Articulus 14
De magnitudine pietatis et misericordiæ admirabilis ac cœlestis Mariæ, ex verbis Patrum sanctorum.
QUOMODO potueris, ita esto misericors ;1 si multum tibi fuerit, abundanter tribue. O quam præclarissime adimplevit Maria dignissima hanc doctrinam ! Quemadmodum enim abundantissima fuit et est in opulentia spirituali, in plenitudine gratiæ, in omni benedictione cœlesti; sic et copiosissime semper subvenit invocantibus se, atque ad omnes per cuncta tempora se extendit, sicut devotus pater ait Bernardus : Quis, o benedicta, misericordiæ tuæ longitudinem, latitudinem, sublimitatem et profundum queat investigare ? Nam longitudo ejus usque ad novissimum diem invocantibus se subvenit universis; latitudo ejus replet orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena sit omnis terra ; sic et sublimitas ejus supernæ civitatis fecit instaurationem ;2 et profunditas ejus sedentibus in tenebris et umbra mortis obtinuit redemptionem.
Denique, tam opulenta est gratia et misericordia sacratissimæ Virginis, ut se communicet cunctis, Creatorisque gloriam videatur augere.3 Unde rursus testatur Bernardus : Maria omnibus misericordiæ sinum aperit, ut de plenitudine ejus accipiant universi : captivi redemptionem, ægri curationem, tristes consolationem, peccatores veniam, justi gratiam, angeli lætitiam, tota Trinitas gloriam, persona Filii carnis humanæ substantiam. Nempe, ut denuo Bernardus disseruit, quemadmodum sol indifferenter oritur super bonos et malos, sic Maria præterita non discutit merita, sed se omnibus exorabilem, omnibus clementissimam præbet, omnium necessitates amplissimo miseratur affectu. Etenim, sicut vas liquore plenum, si quo modo moveatur, de facili effundit liquorem ; sic beatissima Virgo, si precibus moveatur, gratiam mox effundet. Ideo dico vobis, carissimi, si pie a vobis fuerit pulsata, non deerit vestræ necessitati, quoniam misericors est et misericordiæ mater. Si enim compassa est inopiæ ac verecundiæ illorum a quibus fuerat invitata in nuptiis, multo magis compatietur vobis, si pie fuerit invocata.
Hinc iterum Bernardus disseruit : O Maria piissima, tu peccatorem quantumlibet fœdum non horres, non despicis ; sed si ad te suspiraverit, tuumque interventum pœnitenti corde petierit, tu illum a damnationis barathro pia retrahis manu, ac toti mundo despectum, materno affectu amplecteris, foves, nec deseris, quousque tremendo Judici reconcilies miserum. Sileat ergo misericordiam tuam, si quis invocatam te in suis necessitatibus sibi meminerit defuisse. Etenim, quando misereri non poterit Mater omnipotentiæ? quando misereri non velit Mater misericordiæ? In manibus tuis, o beatissima, sunt omnes thesauri miserationum Dei repositi. Absit ergo ut cesset manus tua a munere.
Hinc quoque dixit Anselmus: O femina mirabiliter singularis et singulariter mirabilis, per quam homines salvantur, animæ de purgatorio liberantur, angeli lætificantur! O femina plena et superplena gratia, de cujus plenitudinis abundantia respersa reviviscit omnis creatura humana! O Virgo benedicta, per cujus benedictionem benedicitur non solum omnis creatura a Creatore, sed etiam Creator a creaturis! His consonat verbum Bernardi, dicentis: O Maria, in te merito respiciunt oculi omnis creaturæ, quoniam in te, ex te et per te benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat recreavit. In te angeli lætitiam, justi gratiam, peccatores misericordiam invenerunt: sicque omnibus generationibus gratiam genuisti, dum omnium Creatorem toti sæculo peperisti.
Footnotes
Chapter 83 of 118