Skip to the text

Proœmium

DE DISTANTIA PERFECTIONIS

DIVINÆ ET HUMANÆ

ESTOTE perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Matth. v, 48.

Deus noster, qui naturaliter bonus est, cujus etiam natura, quemadmodum magnus Dionysius ait, est bonitas pura, cujus voluntas, secundum Apostolum, est sanctificatio nostra;1 virtutum studio nos potissime volens esse intentos, ad sui imitationem nos ubertim ineffabili dignatione invitavit atque vocavit. Nempe in veteri quoque lege per servum suum Moysen: Sancti, inquit, estote, sicut et ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Porro Unigenitus Dei, qui legem perfecit, et veteribus mandatis consilia junxit, consummatam plenamque fideles suos sanctitatem suadens sortiri, quum ipse legis supergrederetur præcepta (quæ dixit:2 Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ipse vero dixit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt), causam hujus suæ novæ doctrinæ insinuans:34 Ut sitis (ait) filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Unde ad eminentiorem nos Dei imitationem invitans quam ante legis tempore fecerat, ita disseruit: Estote igitur et vos perfecti, quemadmodum Pater cœlestis. Ad hoc quippe venit homo, ut nos conformaret Deo: imo, ut Augustinus fatetur, ut homines deos efficeret, ipse homo fieri dignatus est. Virtutibus autem Deo conformamur, ut talis homo fiat per gratiam, qualis ille est per naturam, utputa justus, verax, constans, misericors.

Itaque, quoniam virtutibus Deum imitamur, imo, quemadmodum princeps ait Apostolorum, divinæ efficimur consortes naturæ; intuendum quibus præsertim virtutibus Deum imitari Deoque conformari queat humana fragilitas, quum scriptum sit:567 Omnes nostræ justitiæ quasi pannus menstruatæ; rursusque: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens; et iterum: Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut mundus apparebit natus de muliere? Et ad hoc intuendum, speculanda est proprietas itemque distinctio virtutis ac perfectionis divinæ atque humanæ: et de hoc erit in editione præsenti tractatus, prout dare dignabitur Spiritus veritatis.

DE

DISTANTIA PERFECTIONIS DIVINÆ ET HUMANÆ

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. I Thess. iv, 3. Lev. x1, 44; xix, 2; etc. ↩

  2. Ibid. xix, 18. ↩

  3. Matth. v, 44. ↩

  4. Matth. xix, 45. ↩

  5. II Petr. 1, 4. ↩

  6. Is. LXIV, 6. ↩

  7. Ps. CXLII, 2. Job XXV, 4. ↩

Chapter 1 of 30