incomparabiliter et omnino ineffabiliter mitissima et vere dulcissima virgo Maria præfulsit et arsit, abundavit, exuberavit, efferbuit, ebullivit, incaluit in sincerissimo Deitatis ac superessentialis Trinitatis amore, præsertim in amore Filii Dei ac sui, secundum naturam ejus utramque, potissime secundum divinam. Ipsa equidem felicissima Virgo, mundissima Mater, bonitatem et pulchritudinem, omnemque perfectionem, sapientiam et excellentiam Deitatis præ cunctis (ut tactum est) limpidissime intellexit, inspexit, perpendit; omnem quoque Filii sui secundum naturam ejus assumptam virtuositatem, sapientiam, mansuetudinem, humilitatem, decorem, dignationem, familiaritatem et societatem ad se. Et strenuissima opera ejus secundum utramque ipsius naturam, præclarius novit, diligentius atque subtilius consideravit, frequentiusque et quasi indesinenter attendit. Intuebatur se ab illo assumptam in amantissimam matrem, in singularem sponsam, in præclarissimam filiam, in summam amicam, in domesticam et familiarissimam cohabitatricem, in affectuosissimam nutricem, in fidelissimam secretariam, in sapientissimam unicamque discipulam. Quis jam vel ex minima parte queat concipere quantum ex omnium horum assidua et incessabili, diligentissima ac profundissima contemplatione, tu, o Mater virginea ac divina, o cœlestis Regina, o supergloriosissimæ Trinitatis consocia, o venerabilissima atque sanctissima virgo Maria, purissimo ac ferventissimo accendebaris amore, qualiter ex his in sancta et cœliformi dilectione crevisti atque continue profecisti? Nonne quasi totaliter in divinissimæ caritatis affectum transformabaris, et in viscera sancti ac puri amoris convertebaris? Certe excellentissime unus cum dilecto spiritus, una mens, una voluntas per amoris inhæsionem et per præcipuam vitæ conformitatem fiebas.
O omnium electissima ac beatissima creaturarum, qualiter ex ea hora qua Filium Patris æterni ex te inviolatissima ac integerrima matre natum vidisti, et ipsum maternaliter contrectare, lactare, amplecti, deosculari, deferre cœpisti, in ipsius accendebaris et proficiebas amore? Deinde, dum coram te cœpit deambulare, tibi convesci ac ministrare; dum ejus innocentissimam atque sanctissimam conversationem intuebaris; dum ejus modestiam et decorem, mansuetudinem, humilitatem et probitatem, omni hora corporalibus atque mentalibus oculis adspexisti; dum deinceps vidisti ipsius miracula et doctrinam audisti: certe in omnibus his inæstimabiliter et prorsus inenarrabiliter tu purissima et ad amandum aptissima, in sanctæ caritatis ardoribus profecisti, in pura, irreflexa dilectione crevisti, et in ipsa perfectione amoris assidue efficiebaris perfectior. Nempe, quis nostrum, quantumlibet durus, defectuosus, irreformatus, non vehementer emolliretur et cresceret in amore, proficeret in virtute et delectaretur in Domino, si vel uno die conspiceret Christum aut angelum in Christi persona, in ea effigie ac dispositione et morum probitate coram se ambulare et conversari, in quibus tu eum quotidie coram te ambulantem et conversantem videbas in pueritia sua? O præclarissima, celeberrima ac speciosissima Virgo, quantum ergo tu, tranquillissima, affectuosissima ac virtuosissima Domina, profecisti continue ex quotidiana cohabitantis et conviventis tibi inspectione Filii Dei, ex te nati et pueri tui facti?
Horum considerationi et contemplationi, magis quam recitationi et explanationi, oportet nos immorari: et tamen rursus ad loquendum de his impellit affectio. Nonne, o Virgo, o Mater, o Domina, o Salvatrix, miseratrix et consolatrix nostra, nonne in amore totaliter inflammabaris, et igne divini amoris quasi comburebaris, dum Deum tuum ex te natum videbas tecum taliter conversantem, te dulcissime alloquentem, tibi humillime ministrantem? Et nunc verba abrumpit affectio, et silentium indicit miratio.
Footnotes
Chapter 72 of 118