Articulus 7
De amorosis et ignitis affectibus beatissimæ Matris ac Dominæ, quibus fervebat sacra loca sui Filii visitando post ascensionem ipsius.
IN meditatione mea exardescet ignis.1 Objectum voluntatis est bonum intellectualiter apprehensum et cognitum. Ideo, quo objectum assiduum considerationum et affectionum Mariæ clarissimæ fuit præstantius, utputa Dei Filius incarnatus, et quo ipsa illum profundius contemplabatur clariusque cognovit, eo ex consideratione tam summi et amabilissimi boni, imo tam dilectissimi atque dignissimi Filii et mysteriorum ac beneficiorum ipsius, inflammabatur validius, æstuabat ardentius, suspiravit frequentius : præsertim post gloriosam et jucundam sui dilecti ascensionem, et maxime dum sacra ipsius visitavit inspexitque loca in quibus nostræ salutis peregit mysteria : in quibus prædicavit et persecutiones sustinuit; in quibus ter orans, sanguinem sudans, fuit angustiatus, horrescens et usque ad mortem pœnalissime, rationabiliter ac voluntarie contristatus, captus, ligatus, consputus, flagellatus, irrisus, blasphematus, de judice ad judicem ignominiosissime tractus, spinis coronatus, falsissime accusatus, dijudicatus, ac propriis humeris crucem sibi bajulans ad locum supplicii opprobriosissime ductus, clavis perfossus, in cruce violentissime distentus, aceto et felle potatus, illusus, occisus. O quantis piis compassionum affectibus in horum recordatione affligebatur! quantas lacrimas fudit! quomodo sacrificavit et mactavit se ipsam Deo hostiam prorsus acceptam! Hæc quoque pensando, non minus de copiosissimo passionis Filii sui fructu, de omni saluberrimo mysteriorum ejus effectu consolabatur et gaudebat in Domino.
Denique, prætacta jam intuens, reminiscens, perpendens, quam ardentissime putas fructum desideravit omnium horum quæ pro hominibus Filius ejus assumpsit, fecit ac pertulit, hoc est hominum conversionem atque salutem, tam Judæorum quam paganorum? quam sæpe et affectuosissime, quam humiliter et lacrimose oravit pro eis? Puto quod ex inæstimabili devotione ac pietate sacra loca frequenter osculabatur, lacrimis irrigavit, et pro mundi salute inenarrabilibus intercessit gemitibus : potissime quum legamus quosdam post sacrorum visitationes locorum in monte Calvariæ, tanta devotione, tanto fervore succensos, tanta compassione concussos, ut non solum ad ecstasim defectionemque virium, sed item ad cordis scissionem devenerint, et mortui fuerint asportati.
Deinde, quum tu, innocentissima et affectuosissima, illuminatissima totique mundo venerandissima ac celebrandissima virgo Maria, locum ascensionis amantissimi tui Filii visitabas, et qualiter ascenderat recolebas, cum quanto angelorum sanctorum beatarumque animarum exercitu, cum quanto gaudio et triumpho, et quemadmodum angeli gloriosi tunc dixerunt Apostolis, Viri Galilæi, etc.;2 vehementer gloriabaris, et glorificatissimo Filio congratulabaris : sic tamen ut huic quoque lætitiæ admisceretur tristitia, sicut in omni vita tua in sæculo isto, consolationibus et spiritualibus jucunditatibus tuis assidue erant admixtæ piæ tristitiæ, afflictionesque variæ et internæ, in tantum quod tota vita tua in mundo hoc fuit quasi continuum quoddam martyrium; cui nihilo minus erant copiose permixtæ internæ lætitiæ, ita quod verissime psallere poteras :3 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam; et item :4 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per
Christum abundat consolatio nostra. Nempe, gloriosam Christi recolendo ascensionem, suspirasti ad ejus præsentiam, et ipsa dispensativa dilatio fuit tibi amorosissimæ matri molesta. Contemplabaris tunc omnem beatitudinem Filii tui, et vehementissime congaudebas eidem, quod post flagella, sputa, flagra, opprobria, spinas et crucem, sedit ad dexteram Patris; ipsumque Regem ex te beatissima natum, in tanto decore conspicere affectasti, tuæque ardentissimæ caritati separatio, exspectatio et hujus incolatus exsilii fuerunt afflictiva. Tunc, o optima, prædulcissima virgo Maria, ex sententia, ex felici experientia, ex caritatis vehementia dicere potuisti: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus;5 sitivit anima mea ad Deum fontem vivum:6 quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
Certe ex his innotescit quam convenienter dixit Hieronymus: Considerate attentius quibus ardoribus afficiebatur hæc Virgo, dum cuncta quæ audierat, viderat, noverat, mente revolvit; quibus tunc cremabatur sanctarum affectionum incendiis. Etenim ab omni terrena sollicitudine, prava inquietudine, ab omni culpa et distractione penitus aliena, ad caritatis excessus, ad contemplationum volatus, ad inflammationes indesinentes fuit prorsus aptissima; et nobilissima ac perfectissima Virgo, in cujus visceribus tot requieverat mensibus, imo in cujus præcordiis tot habitaverat annis is qui essentialiter caritas est, Filius paternæ dilectionis, Deus bonitatis immensæ dilectionisque infinitæ, fuit in viscera sancti amoris, in affectus piæ dilectionis, in ignem supernæ affectionis pene tota conversa.
Postremo, si de apostolo Paulo dicere licuit Joanni Chrysostomo, Sicut ferrum in ignem missum, totum quasi ignis efficitur, sic Paulus caritate accensus, totus quasi caritas factus est; et item, Paulus ac si totum mundum genuisset, ita pro omnium laboravit salute; et, Sicut indulgentissimus pater circa phreneticum afficitur filium, cujus quanto plus injuriis ictibusque pulsatur, tanto amplius illum deplorat et ipsius miseratur insaniam, sic Paulus circa incredulos et ingratos afficiebatur, et bona reddebat pro malis: quanto magis hæc de incomparabili atque sanctissima sunt proferenda Maria, quæ indubitanter ineffabiliter plus quam Paulus Dei ac proximorum fuit caritate succensa, et indesinenter fuit sollicita, anxia, studiosa, præfervida pro mundi conversione, pro universorum salute, pro divulgatione evangelicæ legis plenaria; cujus sanctitate, precibus ac meritis, Spiritus Sanctus innumerabilium tetigit hominum corda, animasque convertit innumeras?
Footnotes
Chapter 76 of 118