Articulus 9
Quam excellenter morales ac cardinales virtutes erant ac præfulgebant in ipsa.
MULIEREM fortem quis inveniet?1 Noverat Salomon, quod sicut per feminam deceptam et infatuatam periit mundus, ita ex femina sapiente ac insuperabili dependeret quodammodo mundi salus. Rursus agnovit de eadem muliere Deum in exordio sæculorum dixisse serpenti tartareo:2 Ipsa conteret caput tuum. Itaque intuens sapientissimus Salomon genus humanum non sine hac femina liberandum, nec ante ejus nativitatem, perfectionem ac robur virtutum, regem Messiam esse venturum, imo potius ex ea gignendum, affectuoso ac suspirante locutus est corde: Mulierem fortem quis inveniet? Nempe sapiens ille perpendens feminei sexus debilitatem, inconstantiam, defectuositatem, mollitiem, atque ad Filii Dei conceptionem exigi mulierem virtuosam, constantem, perfectam, totius femineæ levitatis, mollitiei, imperfectionis victricem plenissimam, ita exorsus est: Mulierem fortem quis inveniet? tanquam dicat: Raro et difficulter invenietur, nisi desuper mundo provideatur, mittatur, donetur. Unde sic eam fore præstandam cognoscens, de futuro per modum præteriti loquens: Accinxit (inquit) fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.3 De qua denuo in Canticis admiratorie sciscitatur: Quæ est ista quæ progreditur velut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?4 O vere omnium fortissima mulierum, quæ humanæ perditionis calcavit auctorem, atque amissæ beatitudinis reparatorem produxit !
Hæc omni morali virtute fuit summe ornata insuperabiliterque armata. Morales quippe virtutes dicuntur, quæ circa passiones versantur, refrenando et reformando ac moderando easdem. Verumtamen una earum, puta prudentia, rationis est directiva, et in ratione tanquam in subjecto consistit, aliarumque virtutum moralium moderatur ac dirigit actus. Alia circa operationes intenta est, id est justitia, cuique quod suum est reddens; et voluntati inhæret. Ceteræ in appetitu sensitivo a quibusdam esse dicuntur: et certe in eo sunt, aut per essentiam aut per quamdam impressionem. Quum itaque in sacratissima virgine Maria appetitus sensitivus inferior, cujus motus et inclinationes naturales vocantur passiones, fuerit rationi ac voluntati inviolabiliter subditus, indeviabiliterque obediens, ac prorsus promptissime serviens; constat quod virtutes morales in benedicta et in supernaturali Maria fuerunt, prout dicuntur virtutes purgati animi, atque heroicæ ac perfectæ. Quarum sunt quatuor cardinales, puta prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Sicque prudentiæ, secundum Macrobium, est cuncta mundana contemplatione divinorum contemnere, et tanquam aliud nihil sit, omnem cogitatum in superna defigere, ac sola divina cognoscere; fortitudinis est passiones jam victas amplius non scire neque sentire; temperantiæ est terrenas cupiditates et carnis illecebras jam repressas de cetero oblivisci; justitiæ vero est sic Deo in bonis conjungi, ut servet cum eo fœdus perpetuum. Si ergo virtutes hæ, secundum philosophos atque theologos, competunt hominibus heroicis et perfectis, quanto magis incomparabiliter perfectæ divinæque Virgini, omnium perfectorum ac sanctorum matri ac dominæ? Ipsa verissime passiones nescivit, id est, immoderantiam passionum nunquam in se sensit aut habuit, ac menti divinæ inavertibiliter fuit unita ac conformata.
Nihilo minus habuit has ceterasque virtutes morales, prout homo per eas bene et condecenter se habet in conversatione sociali, humana, domestica, ad eos inter quos conversatur: superior namque gradus virtutum perfectionem inferioris gradus includit, et aliquid eis superaddit perfectionis. Sic dignissima virgo Maria per prudentiam inter alios ordinatissime se habebat, et media sua ad finem intentum irreprehensibiliter disponebat, cuncta discretissime agens. Per temperantiam quoque in usu alimentorum tam moderatissime habuit se, et taliter jejunavit atque abstinuit, quod nec in minimo in eisdem unquam excessit. Per fortitudinem etiam in adversis et arduis exstitit constans, et passionem timoris victoriosissime superavit, paratissima mori pro Deo, pro fidei veritate, pro defensione justitiæ; neque femineæ timiditati succubuit unquam. Per justitiam autem, non solum unicuique dedit quod debuit ei, sed plurimum cunctis supererogavit, universos ædificans, juvans, consolans: et sicut totum quod fuit ac habuit, a Creatore adorando ac summo accepit; ita se totam et omne quod habuit, Omnipotenti ac cultui atque amori ipsius integerrime mancipavit, exhibuit et rependit, prout de his infra plenius est tangendum.
Footnotes
Chapter 78 of 118